In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Christus sit aliqua duo ?
Mensis 3. part, quaest. 6. membr. 2. art. I . Divus Thomas 3. part. quaest. 17. art. I . et hic quaest. 3. art. i. Divus Bonaventura art. I . quaest. I . Richardus art. 2. quaest. I . Durandus quaest. 3. Gabriel. quaest. 2. Suarez. 3. part. tom. I . disp. 17. sect. 2. Vasquez 3. part. quaest. 70.
Secundo quaero : Utrum Christus sit aliqua duo ? Quod sic, quia Christus secundum quod homo, est aliquid, secundum illud, Extra de Haereticis, cap. Cum Christus, et secundum illud, quod. Deus est aliquid ; ergo secundum quod homo est idem aliquid, quod est Deus, vel aliud aliquid. Similiter secundum quod Deus est idem aliquid quod homo, vel aliquid aliud ; sed secundum quod Deus, non est idem aliquid quod homo, quia tunc humanitate esset Deus ; ergo aliud et aliud, ergo duo. Sed secundum quod homo, non est idem aliquid quod Deus, sed aliud aliquid, et similiter secundum quod Deus, non est idem aliquid quod homo, quia tunc humanitate esset Deus igitur aliud, etc.
Praeterea, Damascenus 53. cap. Non totum autem Deus: non solum enim est Deus, si non est tantum Deus ; ergo est Deus, et aliquid aliud quam Deus, et ita duo. Consequentia patet ex simili, quia si homo currit, et non tantum homo currit, ergo aliud ab homine currit ; ergo similiter a parte praedicati.
Praeterea, secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de Uno: Differentia specie infert differentiam numero, sicut differentia genere infert differentiam specie ; sed hic est differentia quasi specifica naturarum ; ergo numeralis, et ita duo.
Praeterea, sicut masculinum pertinet ad suppositum, ita neutrum ad naturam, et e converso secundum Damascenum 53. cap. ergo cum ibi sint duae naturae, potest dici duo neutraliter, sicut propter unitatem suppositi dicitur unus masculine. Confirmatur ratio, quia tres personae divinae, sicut dicuntur tres masculine propter trinitatem suppositorum, ita dicuntur unum neutraliter propter unitatem naturae; ergo per oppositum hic.
Contra, Christus non est nisi Deus et homo, et haec non sunt duo, quia Deus est homo, et omnis praedicatio est respectu alicujus unitatis, sive per se sit, sive per accidens, non ratione dualitatis ; ergo Christus non est aliqua duo.
Praeterea, Athanasius in Symbolo : Non duo tamen, sed unus est Christus.
Item Hilarius 9. de Trinitate, vide illud, et alias auctoritates bonas pro et contra, quaere distinct. 7. in 2. opinione.