CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De oppositione extremitatum ad medium et ad se invicem.
Tribus autem dispositionibus existentibus in qualibet malitia et passione, quarum duae sunt malitiae et una medium. Malitiarum autem una secundum abun- dantiam est, et alia secundum defectum.
Una autem dispositionum est virtus quae medietas est. Omnes istae dispositiones omnibus opponuntur aliqualiter. Aliqualiter autem dicimus, quia secundum veritatem unum uni opponitur simpliciter. Haec autem tria opponuntur ad se invicem, ita quod unum duobus et duo uni cuilibet : et hoc non potest esse nisi aliquae forma) circa passionem ponantur, propter quas talis contingit oppositio. Hae autem formae sunt commensuratum esse et incommensuratum ad. nos. Incom mensurato rum autem necessario unum est excedens ad superabundantiam, et altorum a commensurato deficiens ad defectum. Tunc enim deficiens opponitur excellenti, et c converso, secundum unum genus oppositionis, et ineo m m ensuratum commcnsurato secunduin aliud genus oppositionis : et sic unum pluribus et plura uni opponuntur.
Adhuc autem, quia medium non simpliciter, sed aliqualiter est in ratione utriusque extremi in eo quod convenit cum uno, et convenit cum alio : et in quantum convenit cum uno, opponitur cum altero : et in quantum convenit cum altero, opponitur cum reliquo : et sic aliqualiter et non simpliciter unum multis opponitur, et multa uni. Diximus enim in antehabitis, quod per hoc quod virtus circa passiones et operationes est, per hoc positione intermedium est malitiarum. Per hoc autem quod est in medietate quoad nos, extremum est bonum, et extremum positione et ratione. Et per hoc non est intermedium malitiarum, sed ab utraque malitia perfecta distantia remotum, nullam penitus habens convenientiam cum ipsis.
Aliqualiter ergo et non simpliciter omnes tres dispositiones omnibus inter se opponuntur. Extremae quidem enim et mediae dispositiones ad. invicem contrariae sunt secundum quod in actionibus et passionibus considerantur : media autem contraria est extremis, et e converso.
Quemadmodum enim aequale quod medium est, ad minus quidem comparatum,
majus est, ad majus autem comparatum minus est : ita se habent medii habitus. Si enim comparentur ad defectus, superabundant : si autem comparentur ad superabundantias, deficiunt tam in operationibus quam in passionibus. aequale autem hic accipimus non in quantitate absolute secundum naturam quantitatis accipiendo : sed quia omne aequale ei cui est aequale, aequale est, accipimus aequale commensuratum ei quod est ad nos, sicut et in natura in motu augmenti aequale accipitur : quia, sicut dicit Aristoteles , omnium natura consistentium terminus est, et ratio magnitudinis et augmenti. Et ad heac aequale sumptum opponitur excellenti et deficienti. Hoc enim convenit natura et in hoc ducit omnes operationes : ei ideo nec abundat superfluis, nec deficit in necessariis. Similiter autem est in arte, eo quod natura virtute certior sit, et virtus certior arte.
Haec autem quae diximus,per inductionem manifesta sunt. Fortis enim ad timidum quidem audax videtur, ad audacem alitem comparatus videtur timidus. Similiter autem et temperatus ad insensibilem quidem comparatus videtur intemperatus et luxuriae deditus, ad intemperatum autem et luxuriosum comparatus videtur insensibilis. Similiter autem liberalis ad illiberalem comparatus videtur prodigus, e contra autem ad prodigum comparatus videtur illiberalis et avarus. Propter quod proverbium est, quod " extremi sibiinvicem projiciunt medium alter ad alterum. " Quia medium in ratione utriusque est extremorum utrique comparatum. Et ideo communiter loquendo diversimode vocant fortem : timidus vocat eum audacem, et audax vocat eum timidum. Et in aliis omnibus dispositionibus moralibus similiter est, propria proportione uniuscujusque servata.