LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter diversimode istae processiones procedunt a causa prima ?
Cum autem tres dictae processiones ad naturam et substantiam pertinentes, a causa prima procedant, et in causa prima simplices sint, et id. quod est causa prima : tamen in his quae procedunt, modum habent diversum.
Primum enim in omnibus est ens : quia quod nihil ante se supponit secundum intellectum, necesse est quod ex nihilo sit : et ideo in omnibus in quibus est, necesse est ipsum fieri per creationem. Per creationem enim fit quod ex nihilo fit : vita autem supponit ante se ens secundum naturam et intellectum, et ex esse producitur sicut determinatum est ex confuso : unde vita non dicit simplicem esse conceptum, sed. dicit esse formatum ad aliquid. Vita ergo per creationem fieri non potest, quia fit ex aliquo. Relinquitur ergo, quod fit per informationem. Similiter autem est de intellectivo et scitivo : hoc enim supponit ante se et vivere, et esse : propter quod per creationem fieri non potest. Supponit enim aliquid ante se in quo est sicut in potentia, sicut tetragonum est in trigono : producitur enim tetragonum ex trigono, duobus sibi in hypothemis a conjunctis trigonis orthogonis : unde intellectivum et scitivum ex esse producitur per informationem, ex vita autem per determinationem ad vitae speciem intellectualem.
Quamvis autem sic producatur a primo intellectivum et scitivum, tamen multas habet differentias : est enim intellectivum in lumine intellectus intellectivum existens, et hoc simpliciter intellectivum est, et est intellectivum ab hoc occumbens, in quo obumbratum micat intelligentiae lumen, et hoc collativum, est unum scilicet conferens eum alio, ut intelligentiae lumen accipiatur, et hoc quidem rationale vocatur. Ratio enim collativa est. Dicit enim Isaac in libro Diffinitionum, quod ratio est virtus faciens currere causa in causatum. Et hoc non nisi secundum compositum intellectum est. Est iterum magis occumbens, quod quidem intellectuale lumen non videt., velmicans, vel splendens, sed est tantum conjuncturativum intellectualis per leonas et signa, et hoc opinativum est. Ulterius etiam occumbit, quod de lumine non habet nisi conjecturam per quaedam signa valde communia et valde extrinseca, et hoc tantum aestimativum est.
In omnibus autem talibus necesse est intellectum proportionale esse : quia sicut dicit Aristoteles in sexto Ethicorum, scientia non fit in anima nisi per quamdam similitudinem ad scitum. Et ideo sicut differunt scientiae, sic necesse est differre potentias accepti vas earum: eo quod propria agentia et differentia, proprias et differentes habent potentias passivas in quas agunt. Propter quod licet in substantia et subjecto intellectivum, ratiocinativum, opinativum, etaestimativum sint idem quando sunt in eodem, tamen secundum esse potentiae receptivae differunt secundum quod differunt actus suorum activorum. In omnibus tamen his quia respectus est ad idem quod est agens in lumine intelligentiae agens, sive per visus
limpiditatem, sive per collationem rationis, sive per conjecturam opinionis, sive per suspicionem, necesse est esse unam causam primam per quam est id quod scientiae in omnibus istis.
Sic ergo patet qualiter omne esse est ab ente primo, et omnis vita a vita prima, et omnis scientia intellectiva ab intellectu primo, et qualiter esse est per creationem, vita autem per informationem, intelligentia autem intellectivi et scitivi per informationem et determinationem.