Quemadmodum autem in virtutibus etc..
Postquam philosophus distinxit species amicitiae, hic determinat de eis per comparationem ad actum proprium amicitiae.
Et circa hoc duo facit.
Primo distinguit amicitiam per habitum et actum. Secundo probat quod supposuerat, ibi, assimilatur autem amatio etc..
Circa primum tria facit. Primo distinguit amicitiam per habitum et actum; secundo ostendit quomodo quidam privantur amicitia propter defectum actus, ibi: si autem diuturna etc.; tertio ostendit amicitiam bonorum esse maximam ex ratione ipsius actus amicitiae, ibi, maxime quidem igitur etc..
Dicit ergo primo quod sicut est in aliis virtutibus, quod quidam dicuntur boni, idest virtuosi secundum habitum, puta fortes vel liberales, etiam quando actum virtutis non exercent, quidam vero dicuntur virtuosi secundum hoc quod actu exercent operationem virtutis: ita etiam est et in amicitia quod quidam dicuntur actu amici inquantum convivunt cum delectatione adinvicem et sibiinvicem bene faciunt, quae duo videntur pertinere ad actum amicitiae: quidam vero non operantur actu opera amicitiae, sed tamen sic sunt dispositi secundum habitum ut inclinentur ad operandum huiusmodi opera, sicut patet de amicis quando dormiunt, vel quando abinvicem loco separantur.
Non enim ipsa amicitia simpliciter dissolvitur per distantiam locorum, sed sola amicitiae operatio. Et sic patet, quod amicitia remanet habitu etiam operatione cessante.
Deinde cum dicit: si autem diuturna etc., ostendit, quomodo in quibusdam deficit amicitia propter defectum actus.
Et primo ostendit propositum. Secundo probat quod supposuerat, ibi, nihil enim sic est etc..
Ostendit autem propositum circa tria genera hominum. Primo quidem circa eos, qui diu abinvicem separantur. Unde dicit, quod si absentia amicorum abinvicem sit diuturna, videtur facere oblivionem amicitiae praecedentis. Sicut et alii habitus per dissuetudinem operandi debilitantur et tandem destruuntur; oportet enim quod sicut habitus per consuetudinem operum acquiruntur ita etiam per idem conserventur, nam unumquodque conservatur per suam causam. Et ideo dictum est in proverbio, quod multae amicitiae dissolvuntur per hoc, quod unus alium non appellat, id est non colloquitur et convivit alteri.
Secundo ibi: non videntur autem etc., ostendit idem circa senes et severos. Et dicit, quod neque etiam senes, neque severi, idest homines austeri in verbis et convictu, videntur esse amativi, idest apti ad amicitiam, propter hoc scilicet quod non sunt apti ad amicitiae actum, qui est convivere. Parum enim invenitur in eis de delectatione. Et ideo non possunt de facili convivere aliis, quia nullus potest per diem, id est per aliquod longum tempus, morari cum homine qui contristat vel qui etiam non delectat. Maxime enim videtur secundum naturam hominibus et aliis animalibus, quod fugiant tristitiam et appetant delectationem, quae nihil aliud esse videtur, quam quies appetitus in bono desiderato.
Tertio ibi: qui autem recipiunt etc., ostendit idem circa tertium genus hominum, qui scilicet recipiunt se adinvicem in hoc scilicet, quod unus acceptat mores et conversationem alterius, et tamen propter aliquam causam nunquam convivunt adinvicem. Et dicit, quod tales magis sunt similes benevolis quam amicis, quia amicitia convictum per aliquod tempus requirit.
Deinde cum dicit nihil enim etc., probat quod supposuerat, scilicet quod convivere requiratur ad amicitiam, sicut proprius actus eius. Et dicit quod nihil sic est proprium amicorum sicut convivere. Posuit enim duo supra ad actum amicitiae pertinere: scilicet convivere et tribuere invicem bona, quod est utilitatem afferre amico: quam quidem utilitatem non omnes in amicis quaerunt, sed soli indigentes; sed commorari simul per diem, idest per aliquod longum tempus cum amicis appetunt etiam beati, idest homines in bonis abundantes, quibus non convenit quod sint solitarii.
Nec possunt homines simul ad invicem conversari, si non sint sibi mutuo delectabiles et non gaudeant in eisdem; quae duo inveniuntur in amicitia eorum, qui sunt simul nutriti.
Sic ergo patet quod praecipuus actus amicitiae est convivere amico.
Deinde cum dicit: maxime quidem igitur etc., concludit ex praemissis quod sit maxima amicitia illa quae est bonorum, sicut iam pluries dictum est. Hoc enim videtur esse amabile et eligibile secundum se et simpliciter, quod est simpliciter bonum vel delectabile.
Sed unicuique est amabile et eligibile, quod est tale, (id est) bonum vel delectabile, quantum ad ipsum. Sed unus virtuosus est amabilis et eligibilis alteri propter ambo haec, quia scilicet uterque est bonus et delectabilis simpliciter, et uterque est bonus et delectabilis alteri.
Unde maxime possunt virtuosi delectabiliter adinvicem convivere.
Deinde cum dicit assimilatur autem etc., probat quod supposuerat, scilicet quod amicitia non solum dicatur secundum actum, sed etiam secundum habitum.
Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod amatio videtur importare passionem. Sed amicitia videtur importare habitum, et esse similis aliis habitibus.
Secundo ibi: amatio enim etc., probat propositum duabus rationibus. Quarum prima est quia amatio simplex potest etiam ad inanimata esse, sicut dicimus amare vinum vel aurum. Sed redamare, quod pertinet ad rationem amicitiae, ut supra dictum est, est cum electione; non enim est nisi rationabilium adinvicem. Quod autem fit ex electione, non fit ex passione sed magis ab habitu. Ergo amicitia est habitus.
Secundam rationem ponit ibi: et bona volunt etc..
Et dicit quod homines secundum amicitiam volunt bona amicis propter ipsos amicos; nam si eis vellent bona propter seipsos, hoc magis esset diligere se quam alios. Amare autem alios eorum gratia, non est secundum passionem; quia passio, cum pertineat ad appetitum sensitivum, non excedit proprium bonum amantis. Unde relinquitur quod hoc sit secundum habitum et sic amicitia est habitus.
Tertio ibi: et amantes amicum etc., respondet cuidam tacitae obiectioni. Dictum est enim supra, quod unicuique est amabile, quod est ei bonum. Contra quod videtur esse quod homo amet amicum illius gratia.
Sed ipse respondet, quod illi qui amant amicum, amant id quod est bonum sibiipsis.
Nam, quando ille qui est bonus in se est factus amicus alicui, fit etiam bonum amico suo. Et sic uterque, dum amat amicum, amat quod sibi bonum est et uterque retribuit aequale suo amico, et quantum ad voluntatem inquantum scilicet vult ei bonum, et quantum ad speciem voluntatis inquantum scilicet vult ei bonum non sui, sed illius gratia; quia amicitia quaedam aequalitas est, inquantum scilicet requirit mutuam amationem. Et hoc videtur addere super modum virtutis; nam in qualibet virtute sufficit actus virtuosi. Sed in amicitia non sufficit actus unius, sed oportet quod concurrant actus duorum mutuo se amantium; et ideo philosophus supra non dixit absolute quod esset virtus, sed addidit: vel cum virtute, quia videtur aliquid addere supra rationem virtutis.
Haec autem quae nunc dicta sunt de amicitia, maxime videntur inveniri in amicitia bonorum.