LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De natura et proprietate juniperi.
Iuniperus cum cypresso multam similitudinem habet : propter quod etiam cypressus silvestris vocatur. Est autem arbor in Occidentalibus magis convalescens, et aliquando intantum excrescit, ut dicit Avicenna, et accipiuntur ex ea aedificia domus. Convenit autem cum frutice in hoc quod ex una radice plurimos stipites emittit, sed ex illis stipitibus producit ramos multos, et multum dilatatur super terram. Spinas autem virides habet pro foliis, et exeunt per totum circuitum ramorum ejus, sicut in abiete et pinea, et extenduntur in corticem, sicut in cypresso, et virent hieme et aestate : et habet lignum in colore et odore et curvabilitate multum, conveniens cum ligno cypressi Grana autem habet pro fructu nigra et producit ex eis, et producit ea nuda non in pomo aliquo nec in thecis crescentia : et in hoc differt a cypresso et abiete et pinea.
Dicitur autem in medicinis simplicibus, quod declinat ad caliditatem et siccitatem, et praecipue semina ejus. Operatur autem subtiliationem et calefactionem et carminationem. In fructu tamen ejus aliquid est stipticitatis, sed non est stipticitas aliqua in aliis partibus arboris illius. Dicitur etiam quod confert attractioni lacertorum : et ideo est, quod lassi dormiunt libenter in umbra ejus. Mundificat et aperit oppilationes in membris nutrimenti. Bibita autem confert doloribus stomachi, et inflationi ejusdem, et valet contra praefocationem matricis. Suffumigatio autem ex qualibet parte hujus arboris facta, vermes expellit venenosos. Conceptum autem diutissime dicitur tenere ignem, ita quod carbones ejus bene coorperti cineribus ejus dicuntur retinere ignem per annum. Semen autem ejus in figura et colore est sicut cubebae, sed est amarum valde : et ideo etiam falsarii deceptores permiscent eam cum cubebis.