DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria vena.
Vena : quia quidquid beatitudinis ab illo magno mari, id. est, ab illa infinita bonitate Dei Trinitatis ad genus humanum pervenit, totum per hanc venam defluxit, sicut ostensum est supra de aquaeductu. Proverb . x, 11: Vena vitae os justi, etc. Si vena vitae os justi, ergo multo fortius os Mariae justissimae est vena vitae quoties Filium pro nobis interpellat, et propter hoc dicit ipsa : In me omnis spes vitae et virtutis .
Maria vena : quia occulta per secretissimam conversationem. Unde clausa in thalamo inventa creditur a Gabriele. Gracilis per voluntariam paupertatem, Concava per veram cordis humilitatem. Subtilis ad repellendas pro nobis fallaces astutias inimici. Maxime vigens ad custodiam populi Christiani. Via sanguinis, in quo vita omnis viventis : et ipsa est via vite nostrae spiritualis a Christo, qui se dicit viam : in cujus sanguine, id est, in fide passionis vita est animarum nostrarum. Longa valde per finalem perseverantiam, Distributa per corpus Filii, quod est Ecclesia Catholica.
Aliter : Maria vena vitae: sicut enim
sanguis qui est vita carnis, occulte decurrit per venam, sic Christus qui vita est animarum nostrarum, occulte venit ad nos per Mariam. Unde dicitur ei, Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus, in utero scilicet virginali.
Item, Ipsa est vena vitae : sed Adam et Heva nobis fuerunt venae mortis, de quibus dicitur, Osee, XIII, 15. Sed ipsa plangit : se cum Filio de peccatoribus. Unde, Jerem, XVII, 13 : Dereliquerunt venam aquarum viventium.