Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CCLII . Augustinus Felici, de pupilla quadam Ecclesiae tutelae commissa.
Domino dilectissimo meritoque honorabili, et praeferendo 1069 fratri FELICI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Novit optime Religio tua quam curam tuendis cum omnibus hominibus, tum maxime pupillis Ecclesia vel episcopi debeant. Unde receptis litteris tuis, et exemplo litterarum viri spectabilis fratris nostri , nec potui nec debui passim puellam cuiquam committere: praesertim quia eam Ecclesiae commendavit, domine dilectissime meritoque honorabilis, et praeferende frater. Proinde adventum ejus exspecto, ut si quid fieri oporteat, ejus praesentia deliberem, et faciam quod Dominus faciendum esse inspiraverit.