IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Christum non esse duo masculine, quia non duo supposita, nec duo neutraliter, quia non est natura humana, quam tamen in se habet, Est de Fide, ex Concil. Ephesino in confes. Fidei, et can. 2. et 3. et Symb. Athan. Chalccd. act. 3. quinta Syn. act. 8. sexta Syn. act. 11. et 18. In solutione ad primum, dat pulchram doctrinam de reduplicativis, de quo vide eum primo Prior, quaest. 35.
Ad quaestionem (a) dico quod conclusio est manifesta, quod non est duo masculine, quia non duae personae, quia tunc non esset unio in persona ; nec duo neutraliter, quia non est natura humana, licet habeat in se duo neutraliter, id est, duas naturas ; ergo nullo modo est duo.
Ad primum (b) argumentum in oppositum, dico quod etsi inquantum Deus sit aliquid, et inquantum homo sit aliquid, non tamen sequitur quod inquantum homo sit idem aliquid, quod est Deus, nec aliud aliquid, quia proprie accipiendo inquantum, ut scilicet notat illud quod sequitur esse rationem inhaerentiae praedicati, est fallacia consequentis, arguendo ab inhaerentia praedicati superioris ad inhaerentiam praedicati inferioris cum inquantum: unde non oportet illud, quod est ratio inhaerentiae superioris, esse rationem inhaerentiae inferioris. Nunc autem esse idem aliquid quod est homo, est inferius ad esse aliquid dictum de Verbo, et similiter esse idem aliquid, quod est Deus, est inferius ad esse aliquid dictum de homine, et ideo licet inquantum homo sit aliquid, non tamen sequitur, ergo inquantum homo est idem aliquid quod est Deus. Similiter ex alia parte, licet inquantum Deus sit aliquid, non tamen inquantum Deus est idem aliquid quod est homo.
(c) Et si arguas, ergo est aliud aliquid, quia idem et diversum sunt per se differentiae entis dividentes omne ens 10. Metaph.
Respondeo, non sequitur, quia neutrum oppositorum oportet inesse cum inquantum: neque enim
deitas est ratio alicui essendi idem homini, quia tunc in Patre esset ratio essendi idem homini, neque est ratio essendi aliud ab homine, quia tunc repugnaret ei istud quod est esse hominem, quod est falsum, quia Deus est homo. Similiter humanitas non est ratio essendi idem Deo, quia tunc in quolibet homine esset ratio essendi idem Deo, et tunc omnis homo esset Deus ; nec est ratio essendi aliud a Deo, quia repugnaret cuilibet homini esse idem Deo.
Si tamen ly inquantum (d) non acciperetur stricte prout dicit inhaerentiam praedicati, sed tantum specificando, prout dicit rationem illam, secundum quam subjectum accipitur in se, posset concedi quod inquantum homo est idem aliquid quod est Deus, sed tunc non sequitur quod humanitate esset Deus, quia hoc pertinet ad illum intellectum de ly inquantum reduplicativum.
Ad aliud dico (e) quod licet communiter non sit tradita Logica de exclusione addita praedicato, forte quia importat negationem ex parte praedicati, quae non determinat in comparatione ad praecedens, et syncategorema natum est determinare unum extremum in comparatione ad aliud extremum tamen quia rei est sermo subjectus, et non e converso, potest dici quod dictio exclusiva alio modo excludit addita subjecto, alio modo addita praedicato, quia addita subjecto praecise excludit respectu praedicati omne illud, de quo vere non dicitur subjectum, neque per se, neque per accidens, puta solum album currit, Socratem currere vel musicum currere non excludit, sed nigrum currere, licet Socrates vel Musicus non dicatur de albo, nisi per accidens sed ex parte praedicati excludit respectu subjecti quidquid non formaliter vel essentialiter dicitur de praedicato, nec e converso, et maxime ejusdem generis, puta hoc est solummodo album potest excludi, quod huic subjecto nulla qualitas inhaereat nisi albedo.
Et hoc modo accipitur (f) in divinis cum negatur ista : Christus est solus homo vel solus Deus. Haec enim falsa est, non quia aliquid dicatur de Christo, de quo non dicatur Deus, sed quia non omne dictum de Christo est formaliter vel essentialiter Deus, quia homo dicitur de Christo, et tamen non est formaliter Deus, vel dictum de Deo.
Conceditur (g) ergo ista communiter : Christus non est tantum homo, nec tantum Deus, sed non sequitur ex hoc, ergo est aliud quam homo, vel aliud quam Deus; sed est fallacia consequentis, arguendo a propositione habente plures causas veritatis ad unam illarum.
In proposito enim verificatur antecedens pro isto intellectu: Christus non est solummodo illud, quod est formaliter vel essentialiter Deus, vel non habens solam deitatem, quasi illa exclusio ponatur circa abstractum intellectum in concreto, quod exponitur per habens talem formam secundum Damascenum cap. 57. Deus enim est habens naturam divinam, et homo humanam ; et ita potest negari ista propositio (h): Christus est tantum homo, vel quod exclusio excludat a praedicato formaliter accepto, vel quod excludat a forma importata per praedicatum, non autem a supposito (i) habente formam.
Et ratio istius (k) acceptionis exclusionis in praedicato, non in subjecto, posset assignari, quia licet subjectum (I) supponat pro supposito, praedicatum tamen praedicat formam importatam per ipsum et non suppositum.
Ad dictum Damasceni cum dicit : Non totum est Deus, potest exponi syncategorematice sic, id est, non utraque natura est Deus, vel non totum formaliter, id est, non utroque quod est in eo formaliter Deus.
Ad aliud de 5. Metaph. (m) concedo quod in Christo sunt duae naturae numero, sed non sequitur quod Christus sit duo numero, quia Christus non est altera illarum duarum naturarum.
Ad ultimum (n) patet per idem, quia duae essentiae dicuntur duo neutraliter, sed non propter hoc Christus est duo neutraliter, quia non est illae duae naturae. Unde ad concludendum hoc praedicatum esse duo de Christo, si naturae sumantur pro medio, vel major erit falsa, et hoc si naturae significentur in concreto, sumendo sic, Deus et homo sunt duo, Christus est Deus et homo, ergo est duo. Major est falsa. Vel minor, si in abstracto, ut si sic arguatur, humanitas et deitas sunt duo ; Christus est humanitas, Deus est homo et deitas ergo duo. Minor est falsa. Vel si in majori sumantur in abstracto, et in minori in concreto, erunt quatuor termini, ut si sic arguatur : Humanitas et deitas sunt duo : Christus est Deus et homo, ergo duo, sunt quatuor termini humanitas et divinitas, homo et Deus, Christus duo, et sic nihil sequitur. Per hoc patet (o) ad simile de personis. Tres enim personae sunt unum, quia illud unum, quod est natura, praedicatur de eis simul et de qualibet earum. Si autem haberent aliquid unum, quod non praedicaretur de eis, puta si tres homines haberent unam animam intellectivam secundum fictionem Averrois, non dicerentur aliquid unum, sed habentes unum. Ita in proposito, Christus non dicitur duo, licet habeat in se duo vel duas naturas, humanam scilicet et divinam, sicut nec compositum per se dicitur duo, licet habeat in se duo, scilicet materiam et formam.