Quae autem propter delectabile etc..
Postquam philosophus determinavit de tribus amicitiae speciebus, hic comparat eas adinvicem. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit in quo aliae amicitiae sint similes perfectae. Secundo in quo ab ea differant, ibi, propter delectationem quidem igitur etc.; tertio epilogat quae dicta sunt, ibi, species autem amicitiae etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit similitudinem aliarum amicitiarum ad perfectam quantum ad causam amandi. Et dicit quod illa amicitia quae est propter delectabile habet similitudinem perfectae amicitiae inquantum virtuosi sunt sibiinvicem delectabiles.
Et similiter amicitia quae est propter utile, est similis perfectae amicitiae, inquantum virtuosi sunt sibiinvicem utiles.
Secundo ibi, maxime autem etc., ostendit similitudinem quantum ad permanentiam amicitiae.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo etiam amicitiae utilis et delectabilis sint permansivae; secundo quae earum sit permanentior, ibi, qui autem propter utile etc..
Circa primum duo facit: primo ponit duos modos quibus praedictae duae amicitiae sunt permanentes, et in hoc habent similitudinem perfectae amicitiae; secundo ponit modum in quo deficiunt a permanentia, ibi: qui autem non delectabile etc..
Primo ergo ponit primum modum permanentiae; dicens, quod etiam in his qui sunt amici propter utile et delectabile, maxime sunt amicitiae permanentes, cum idem et aequale sibiinvicem rependant, puta delectationem pro delectatione. Et quia secundum diversa delectabilia sunt diversae delectationes specie et quantitate differentes, oportet quod ad permanentiam amicitiae non solum rependatur delectatio, sed etiam ab eodem delectabili, sicut accidit in eutrapelis quorum unus delectatur in ludo alterius. Non autem oportet sic esse, sicut accidit inter duas personas se amantes amore venereo, quia quandoque tales non delectantur in eisdem.
Sed amator delectatur in hoc quod videt personam amatam quae delectatur in hoc quod recipit servitium ab amatore; quibus cessantibus, quandoque cessat amicitia, dum scilicet ab una parte cessat visio et ex alia parte cessat servitium.
Secundum modum permanentiae ponit ibi: multi autem rursus etc..
Et dicit, quod etiam in amicitia utilis et delectabilis, multi permanent in amicitia si unus diligat mores alterius sicut luxuriosus diligit mores alterius luxuriosi, vel unus cupidus lucri mores alterius, non quod tales mores sint secundum se diligibiles sicut mores virtuosi, sed sunt diligibiles ex consuetudine, in quantum scilicet ambo sunt similis consuetudinis. Similitudo autem est per se causa amicitiae, nisi per accidens impediat privatum bonum, ut supra dictum est; unde, cum mores etiam mali ex consuetudine acquisiti sint permanentes, sequitur quod talis amicitia sit permansiva.
Deinde cum dicit: qui autem non delectabile etc.
Ponit modum, quo amicitia deficit in permanendo.
Et dicit, quod illi, qui in amabilibus non recompensant delectabile pro delectabili sed utile pro delectabili, sunt minus amici propter minorem similitudinem, unde et minus permanent in amicitia.
Deinde cum dicit: qui autem propter utile etc., comparat permanentiam utriusque amicitiae.
Et dicit, quod illi qui sunt amici propter utile simul separantur ab amicitia cessante utilitate, quia non erant adinvicem amici sui ipsorum, sed utilitatis. Delectatio autem magis provenit ab ipso amico secundum seipsum, quam utilitas, quae est quandoque secundum aliquam rem exteriorem.
Deinde cum dicit: propter delectationem quidem etc., ponit duas differentias duarum amicitiarum ad perfectam. Primo ergo concludit ex praemissis, quod propter delectationem et utilitatem possunt sibiinvicem fieri amici homines cuiuscumque condicionis, scilicet et mali malis et boni malis et etiam illi qui nec sunt virtuosi nec vitiosi, et ad utroslibet et adinvicem.
Sed secundum perfectam amicitiam, qua homines propter seipsos amantur, non possunt fieri amici nisi boni. Quia in malis non invenitur aliquid, unde possint seinvicem amare aut in se delectari, nisi propter aliquam utilitatem.
Secundam differentiam ponit ibi, et sola autem etc..
Et dicit, quod sola amicitia bonorum, quae est perfecta, est de se intransmutabilis. Transmutatur enim amicitia maxime per hoc, quod unus amicorum invenit in alio id quod amicitiae contrariatur. Sed hoc non potest contingere in amicitia bonorum; quia homo non de facili credit alicui malum de illo quem multo tempore probavit, et nunquam invenit eum aliquid iniustum facientem, et in quo invenit omnia quaecumque reputantur digna ad veram amicitiam. Unde talis amicitia non dissolvitur, tum quia est per se et non per accidens; tum quia est perfecta omnia in se continens quae ad amicitiam requiruntur, quae rationes supra sunt positae, tum etiam quia non compatitur impedimentum amicitiae, quod nunc pro ratione inducitur.
Sed in aliis amicitiis, nihil prohibet quod unus credat malum de alio, et quod unus iniustum faciat alii. Unde non essent secundum has amicitias dicendi aliqui amici. Sed quia homines consueverunt tales vocare amicos tam illos qui propter utile amant (sicut dicitur esse amicitia inter civitates, propter utilitatem compugnationis contra inimicos), quam etiam eos qui diligunt se invicem propter delectationem, sicut patet de pueris; ideo oportet, quod etiam nos sequendo consuetudinem communiter loquentium, tales nominemus amicos.
Deinde cum dicit: species autem amicitiae etc., epilogat quae dicta sunt de speciebus amicitiae.
Et dicit, quod plures sunt amicitiae species. Et primo quidem et principaliter est amicitia bonorum, secundum quod sunt boni.
Reliquae autem amicitiae dicuntur secundum similitudinem huius; in tantum enim dicuntur secundum illas amicitias aliqui amici, inquantum est ibi aliqua similitudo verae amicitiae.
Manifestum est enim quod delectabile videtur esse quoddam bonum amatoribus delectationum.
Et ita huius amicitia habet aliquam similitudinem eius quae est propter simpliciter bonum; et eadem ratio est de amicitia utilis.
Non tamen hae duae amicitiae semper coniunguntur, ut scilicet sint iidem amici propter utile et delectabile; quia ea quae sunt secundum accidens non coniunguntur universaliter, sicut musicum et album, quae per accidens coniunguntur in sorte, non in omnibus coniunguntur; praedictae autem amicitiae sunt per accidens, sicut supra dictum est: unde non semper coniunguntur.
Sic igitur, cum in praedictas species amicitia dividatur, mali possunt sibiinvicem esse amici propter delectationem vel utilitatem, in quantum scilicet sunt sibi invicem similes in altero horum, sed boni sunt (amici propter se ipsos, in quantum scilicet sunt amici secundum quod boni sunt)p unde soli boni sunt simpliciter amici. Alii autem sunt amici secundum similitudinem, inquantum scilicet assimilantur bonis.