REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
In Christo sunt duae voluntates, patet, quia duae naturae, definitur in 6. Synodo act 4.8. et 7. Synodo act. 7. et in Later. Gan. 12. Explicat quomodo voluntas sumi potest dupliciter, et qualiter dicitur tripliciter naturalis, de quo in Oxon. hic num.2.
Ad primam quaestionem, dico quod sic, quod dcclarat Damascenus c. 6. quod Christus habuit duas voluntates, ex quo habuit duas naturas, quod declarat per tredecim rationes, et deinde per duas rationes probat quod ex his non potuit fieri una voluntas. Illud sequitur ex articulo fidei, secundum opinionem illam, quae ponit quod potentia non est res alia ab essentia, quia tunc contradictio est, quod sint duae naturae, et non duae voluntates. Etiam esto quod sit quoddam posterius, et quod de potentia Dei absoluta possit natura esse sine voluntate, tamen non sic fuit de facto, quia talis natura non fuisset congrua ad actus merendi. Non enim plus meruit Christus actu Verbi in creando animas in terris, quam actu Patris et Spiritus sancti ; attamen dicitur quod Christus meruit, non tamen Pater et Spiritus sanctus.
Sed habuitne aliquo modo duas voluntates humanas ? Dico quod communiter voluntas accipitur pro appetitu cum ratione ; et sic appetitus dupliciter potest accipi, pro appetitu cum ratione, et pro appetitu sensitivo pro tanto, quia est appetitus rationalis per participationem. Si accipitur primo modo, potest aliquo modo concedi, extendendo voluntatem ad quemcumque appetitum cum rationali, quod sunt in Christo duae voluntates humanae. Si accipitur voluntas proprie, tantum habet unam, quia voluntas creata secundum portionem inferiorem et superiorem est tantum una potentia.
Dices, voluntas est alia, ut estnatura, et ut est libera, dico quod si loquamur de voluntate ut natura, praescribendo supernaturalia, sic adhuc non est nisi una voluntas. Si accipitur ut inclinatio naturalis, adhuc non est aliud a voluntate primo modo, quia sic non est actus elicitus, sed vel ipsa voluntas secundum se, vel ipsa inclinata in commoda. Tertio, si accipitur ut elicit actus naturales, adhuc non est nisi ipsamet potentia, ut inclinatur ad actum eliciendum, et idem est ipsamet ut libera realiter.
Ad primum principale, concedo quod non potest esse voluntas, nisi sit domina sui actus, et ita est domina voluntas sui actus in Christo, sicut in alio homine, quia non alio modo causavit voluntas Verbi volitionem Christi secundum naturam humanam, quam tota Trinitas respectu volitionis meae, quia permittit voluntatem humanam ita libere elicere actum suum, sicut permittit alias voluntates elicere suum ; et dictum est prius quomodo voluntas divina se habeat ad actum voluntatis creatae, utrum sit causa mediata vel immediata ?
Dices, Verbum dicitur volens volitione animae Christi, et Pater non, neque Spiritus sanctus ; igitur saltem specialius se habet ad illam volitionem, quam tota Trinitas.
Dico quod haec est prima propositio vera in ista materia : Verbum est homo, et ex hac est ista vera : Filius Dei est mortuus qua homo ; et Filius Dei est volens voluntate humana. Si igitur primae propositionis veritas non requirat specialem efficaciam Verbi, nec denominationem, ad hoc quod haec sit vera : Verbum est homo, nec aliqua aliarum, quae sunt solum verae ex veritate primae, sed ad istam : Verbum est homo, non est aliqua specialis actio quae non sit totius Trinitatis.
Quomodo igitur dicitur volens ? Dico quod sicut Filius Dei dicitur coloratus, quia corpus Christi est coloratum, ita dicitur volens quia anima sic est volens, et quia natura subsistit in Verbo, ideo sic denominatur.
Ad aliud, dico quod voluntas, ut natura, non dicitur principium determinatum ad unum, sed ut eliciens actum.