Chrysostomus in ioannem.
Posita una confortatione discipulorum, hic alio modo eos confortat, ostendens quoniam non hierosolymam debent ire, sed in bethaniam; unde dicitur haec ait, et post haec dicit illis: Lazarus amicus noster dormit; sed vado ut a somno excitem eum; quasi dicat: non eo rursus disputaturus contra Iudaeos, sed amicum nostrum excitaturus: propter hoc ergo dicit amicus noster, ut ostendat necessarium suum adventum.
Augustinus in ioannem.
Quod autem dixit dormit, verum dixit. Domino dormiebat, hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant: nam dominus tanta facilitate excitabat de sepulchro, quanta tu excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem, sicut et apostolus dicit: de dormientibus autem nolo vos ignorare. Dormientes appellavit, quia resurrecturos praenuntiavit. Sed quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et exurgunt, quid quisque videat in somnis; alii sentiunt laeta somnia, alii torquentia: sic unusquisque cum causa sua dormit, cum causa sua surgit.
Chrysostomus. Discipuli autem impedire voluerunt eius adventum in Iudaeam; unde sequitur dixerunt ergo discipuli eius: domine, si dormit, salvus erit: solet enim esse somnus aegrotantium salutis indicium; quasi dicant: si dormit, non igitur utile est quod tu vadas ad excitandum eum. Augustinus.
Quomodo ergo intellexerunt discipuli, sic responderunt; unde sequitur dixerat autem iesus de morte eius; illi vero putaverunt quod de dormitione somni diceret.
Chrysostomus. Si vero quis dicat: quomodo non cognoverunt discipuli mortuum esse, ab eo quod dixit vado ut excitem illum? stultum enim erat eum ire per tot stadia ut Lazarum a somno excitaret: istud dicemus, quoniam aestimabant hoc aenigma esse, qualia multa loquebatur.
Augustinus. Quia ergo obscure dixerat dormit, manifestat quod dixerat; unde sequitur tunc ergo dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est. Chrysostomus.
Non autem hic adiecit: vado ut resuscitem eum; non enim volebat verbis praedicere quod per opera debebat certificare, vanam gloriam ubique nos fugere docens; et quod non oportet simpliciter promittere.
Sequitur et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. Augustinus.
Aeger enim, non mortuus fuerat nuntiatus; sed quomodo lateret eum qui creaverat, ad cuius manus anima morientis exierat? ait ergo gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi: ut iam inciperent admirari, quia dominus poterat dicere mortuum, quod nec viderat nec audiverat. Ubi meminisse debemus quod adhuc etiam ipsorum discipulorum miraculis aedificabatur fides, non ut esse inciperet, sed ut quae coeperat cresceret.
Quod ergo dicit ut credatis, intelligendum est ut amplius robustiusque credatis. Theophylactus.
Intellexerunt autem quidam hoc sic. Gaudeo, inquit, pro vobis: nam cum illic non extiterim, confert ad maioritatem fidei vestrae; quoniam si astitissem, aegrotantem curassem, quod esset modicum signum ad meae virtutis indicium.
Quia vero me absente supervenit mors, potius in fide mea corroboramini, cum videbitis me posse etiam defunctum putrescentem resuscitare. Chrysostomus.
Igitur omnes discipuli quidem timebant Iudaeos, super alios vero thomas; unde sequitur dicit ergo thomas, qui dicitur dydimus, ad condiscipulos: eamus et nos, et moriamur cum eo: infirmior enim erat aliis et infidelior, postea omnibus fortior factus est et irreprehensibilis, qui solus orbem terrarum percurrit, et in mediis plebibus volvebatur volentibus eum interficere. Beda. Vel castigati discipuli superioribus domini verbis non ausi sunt ultra contradicere; sed thomas prae omnibus socios hortatur, ut irent et morerentur cum eo: in quo magna eius videtur esse constantia: sic enim loquebatur, quasi facere posset quae alios hortabatur, immemor suae fragilitatis, sicut et Petrus.