CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum per se objectum (a.) fruitionis sit ultimus finis ?
Alens. 4. part. quaest. 20. memb. 2. ori. 2. et 3. D. Thom. 1. 2. quaest. 2. art. 3. et 8. ubi ejus Expositor. D. Bonavent. lue art. 3. quaest. 2. Durand. quaest. 2. Scot. in 4. dist. 49. quaest. 4. et 5. Richard. 1. sent. dist. i. quaest. 3. Baccon. dist. I. quaest. 1. Mayron. q. 1.
Circa distinctionem primam, in qua Magister tractat de frui et uti, quaero primo de objecto ipsius frui, et primo : utrum per se objectum fruitionis sit finis ultimus?
Et arguitur (b) quod non, quia secundum Augustinum 83. Quaest, q. 30. Fruendum est bonis invisibilibus. sed plura sunt bona invisibilia; ergo non est fruendum tantum ultimo fine.
Item, capacitas fruentis est finita,quia natura subjecti est finita: ergo capacitas illa potest satiari aliquo objecto finito, sed fruendum est quocumque satiante capacitatem fruentis; ergo, etc.
Item, aliquid est majus capacitate animae ut Deus, qui sufficit sibi ipsi et aliquid est minus capacitate ejus ut corpus: ergo aliquid est medium, scilicet aequale capacitati ejus; illud erit minus Deo, ergo, etc.
Item, firmius assentit intellectus alii vero quam primo vero ; ergo a simili,intensius potest voluntas assentire alii bono quam primo bono.
Item, quaecumque forma naturalis satiat capacitatem materiae; igitur quodcumque objectum satiat capacitatem potentiae. Consequentia probatur, quia potentia per formam in ipsa receptam respicit objectum, et ita si forma una recepta satiat appetitum intrinsece, sequitur quod objectum quod respicitur a potentia per istam formam, etiam satiat appetitum extrinsece seu terminative. Antecedens probatur, quia si aliqua forma non satiaret ; ergo stante ista forma, materia inclinaretur ad aliam naturaliter, et per consequens sub ista quiesceret violenter, nam quodcumque prohibens aliquid ab illo ad quod est inclinatio ipsius, est violentum sibi, sicut apparet de quiete gravis extra locum suum.