Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Titulus quaestionis sic debet intelligi: An entitas ultimi finis sit per se ratio formalis terminandi fruitionem ordinatam. Et notandum quod aliud est loqui de objecto per se terminativo fruitionis, et aliud de ratione formali talis objecti. Exemplum, Deus est objectum terminans fruitionem, et Deitas est ratio formalis, quia dicimus quod Deus terminat fruitionem sub ratione Deitatis, et illud dicitur per se terminare quod per se includit rationem formalem terminandi. Et illud dicitur per accidens terminare quod non ex sua ratione formali terminat, sed ex ratione formali alterius, et sic debet intelligi titulus quaestionis.
Arguit, contra conclusionem principalem, quae talis est: Fruitio ordinata habet tantum ultimum finem pro objecto, intelligendo de fine vero et existente ex natura rei.
(b) Arguit primo principaliter suppo nendo unum probatum dist. 1. primi, scilicet quod tantum sit unus ultimus finis; arguit ergo per auctoritatem Augustini, quod fruendum est bonis invisibilibus quae sunt plura: ergo fruitio non est tantum respectu ultimi finis.
Secundum argumentum clarum est Item tertium, quartum et quintum.