LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter omnia intellectiva sciunt per inlligenliam primam ?
Eodem modo omnia quae intelligunt et sunt naturae intellectualis, intellectualitatem et scientiam intellectivam non habent nisi ab intelligentia prima. Intelligentiam autem primam dico, quae intelligit universaliter agens intelligentias. Jam autem dudum probatum est, quod haec est causa prima. Sola enim illa est universaliter agens et simpliciter intellectus et per se et secundum seipsum. Superius enim dictum est, et ab Aristotele in secundo primae philosophiae probatum, quod omne quod est in multis non aequivoce, sed per respectum ad unum existens in eis, necesse est esse in aliquo primo uno quod est causa omnium aliorum. Esse autem intellectibile et in causa prima est per prius, et in intelligentiis per participationem, et In animabus caelorum et hominum per resonantiam, qua tales animae sunt stramentum luminis intellectualis. Stramentum enim
luminis intelligentiae non esset nisi per connaturalitatem ad intelligentiam. : sicut non color non est stramentum luminis solis, nisi per connaturalitatem ad lumen. Et visus non esset stramentum luminis et colorum , nisi per connaturalitatem ad perspicuum in quo proprie struitur lumen et color secundum purum et simplex esse coloris.
Oportet ergo, quod una propria sit intelligentia, quae causa sit intellectualitatis in omnibus his, et quae in omnibus his intellectualis scientiae sit causa : sicut enim in visibilibus unum est agens visum per actum in omnibus quod est actus lucidi sive luminis, sic est etiam necesse quod in omnibus intellectualibus sive scibilibus secundum scientiam intellectivam unum sit agens omnes intelligentias sive scientias : et hoc est lumen intellectus primi : sed hoc agit diversimode secundum quod diversimode est in intellectualibus et intelligentialibus. Acceptum enim in puritate sui luminis, cum. activum sit et constitutivum, ex seipso constituit ad esse intelligentiae purae, et facit scientiam quae actu intellectus scientia est. Acceptum autem secundum esse animae quae, ut saepius diximus, sui distensione continuae dimensionis causa est, facit intellectualitatem animae et scientiam animalem. Acceptum iterum in distensione ad potentias passibiles qualitate passibili, facit intellectualitatem quae continuo et tempori conjuncta est : et talem facit scientiam quae est scientia intellectus adepti
In omnibus tamen his unum et idem intellectus et scientia est prima causa : sed quod sic vel constituit et causat, ex hoc est quod processio luminis intellectus per distantiam a primo sic et sic secundum esse variatur. Si enim tantum procedat, quod forma luminis in ipso occumbat, non constituet intellectualem scientiam, nec intelligibile, sed tantum constituet intellectum possibilem, et nisi ad actum luminis cujus processio est per se- parationem a materia, reducatur, et sine materia et ejus appendiciis accipiatur, non movebit : sicut color non movebit visum in tenebris, nisi per illustrationem
actualem ad actum lucidi reducatur.
Propter quod ex parte primi agentis omnium intellectiva scientia est una : secundum proximum vero agens, scientiae diversorum scibilium diversae sunt : sed quando unum habent agens, in omnibus scientibus una scientia sunt, sed secundum diversitatem stramenti quod suscipit actum luminis intelligentiae ab intelligilibus, secundum esse individuum diversae sunt numero : sicut in visu qui secundum primum agens in omnibus visibilibus unus est, secundum proximum vero agens quod est album vel nigrum, in omnibus hic videntibus spiritus unus est: secundum receptionem autem in oculo, qui sui perspicuitate stramentum coloris est, secundum numerum videntium diversus est numero, nihilominus tamen fons visus secundum actum unus est. Et sic est de intellectiva scientia : in omnibus enim intelligibilibus unum primum movens est lumen primi intellectus, quod in omnibus scibilibus scire desiderant omnes.
Et ex hoc patet solutio quaestionis quam multi quaerunt, utrum natura sit scientia in omnibus entibus, vel plures ? et utrum unus numero sit intellectus in omnibus, vel plures?hoc enim secundum esse scire in sciente impossibile est. Secundum autem esse scibilis necessarium est: sic enim secundum actum primi agentis scientia una est. Secundum autem actum proximi agentis scientiae diversae sunt secundum scibilium diversitatem, et alia est physica, et alia mathematica, et alia divina : ita tamen quod in omnibus physicam scientibus physica una est : propter quod non aequivoce dicitur homo praeteritus, praesens, et futurus, quia scibile unum est. Et hoc modo dictum omne, sicut hominem esse, vel caelum moveri, singulare est a singularitate scibilis, et non a singularitate scientis.