IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Utrum parvuli, etc. Haec quaestio potest explicari secundum varias controversias, quae circa Baptismum infantum contigerunt. Primo, an parvulus necessitate salutis debeat baptizari, ita ut aliter in eo statu decedens, non salvetur, vel certe nequeat esse membrum Christi et Ecclesiae sine Baptismo, ratione peccati originalis ? Et hic est scopus Doctoris, quia disserit contra Pelagianos, qui negarunt peccatum originale, contra quos Augustinus et Patres agunt, probantes ex Baptismo parvulorum, qui datur in remissionem peccati, vere infantem, qui naturali generatione descendit ab Adamo, contrahere peccatum originale, et ideo formam Baptismi in ipsis verificari in remissionem peccati,
ex quo indigent Baptismo, ut liberari possint. Secundus sensus est, utrum conveniat eos baptizari ? Tertius, utrum sit aliquod praeceptum baptizandi parvulos, ita ut parentes, et Ecclesia teneatur eis de hoc remedio providere ?
Neutrum horum attingit hic Doctor, sed supponit utrumque ex praxi Ecclesia), quia suo tempore nulla fuit necessitas haec examinandi ; antiqui enim errores fuerunt extincti, et quamvis Pelagianismus cum illis etiam fuerit extinctus per Concilia et Patres, tamen ut effectus Baptismi ejusque necessitas declaretur, disserit contra Pelagianos, breviter supponens quae definita sunt adversus Pelagium, qui magis ex instituto disseruit contra veritatem peccati originalis, cujus remedium est primario et ex speciali institutione Baptismus, ut ab aliis Sacramentis distinguitur, quia est regeneratio in Christum, et per eum fit translatio ab eo statu, in quo quis nascitur filius Adam in statum adoptionis filiorum Dei, ut docet Tridentinum sess. 6. cap. 7.
His suppositis, Pelagius negabat peccatum originale, ut patet ex Augustino lib. de dono persev. cap. 3. lib. de pecc. orig. et lib 1. de peccatorum merit. et remiss. cap 8. et deinceps usque ad finem libri. Secundo docebat consequenter non baptizari parvulos in remissionem peccati originalis. Augustinus enim et Patres urgebant consuetudinem Ecclesiae, quae baptizabat parvulos in remissionem peccatorum, et illud necessitate Baptismi : niti quis renatus fuerit, etc. non intrabit in regnum coelorum, Joannis 3. Quo argumento divisi sunt Pelagiani, nam quidam dicebant baptizari in remissionem peccati non originalis, sed actualis, quod tum committebat, ita Augustinus cap. 17. Alii vero negabant baptizari in remissionem peccatorum, sed ut intrarent in regnum coelorum, ipsis constituentes vitam beatam extra regnum caelorum; ita Augustinus cap. 18. 20. 30. et 34. Utriusque erroris Auctores fuerunt Caelestius et Pelagius, ut colligitur ex Augustino in libello, quem Coelestius gestis Ecclesiasticis alligavit Romae sub Zozimo, admisit parvulos baptizari in remissionem peccatorum, negans tamen in eis peccatum originale ; ita Augustinus de gratia Christi lib. 1. cap. 33. Pelagius vero alterius erroris fuit auctor, nam teste Augustino lib. 2. de peccata orig. cap 21. interrogatus de parvulis, qui moriebantur in peccato originali absque Baptismo, quo irent, respondit, non ire in regnum coelorum scio, quo vero eant se nescire dicebat, etc. Et hic est articulus quintus propositus eidem in Concilio Diospolitano ; damnatur quoad utrumque sensum in Milevitano can. 2. et in Trident. can. 4. docebat peccatum Adae non origine transire in posteros, sed imitatione. Augustinus lib. 1. de peccat. meritis, et remiss. cap. 6. infantes nasci in eo statu, in quo fuit primus parens ante peccatum ; est articulus tertius Diospolitani, et can. 1. Arausicani, negabat etiam poenas peccati originalis, quod ad alium locum spectat.
Secunda haeresis circa infantes non baptizatos fuit Vincentii Victoris, quem Augustinus impugnavit tribus libris de anima et ejus origine. Hic admisit peccatum originale in infantibus, sed asseruit ulterius, si sine Baptismo decederent, salvari in paradiso per oblationes Sanctorum, quae pro ipsis fiebant, ubi detinebantur usque ad diem judicii, post quod transituri sunt in regnum.
Tertia haeresis negat Baptismum infantum, ut Petrus Brusius apud Bernardum, et quidam Henricus, a quibus dicti sunt eorum sectatores Petrobrusiani et Henriciani, quos confutat Bernardus epist. 240. et serm. 66. in Cantica. Hi negabant infantes capaces esse Baptismi. Witclefus apud Waldensem tom. 2. de Sacramentis, cap. 96. negabat Baptismum aquae necessarium esse infantibus et adultis ad salutem, sed sufficere flaminis Baptismum per merita Christi. Anabaptistae negant Baptismum licere dare, nisi solis adultis, idque circa annum 30. ut quidam eorum apud Calvinum lib. 4, Institut. cap. 16. Hujus sectae Auctor fuit (apud Cochleum in actis Lutheri anno 1528.) Balthazar Pacimontanus, postea Viennae crematus. Calvinus in Antidoto Tridentini, cap. 5. sess. 1. et loco citato, docet parvulos etiam sine Baptismo morientes salvari et fieri sanctos et membra Ecclesiae, quibus plures hujus temporis haeretici consentiunt.
Quidam etiam negant parvulos baptizandos esse, quia cum efficaciam Baptismi et Sacramentorum doceant cum Luthero consistere in excitatione fidei tantum per verbum, quae nequit esse in parvulis, sic negant posse baptizari. Alii contra docent fidem actualem esse in parvulis, et sic baptizari posse ratione illius fidei, cum sint capaces. Alii docent aliquos motus dilectionis et fidei in ipsis, similes iis, quos habuit Joannes Baptista in utero matris, non quod intelligant parvuli, sed quod habeant quasdam inclinationes similes motibus fidei et dilectionis ; ita Pseudoconcilium Wittembergense apud Cochleum lib. 3.
Miscellaneorum tract. 8. cap. 2.
His oblique accedit Erasmus praefatione Paraphrasis in Matthaeum, ubi docuit interrogandos esse qui in infantia sunt, cum adoleverint, et si non consenserint in Baptismum receptum, esse dimittendos liberos. Ludovicus Vives Annot. ad cap. 27. Augustini lib. 1. de Civit. cap. 27. dicit olim neminem consuevisse baptizari, nisi in aetate adulta, et qui per se peteret Baptismum, et intelligeret quid sit baptizari.