TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile ei intelligibile.
Sicut diximus superius, quod oportet quod comparans duo ad invicem distinguendo vel componendo sit idem in sensibilibus quod est sensus communis, ita etiam est in intelligibilibus : comparans enim intelligibile ad sensibile, vel unum intelligibile ad alterum, et dicens quod est alterum vel idem affirmando vel negando, oportet quod non sit duo sed linum per rationem eamdem quam induximus supra ad probandum, quod primum sensitivum operans inter sensata est unum et idem.
Videmus enim in inieiligi.bili.bus hanc operationem fieri: quoniam scimus quod aliud est magnitudo ipsa in universali, et aliud esse magnitudinis secundum materiam et in particulari apud naturam. Similiter autem videmus quod aliud est aqua, et aliud aquae esse secundum naturam et particulare : et sic est in multis alteris, quia in omnibus his in quibus est compositio quae ex natura communi formae, et ex natura materiae particularis et individuantis formam communem. Sed hoc non est in omnibus, quod particulare secundum quod particulare, non habet aliud particulare : nec commune secundum quod commune habet aliud commune : aliter enim procederetur in infinitum hic : et ideo in. quibusdam idem est hoc et esse ejus : quia commune secundum quod commune idem est hoc et esse suum. : quia non habet esse nisi communis et similiter particulare in eo quod particulare, idem est hoc et esse suum : quia non habet esse nisi particularis. Sicut verbi gratia, idem est haec caro et esse ejus: licet enim ab hac carne possit extrahi universale, quia aliter non esset scientia de carne, tamen caro haec et esse hujus carnis est idem : et exemplum particularis et sensibilis convenientius ponitur in carne quam in alio : quia caro nominat materiam ultimam et propriam quae nullo modo habet communitatem : quod non facit magnitudo quae univoce est In omni natura : et ideo commune quidem est magnitudo. Similiter autem et aqua principium est omnium compositorum ex elementis : et ideo commune est: sed caro dicit ultimo mixtum quod minimae communitatis habet. Hanc autem distinctionem habet ponere intellectus et dicere : quoniam ista altera sunt ad invicem, alterum scilicet magnitudo et magnitudinis esse, et alterum aqua et aquae esse, et alterum caro in universali, et alterum in particulari : et quia alterum est magni ludo caro, et aqua alterum ab utroque istorum per rationem communitatis. Dicamus igitur quod universale et particulare in anima aut alio et alio, aut eodem aliter se habente discernit : et quidem discernendo sensibile per se et intelligibile per se absque dubio alio et alio discernit: quoniam unum discernit sensu, et alterum intellectu : ponendo autem comparationem per convenientiam et differentiam inter ea, absque dubio eodem utrumque discernit, aliter tamen se habente : cum enim discernit carnem, cum ratio carnis concipiat materiam sensibilem, eo quod dicit formam quae non est nisi in hac materia, sicut simum concipit nasum in sua diffinitione, et extra materiam illam non dicitur caro nisi aequivoce, oportet quod interiectus juvetur sensitivo.
Sensitivo enim discernit mixtum calidum, et frigidum, et humidum, et sic-
cum, et illorum ratio quaedam et proportio temperamenti medians in tactu est caro : caro igitur in ratione sua qua concipitur vel intelligitur, concipit materiam sensibilem extra quam non potest intelligi : et sic carnis intellectum oportet esse reflexum ad sensibile quod est anima, et quod concipit ratio carnis in se quando diffinitur caro : et dicitur quod medians in tactu proportionabiliter commixtum ex calido frigido humido et sicco est caro : intellectus autem in eo quod separatum est a tali materia et non concipit eam in diffinitione sua, sicut est intellectus substantiae in eo quod substantia alio modo intelligit : ratione enim illius intellectivam accipiens non indiget reflecti ad sensibile aliquid: et ideo cum extensa ad sensibile carnis esse per rationem diffinitivam discernit,habet se sicut circumflexa ad. seipsam : quia primo egreditur a se ad sensibilem materiam in qua est esse carnis, et regyrat in seipsam trahens universalem rationem, ex intellectu communi carnis : hoc autem non oportuit eam facere, si separatum invenit per propriam rationem intellectum quod intellexit.
Licet autem non sit adeo magna reflexio in separatis quibusdam sicut est in conceptis cum materia sensibili, intellectus tamen in his reflexio est quae mathematica et in abstractione sunt secundum rationem. Rectum enim sicut omnis passio mathematicorum diffinitur, quod esse suum sit in subjecto quodam, sicut simum hoc in hoc : sed in hoc est differentia, quia simum est. in eo quod est nasus, quod est physicum cum materia sensibili conceptum : rectum autem concipit subjectum imaginabile, quod est continua longitudo : rectum igitur non intelligitur nisi in hoc : et sic oportet esse reflexionem in suo intellectu. : et ideo quandocumque intellectus alicujus est alterius quod est ejus principium, sicut caro prin- cipiatur a calido et frigido et humido et sicco, et rectum quod principiatur a continuo, sicut omnis propria passio principiatur a suo subjecto : tunc oportet intellectum primo egredi ad principium, sive illud sit sensibile, sive imaginabile, sive etiam intelligibile : et tunc reflectitur ad intellectum ejus quod intelligit, sicut in intellectu recti primo venit in continuum habens principium medium et finem, et tunc venit in intellectum recti per hoc quod videt medium non exire ab extremis : sic autem non indiget egredi in intellectu magnitudinis : quoniam licet aliud habeat esse, et aliud sit ipsa : esse tamen suum quod habet in materia, non est de intellectu ejus : et ideo in intellectu ipsius non egreditur intellectus in aliud quoddam. Similiter autem est de aqua: quia illa simplex et primum est, et non habet sese principians aliquid ad quod egredi oporteat intellectum quando accipit naturam aquae intelligendo : quandocumque igitur diffinitio dicit quod quid erat esse, est aliorum quorumdam principiantium id quod intelligitur, sicut recti esse est quorumdam aliorum, et carnis esso est quorumdam aliorum : tunc fit quaedam dualitas intellectorum, et tunc oportet quod aut altero, aut eodem aliter se habente talia discernat: et si ea quae principiant, sensibilia sint, vel imaginabilia, unio per se altero discernuntur : quoniam discernuntur potentia animae sensibilis. Quando autem comparantur, tunc discernuntur eodem aliter se habente : quia discernuntur intellectu reflexo ad seipsum postquam fuerat reflexus ad. sensibile vel imaginabile. Et universaliter loquendo per modum quo res intellectae in suis diffinitionibus sunt separatae vel conceptae cum materia, ita etiam oportet quod differenter intellectus sit de ipsis : sed aliquando diversitas Iner est in solis intelligibilibus, aliquando inter intellecta et imaginata, ei aliquando inter intellecta et sensata : si enim intelligi quaerantur passiones divinae, sicut intelligentiarum ei entis vel substantiae, se-
eundum substantiam erit aliud osse, et aliud quod ipsa sunt, quia aliorum sunt in quibus habent esse : et tamen ibi intellectus non egreditur extra se, sed in suis intelligibilibus regyrat ab uno in alterum, sed separata omnino in quorum intellectu nihil accipitur, sicut prima principia intelligit intellectus sinus in seipso : prima enim communissima, principia habet apud seipsum, et alia accipit ab imaginatione et cum ipsa, et alia a. sensu et cum ipso, sicut patet ex inductis exemplis : et inde est, quod cogitativa indiget intellectus, quae dicitur sic : quia cogitat particularia ad eliciendum ea quae sunt in ipsa: et illa non est sine ratione : sed ratio in ea egreditur et juvatur sensibilibus potentiis : et ideo lassitudo contingit excogitando quae nunquam accideret intellectui si solus staret in seipso, et non egrederetur extra seipsum, sicut patet ex jam inductis : omne igitur quod intelligit intellectus possibilis, aut intelligit intelligentia simplici, sicut ea quae sunt aliud quod ipsa sunt et. aliud esse eorum : et illius causa est, quod illa intellectum suum nulli debent, quia sunt prima, sive sint naturalia, sive mathematica, sive divina : aut intelligit intelligentia circumflcxa, sicut ea quae idem sunt et esse ipsorum, quia intellectum suum debent aliis. Et hoc tripliciter variatur, quia quandoque debent intellectum suum sensibus, et quandoque imaginationibus, et quandoque intelligibilibus : et ideo triplicem oportet esse intellectus egressum et in seipsum reflexionem : et egressus quidem vocatur extensio : reflexio autem circumflexio vocatur, quia terminatur intellectu a quo incipit prima extensio.