In praecedenti Psalmo enumeravit justitias quas deus requirit ab homine; hic autem ostendit quomodo justitiam sequebatur. Titulus talis est: inscriptio tituli ipsius David. Et quantum ad litteram significat quod editus est specialiter de his quae pertinent ad personam David. Sed quia David gerebat etiam personam christi ex ejus semine nascituri, ideo quaedam hic de David, quaedam de christo ponuntur. Et ideo Petrus Act. 2: providebam dominum etc.. De resurrectione christi dicit proprie dictum esse, et non de David. Et secundum hoc tangit historiam in Psalmo isto de novo testamento, secundum quod dicitur joan. 18, quod christo crucifixo imposuit Pilatus titulum super caput ejus hic est jesus Nazarenus rex Judaeorum: et hic est quasi titulus regni ejus.
Triplex titulus consuevit describi. Aliquando in sepulcro alicujus: hoc est sepulcrum talis. Aliquando in domo: haec est domus talis. Aliquando pro triumpho, sicut Romae fiebat: et hic titulus christi est, qui triumphavit per crucem: Col. 2: palam triumphans illos in seipso, expolians principatus et potestates. Signatur ergo hic, quod in Psalmo specialiter de regno christi agitur. Titulus Hieronymi talis est, humilis et simplicis Psalmus David.
Et signatur quod agitur in Psalmo illo de simplicitate et humilitate David, sive singularis, sive figurati, scilicet christi. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. In prima ostendit sive ex parte sua, sive ex parte christi loquens, se soli deo inhaerere.
Secundo commemorat beneficia quae a deo recepit, ibi, benedicam dominum qui etc.. Primum ad simplicitatem, secundum ad humilitatem pertinet.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod soli deo inhaeret. Secundo rationem assignat, ibi, dominus pars etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo se habeat ad deum. Secundo, quomodo se habeat ad sanctos dei. Tertio, quomodo se habeat ad inimicos dei. Secundum, ibi, sanctis. Tertium, ibi, multiplicate etc.. Ad deum se habet ut sibi soli inhaerens: et hoc dupliciter: per spem et fidem, ibi, dixi domino. Circa primum duo proponit: scilicet signum spei, et ipsam spem.
Signum spei, ibi, conserva me domine: quasi: non confido per me servari posse: sed tu, domine, conserva me, vel in se, vel in membris suis: joan. 17: pater, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. Et hoc, quoniam speravi in te.
Sed numquid speravit christus? dicendum est quod sic: speravit quidem pro aliis vitam aeternam, pro se autem claritatem corporis.
Claritatem autem animae habuit in instanti suae conceptionis.
Dixi etc.. Hic primo ponit actum fidei. Secundo rationem assignat, ibi, quoniam bonorum etc.. Actus fidei est confiteri deo, vel in corde credendo, vel exterius laudando, factis approbando: Roman. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem; et ideo, dixi, corde, ore, et opere, quia deus meus es: Gen. 28: erit mihi dominus in deum. Et ideo est, quia bonorum meorum non eges. Et hoc est proprium dei: quia infinitae bonitatis est, et nihil ei addi potest, quia est substantiale bonum ad omnia extendens bonitatem sicut sol lumen, non per participationem, sed per ipsum esse illuminans omnia. Cuilibet autem alii creaturae potest addi, etiam sanctis, et propter hoc aliquid eis accrescit, et ideo aliquo modo indigent nobis: sed deus solus non indiget bonis nostris: job 33: porro si juste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? Hieronymus habet, quoniam bene non est nobis sine te: quasi, ex hoc apparet quia tu es deus meus, quia tu es bonitas, nec mihi bene est sine te.