Sanctis. Hic ostendit quomodo se habet ad sanctos, etiam ut legitur ex persona christi. Et sciendum, quod voluntas patris sicut voluntas christi est, et inquantum homo, ut impleat voluntatem patris: Ps. 39: ut faciam voluntatem tuam, deus meus volui: Thess. 4: haec est voluntas dei sanctificatio vestra: jo. 6: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam, sed resuscitem illud in novissimo die. Christus autem multa voluit: et hoc propter nostram utilitatem. Sed quid voluit? pati, mori, resurgere, ut nos vivificaret. Dicit ergo: deus pater, omnes voluntates meas mirificavit, idest mirifice adimplevit, in eis, in quibus? eis, in sanctis qui sunt in terra ejus, idest in ecclesia militante et triumphante. Hieronymus habet sic, sanctis qui sunt in terra et magnificis, omnis voluntas mea in eis. Alia littera habet, robusti. Et dato quod aliquis terrenus confidat in potestate robusti exercitus, sed David dicit, ego speravi in te: Eccl. 2: nullus speravit in domino, et confusus est. Et robusti mei sunt sancti tui, qui magna faciunt: Ps. 100: oculi mei ad fideles, dicit christus, ut sedeant mecum.
Quod ipse christus diligat sanctos, patet: Prov. 8: ego diligentes me diligo.