Chrysostomus in Matth..
Voluit dominus ipso facto redarguere accusationem Pharisaeorum dicentium in principe Daemoniorum eicit Daemonia: Daemon enim convicium passus non benefacit, sed nocet eis qui eum inhonorant.
Dominus autem contrarium facit, qui post convicia et contumelias non solum non punit, sed etiam nec increpavit, quinimmo beneficia praestitit; unde sequitur et circuibat iesus omnes civitates et castella. In quo erudit nos accusatoribus nostris retribuere non accusationes, sed beneficia. Qui enim post accusationem desistit a beneficio, monstrat quoniam propter hominum laudem benefacit. Si vero propter deum benefacis conservis, quicquid illi fecerint, non desistis benefaciens, ut maior sit merces. Hieronymus.
Vides autem quod aequaliter et vicis et urbibus et castellis, idest et magnis et parvis, evangelium praedicaverit, ut non consideraret nobilium potentiam, sed salutem credentium.
Sequitur docens in synagogis eorum: hoc scilicet habens operis quod mandaverat pater, et hanc esuriem ut doctrina salvos faceret infideles. Docebat autem in synagogis evangelium regni; unde sequitur et praedicans evangelium regni. Remigius.
Intelligendum est dei. Quamvis enim annuntientur bona temporalia, tamen non dicitur evangelium. Hinc est quod lex non nominatur evangelium: quia suis observatoribus non promittebat bona caelestia, sed terrena. Hieronymus. Post praedicationem autem et doctrinam curabat omnem languorem et omnem infirmitatem, ut.
Quibus sermo non suaserat, opera persuaderent; unde sequitur curans omnem languorem et omnem infirmitatem; quod de ipso proprie dicitur, nihil quippe ei impossibile est. Glossa. Languorem vocat diuturnam infirmitatem, infirmitatem autem leves morbos. Remigius. Sciendum est autem quia illos quos corpore sanabat forinsecus, mente sanabat intrinsecus. Alii vero hoc facere non possunt sua potestate, sed per dei gratiam.
Chrysostomus in Matth..
Non autem in hoc stat christi bonitas, sed et aliam providentiam circa eos ostendit, viscera misericordiae circa eos expandens; unde sequitur videns autem turbas, misertus est eis. Remigius. Per quod officium boni pastoris magis quam mercenarii in se christus ostendit. Quare autem misertus sit subiungit quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem: vexati quidem a Daemonibus: sive quia a diversis infirmitatibus et languoribus erant attriti.
Rabanus. Vel vexati per diversos errores, et iacentes, idest torpentes, non valentes surgere: et cum haberent pastores, erant quasi non haberent pastorem. Chrysostomus in Matth.. Haec principum Iudaeorum excusatio, quoniam pastores existentes, ea quae luporum erant ostendebant: non solum enim non emendabant multitudinem, sed et nocebant eorum profectui. Illis enim admirantibus et dicentibus: nunquam apparuit sic in Israel, e contrario dicebant, quoniam in principe Daemoniorum eicit Daemonia.
Remigius. Postquam autem dei filius de caelo prospexit in terram ut audiret gemitus compeditorum, mox multa messis coepit augeri: turbae namque humani generis fidei non appropinquassent, nisi quia auctor humanae salutis de caelis prospexit in terram; et ideo sequitur tunc dixit discipulis suis: messis quidem multa, operarii autem pauci. Glossa.
Messis ergo dicuntur homines, qui possunt meti a praedicatoribus, et de collectione perditorum separari, ut grana excussa a paleis, postea in horreis reponantur. Hieronymus.
Messis multa, populorum signat multitudinem; operarii pauci, penuriam magistrorum. Remigius. Parvus enim erat numerus apostolorum ad comparationem tantarum segetum. Hortatur autem dominus suos praedicatores, idest apostolos, et eorum sequaces, ut quotidie sui numeri augmentationem exposcant; unde subdit rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Chrysostomus in Matth.. Latenter seipsum dominum ostendit: ipse enim est qui messis est dominus. Si enim metere misit quae apostoli non seminaverunt, manifestum est quoniam non aliena metere misit, sed ea quae ipse per prophetas seminavit. Sed cum duodecim apostoli sint operarii, dixit deprecamini dominum messis ut mittat operarios in messem suam: et tamen nullum eis adiecit, quia scilicet eos iam duodecim existentes multiplicavit, non numero adiciens, sed virtutem largiens. Remigius. Vel tunc augmentatus est quando designavit et alios septuaginta duos, et quando sunt facti multi praedicatores, spiritu sancto descendente super credentes. Chrysostomus in Matth.. Ostendit autem quia magnum donum sit hoc, scilicet ut aliquis habeat virtutem decenter praedicandi, per hoc quod dicit hoc esse orandum. Commemorat autem in hoc loco verborum ioannis de area et ventilabro et palea et frumento.
Hilarius in Matth.. Mystice autem, salute gentibus data, civitates omnes et castella omnia, virtute et ingressu christi illuminantur, et omnem infirmitatem veterem languoris evadunt.
Immundi autem spiritus dominante violentia vexatam et sub legis onere aegrotam plebem dominus miseretur: quia nullus adhuc eis pastor erat custodiam sancti spiritus redditurus. Erat autem doni istius copiosissimus fructus, cuius copia haurientium multitudinem vincit; nam quantumlibet assumatur a cunctis, ad largiendum tamen semper exuberat: et quia plures esse utile est per quos ministratur, rogari dominum messis iubet, ut ad capessendum quod praeparabatur donum spiritus sancti messorum copiam deus praestet: per orationem enim hoc munus a deo nobis effunditur.