REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ait primo quod Christus spcundum appetitum inferiorem, voluit quaedam, quae non sunt facta, et noluit quaedam, quae sunt facta. Secundo, nihil factum est contra velle vel nolle portionis superioris ejus. Tertio, nihil est factum contra actum absolutum portionis inferioris ipsius, alioquin essent duo actus contrarii simul in ejus voluntate. Quarto, explicatur optime quomodo oratio Christi : Pater si possibile est, exaudita est.
Ad quaestionem aliam, dicitur quod multa voluit Christus, et oravit, de quo non est exauditus in re petita propter illud Matth. 25. Pater si possibile est, transeat a me calix iste. Dico tamen quod loquendo de voluntate divina beneplaciti, sic omnia fiebant, licet non omnia, quae voluit voluntate signi, vel voluntate antecedente. Sed de voluntate Christi distinguo, primo, quoad appetitum sensitivum dico quod multa voluit, quae non erant impleta, ut. fugere passiones, et bona commoda illi naturae. Nisi ponatur quod appetitus sensitivus in eo magis inclinabatur ad obediendum appetitui regulato ratione, quam ad. fugiendum nocivum sibi, quod non videtur probabile, remanente natura appetitus sensitivi. Si loquamur de voluntate Christi ut natura, sic non habuit actum elicitum, sed solum inclinationem in bona commoda, et sic multa noluit Christus, quae tamen eveniebant, quia inclinatio naturalis fuit in Christo ad bonum esse personae, cujus erat maximus appetitus propter hoc quod per naturam maxima bona conveniebant tali naturae ; igitur contra talem inclinationem naturalem multa contingebant.
Loquendo de voluntate, ut libera, distinguo de portione superiori et inferiori. De portione superiori quantum ad actum elicitum, simpliciter voluit passionem, et omnia quae voluit, erant impleta, ita quod nihil absolute noluit, quod passus est, quia quidquid voluit tota Trinitas, voluit Christus quantum ad portionem superiorem voluntatis humanae. Si autem loquamur de portione inferiori, sicut de portione superiori, multa noluit nolitione conditionata, hoc est, si possent aliter fieri. Sic secundum portionem inferiorem adhuc nihil simpliciter noluit, quod evenit, quia portio superior rationis arguebat quod quidlibet, quod sibi contingebat, esset simpliciter volendum ; igitur inferior portio rationis non arguebat quod aliquid eorum esset simpliciter nolendum. Ideo secundum portionem inferiorem voluntatis nihil quod eveniebat, simpliciter noluit ; sed aliqua non voluit, quia portio inferior rationis illa non consideravit, tamen si potuisset aliter fieri, illud non voluisset.
Quid igitur de oratione ? Videtur quibusdam pro auctoritate prius posita, quod aliquid oravit, quod non fuit impletum. Dico tamen quod nihil oravit Christus, quin simpliciter fuit impletum. Unde Joann. 17. oravit pro discipulis, et exauditus fuit ; etiam rogavit pro Lazaro, et fuit exauditus. Sed quod dicitur Matth. 25. illud non ligat, quod ter oravit. Primo dixit : Sipossibile est, transeat a me calix iste, sed non sicut ego volo, sed sicut tu. Primum rogavit volitione conditionata ; secundum volitione absoluta, et in hoc informabat nos, quod debemus petere commodum volitione conditionata, et debemus petere velle Dei impleri volitione absoluta. Secundo oravit, dicens : Pater si non
potest fieri, ut transeat, nisi bibam, fiat voluntas tua. Ideo quod petiit primo sub conditione non recitavit. nec nos debemus in orando recitare quod volumus volitione conditionata, sed quod debemus velle volitione absoluta. Tertio oravit eumdem sermonem, hoc est, hunc sermonem, et ideo dico quod universaliter fuit ejus oratio exaudita in re petita.