LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De summaria perstrictione omnium eorum quae dicta sunt.
Capituiariter ergo dicendo, res vivae motu vitae per essentialem motum suum vivae et motae sunt propter vitam primam: et omnes res intelligibiles sive intellecti vales habent scientiam et scitivae sunt propter intelligentiam primam, quae prima causa est intellectualitatis. Et hoc ideo est, quia si omnis causa per se et non secundum accidens aliquid sui dat causato suo, tunc procul dubio ens primum quod est causa prima, omnibus suis causatis dat vitam sive motum vitae : vita enim est processio sive fluxus sive motus, secundum quod motus est actus moventis ex ente primo quieto sempiterno, quod est fons talis processionis : et similiter intelligentia prima omnibus suis causatis dat scientiam et scitivum esse. Cujus probatio est, quia omnis scientia quae vere nomine scientiae scientia est, non est nisi intelligentia sub lumine intelligentiae intellectualis aliquo modo accepta. Intelligentia enim est primum sciens in se et secundum se scientiam influens super reliqua omnia quocumque modo scientia.
Redeamus ergo et dicamus, quod ens primum est conjunctum a nullo et ad nihil motum, et est causa causarum. Et si primum in causis omnibus ad esse, tunc ipsum ens primum dat eis esse per modum creationis, eo quod esse nihil ante se praeponit ex quo sit. Vita autem prima omnibus sequentibus quae sub ea sunt, dat vitam non per modum creationis, sed per modum formae, sive informationis : et similiter intelligentia prima quae est intellectus primi universaliter agentis, dat omnibus quae sub ea sunt de scientia et esse scitivo et reliquis rebus ratiocinativis scilicet et opinativis et aestimativis, non per modum creationis, sed per modum informationis et determinationis.