IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Ad quaestionem dico. Ubi Doctor dicit quod non potest dici duo masculine, quia si esset duo masculine, de necessitate essent duae personae, ita quod si secundum naturam humanam diceretur unus masculine, et secundum naturam divinam diceretur unus alius masculine, tunc essent ibi duae personae subsistentes in duabus naturis ; et si sic, ista unio naturae humanae ad divinam, non esset unio personae, quia dicimus nos quod natura divina et natura humana sunt unita in Verbo in unitate personae. Dicit etiam quod Christus non potest dici duo neutraliter, id est, quod non potest dici, Christus est natura humana, et Christus est natura divina, sicut etiam habens duas albedines, non potest dici, est ista albedo et ista albedo, potest tamen in se habere duo neutraliter, sicut dicimus quod Franciscus habet duas albedines, et sic habet duas naturas, sed in recto omnino negatur de rigore sermonis quod Christus sit duae naturae.
(b) Ad primum argumentum in oppositum. Argumentum stat in hoc, quod Christus secundum quod homo est aliquid, sive Christus ut homo est aliquid ; patet, quia homo in Christo dicit esse simpliciter, ut patet in quaestione praecedenti. Si est aliquid, quaero aut est idem aliquid, quod ipse Deus, aut est aliud aliquid ; non primum, ut patet, ergo secundum. Et tota ratio stat in hoc, quia quidquid est aliud et aliud, est aliqua duo, sed Christus, secundum quod homo, et secundum quod Deus, est aliud et aliud ; patet, quia secundum quod homo, est aliud aliquid a Deo, et e contra ; ergo, etc.
Respondet Doctor, et primo dicit quod arguendo ab inhaerentia praedicati superioris ad inhaerentiam praedicati inferioris, cum inquantum, est fallacia consequentis, ut sicut animal, inquantum animal est sensibile, ergo animal inquantum animal, vel homo inquantum animal, est risibilis, non valet, quia non sequitur quod si animal in communi est causa inhaerentiae sensibilitatis ad ipsum, quae convertitur cum animali, ergo est causa inhaerentiae risibilitatis respectu hominis, vel respectu sui ipsius, arguitur enim a superiori ad inferius affirmative et fit fallacia consequentis, sic in proposito. Nam aliquid est superius ad aliud idem aliquid et ad aliud, quia bene sequitur, Franciscus est idem aliquid quod homo, ergo Franciscus est aliquid, non tamen e contra, Franciscus absolute est aliquid, ergo est idem aliquid quod homo ; et similiter Franciscus est aliquid aliud a Joanne, ergo est aliquid, non tamen e contra. Dicit ergo Doctor quod haec est vera : Christus inquantum homo, est aliquid, accipiendo ly inquantum reduplicative, id est, quod humanitas est ratio formalis, quare hoc praedicatum aliquid insit Christo, sed postea non sequitur, ergo est idem aliquid quod Deus, nam idem aliquid est inferius ad aliquid, et sic arguitur a superiori ad inferius affirmative. Idem dico de ista : Christus, secundum quod Deus est aliquid, et tamen non sequitur ; ergo est idem quod homo.
(c) Et si arguas. Dicit Doctor ut etiam subtiliter patet in I . dist. 2. part. 1. quaest. I . in responsione ad argumenta principalia, quod licet idem et aliud dividant quodlibet ens, non tamen dividunt cumly inquantum vel ly per se. Exemplum, licet enim haec si vera: homo aut est albus, aut non est albus, tamen haec est falsa : homo aut est per se albus, aut est per se non albus, utraque enim est falsa, quia nec albedo convenit per se homini, nec negatio albedinis, quia si sic, tunc albedo non posset sibi inesse, quia quando aliquid inest alicui per se, ejus oppositum non potest sibi inesse, nec per se, nec per accidens, ut patet in quaest, ult. Prologi. Similiter non sequitur, homo inquantum homo est albus, quia tunc humanitas esset ratio, et causa praecisa quare albedo inest sibi, sic in proposito, haec est vera : Christus existens homo, aut est Deus, aut non est Deus; et similiter ista : Christus existens homo, aut est idem quod Deus, aut est aliud a Deo.
Dico quod secunda pars est falsa et prima vera, nam haec est vera : Christus existens homo est Deus, quia idem suppositum divinum, ut est homo, est etiam Deus; et similiter illud idem suppositum est idem quod Deus, tamen si accipiantur cum reduplicatione sunt falsae, haec enim est falsa : Christus inquantum homo, aut est Deus, aut non est Deus, quia si Christus, inquantum homo esset Deus, tunc humanitas esset ratio formalis quare Deitas inesset Christo, et tunc sequeretur ultra, quod si humanitas esset ratio formalis, quare Deitas insit alicui, in quocumque esset humanitas, esset ratio formalis, quod Deitas inesset illi. Similiter haec est falsa : Christus inquantum homo non est Deus, quia tunc sequeretur quod humanitas esset ratio formalis quare Deitas non possit inesse Christo ; et sic sequeretur quod Deitas nunquam posset inesse, quod patet esse falsum, sicut humanitas est ratio formalis, quare rudibilitas non insit homini, et ubicumque est humanitas, ibi repugnat rudibilitas. Idem dico de ista: Christus inquantum homo est idem aliquid, quod Deus, aut inquantum homo est aliquid aliud a Deo.
(d) Si tamen ly inquantum non acciperetur, etc. id est, quod ly inquantum acciperetur tantum specificative, et non ut dicit causam inhaerentiae, posset concedi quod Christus inquantum homo est idem aliquid quod Deus. Et sensus est, quod Christus existens homo est etiam aliquid idem quod Deus, quia idem suppositum divinum, quod est homo, est etiam idem quod Deus, et tunc bene sequitur quod Christus humanitate est Deus, quia humanitas non dicit causam inhaerentiae.
(e) Ad aliud dico. Ratio stat in hoc : Christus non est tantum Deus secundum Damascenum; ergo est aliquid aliud a Deo. Probat consequentiam in simili, quia haec est vera, non tantum homo currit, ergo aliud ab homine currit, ergo similiter a parte praedicati. Et vult dicere quod sicut in ista exclusiva a parte subjecti infert aliud, ita similiter a parte praedicati ; nam haec est vera : posito quod homo currat, non tantum homo currit ; ergo aliud ab homine currit, ut patet per suos exponentes. Similiter haec est vera, homo non tantum currit, vel non est tantum currens ; ergo est aliquid aliud. Sic in proposito, non tantum Christus est Deus ; ergo aliquid aliud a Christo est Deus, ergo similiter, si ponatur a parte praedicati, videtur vera, ut sic, Christus non est tantum Deus ergo est aliquid aliud a Deo.
Et similiter potest argui. Christus non est tantum homo, patet ; ergo est aliquid aliud ab homine, ergo Christus est aliud et aliud, ergo est aliqua duo.
Respondet Doctor primo, quod loquendo de rigore Logicae, exclusio non ponitur a parte praedicati. Et ratio, quia syncategorema natum est determinare unum extremum in comparatione ad aliud, et sic habet vim super utrumque extremum. Nam cum dico : Tantum homo currit, determinat hominem in comparatione ad cursum, ita quod cursus negatur a quolibet, quod non est homo, quia ly tantum includit negationem. Si ergo exclusio ponitur a parte praedicati, quae semper includit negationem, et negatio non habet vim super terminum praecedentem, ut patet, et per consequens ipsa exclusio non potest determinare extremum, cui additur, scilicet praedicatum, in comparatione ad aliud extremum, scilicet ad subjectum, et hoc totum est de rigore Logicae.
Secundo, dicit Doctor quo loquendo realiter et secundum veritatem, exclusio potest excludere a parte praedicati, et a parte subjecti, licet aliter et aliter. Et dicit quod exclusio addita subjecto praecise, et loquitur hic de exclusione affirmativa, ut dicendo: Tantum homo currit, excludit ly currere ab omni eo de quo non praedicatur homo, neque per se, neque per accidens, nam Franciscus est homo per se, ergo Franciscus currit. Similiter animal est homo per accidens, ut ly per accidens accipitur pro extraneo ergo cursus non negatur ab animali. Quia vero homo non praedicatur de asino, nec per se, nec per accidens, excluditur cursus ab asino, et sic exclusio proprie dicta addita subjecto affirmative excludit praedicatum ab omni eo de quo subjectum non verificatur, nec per se, nec per accidens.
Deinde dicit Doctor quod ipsa addita ex parte praedicati excludit respectu subjecti quidquid non formaliter vel essentialiter dicitur de praedicato, nec e converso. Exemplum : Franciscus est tantum homo, excluditur a
Francisco omne illud, quod formaliter non praedicatur de homine, ideo non excluduntur superiora ad hominem, nec similiter propriae passiones, quia illae formaliter praedicantur. Et in secundo modo, non excluduntur illa, quae necessario conveniunt homini, quia bene sequitur, Franciscus est tantum homo, ergo est animal et risibilis, nec excluduntur illa vi exclusionis de quibus formaliter praedicatur homo. Exemplum patet in alio, ut dicendo, Franciscus est tantum animal, non excludit hominem, quia animal formaliter praedicatur de homine, nec ratione exclusionis excluditur asinus, sed asinus non potest convenire homini propter aliquid aliud. Similiter cum dicimus, Filius in divinis est tantum Deus, non excluduntur illa, quae praedicantur de Deitate formaliter, ut sapientia, bonitas et hujusmodi ; nec ista, de quibus Deitas praedicatur formaliter, quia si sic, excluderetur etiam a Filio, quia formaliter praedicatur de Filio, sed excluduntur illa, quae formaliter non praedicantur de Deitate, et omnia, de quibus Deitas non praedicatur formaliter.
Et addit Doctor unum, quod talis exclusio posita a parte praedicati, maxime excludit a tali praedicato illa, quae sunt ejusdem generis, quae non praedicantur formaliter de illo praedicato, nec e contra, ut Franciscus est tantum albus, excluditur ab illo omnis qualitas, quae non praedicatur formaliter de albedine, nec e contra.
(f) Et hoc modo accipitur in divinis, cum dicitur quod haec est falsa: Christus est solus homo, quia ratione illius exclusionis a Christo, excluditur omne illud quod non praedicatur formaliter de homine, vel de quo homo non praedicatur formaliter, et quia Deus praedicatur formaliter de homine, quia tunc esset perfectio formalis hominis, nec e contra ; et sic sequeretur quod Christus non esset Deus. Expono istam litteram : Christus est solus homo vel solus Deus. Haec enim est falsa, non quid aliquid dicatur de Christo de quo non dicatur Deus, id est, quod haec non est falsa, ex hoc quod homo dicitur de Christo, de quo homine non dicitur Deus. Nam haec est vera : homo est Deus, sequitur, sed quia non omne dictum de Christo est formaliter vel essentialiter Deus, id est, quod ideo haec est falsa : Christus est solus Deus, quia aliquid dicitur de Christo, puta homo, qui homo non est essentialiter vel formaliter Deus. Et sententia hujus litterae est, quod exclusio posita a parte praedicati, semper excludit omne illud quod non praedicatur formaliter de tali praedicato, vel de quo tale praedicatum non praedicatur formaliter et intrinsece, et quia homo vere praedicatur de Christo, qui tamen non praedicatur formaliter de Deo, nec Deus de ipso: ideo haec est falsa, Christus est solus Deus, quia vi hujus exclusionis homo excluditur a Christo.
(g) Conceditur ergo ista, etc. Et si haec est falsa: Christus est tantum homo ; ergo sua opposita videtur vera, scilicet : Christus non est tantum homo ; sed non sequitur ex hoc, ergo est aliud quam homo, quia est fallacia consequentis, nam quando aliqua propositio habet plures causas veritatis, sic intelligendo quod aliquando posset verificari in uno sensu, aliquando in alio, ut ista : Franciscus ingreditur domum alicujus domini de nocte; ergo est fur. Non sequitur, potest enim ingredi ut furetur, vel ut invadat, vel ut salvetur et hujusmodi, ideo a propositione ista habente plures causas veritatis ad unam illarum determinate, non valet consequentia, sic in proposito. Ista propositio : Christus non est tantum homo, potest habere plures causas veritatis, quia bene sequitur : Christus non est tantum homo ; ergo est homo. Et ultra sequitur, ergo includit aliquid aliud ab homine, ita quod ista propositio : Christus non est tantum homo, potest habere istam causam veritatis, ergo aliquid aliud ab homine includit, et haec est vera. Potest etiam habere istam causam veritatis virtute istius exclusivae, vel similis ; ergo est aliquid aliud, ita quod aliqua propositio negativa, in qua ponitur exclusio a parte praedicati, potest habere istam causam veritatis, quod verificetur per aliud. Sed in proposito quando dicimus, quod Christus non est tantum homo, sufficit quod habeat istam causam veritatis ; ergo includit aliquid aliud ab homine, et non habet istam, ergo est aliquid aliud. et si aliquid aliud posset esse causa veritatis in simili exclusiva, tamen in ista non est, sicut et de ingrediente domum de nocte, potest habere istam causam veritatis quod ingreditur ut salvetur.
Et dicit Doctor quod antecedens, scilicet. Christus non est tantum Deus) potest etiam verificari pro isto intellectu, Christus non est solummodo illud quod est formaliter vel essentialiter Deus, vel Christus non est habens solam deitatem, ergo est aliud, negatur consequentia, sed bene sequitur, non est habens solam deitatem, ergo est habens aliquid aliud. Sequitur : quasi illa exclusio, (scilicet non est habens solam deitatem) ponatur, etc. Ista exclusio ponitur circa abstractum intellectum supra, circa ipsam deitatem in concreto, tamen quod exprimitur per ly habens, licet enim cum dico, Franciscus habet albedinem, ly albedo nominetur abstractive, tamen per ly habere denotatur quodammodo intellectus illius concreti, quia denotatur inhaerentia illius ad subjectum, ex qua immediate potest sequi ista ; ergo Franciscus est albus, sic in proposito.
(h) Et ita potest negari ista propositio : Christus est tantum homo. Dicit Doctor quod exclusio debet excludere vel a praedicato formaliter sumpto, sicut cum dico : Christus est tantum homo, nam tunc excluditur ab homine quidquid formaliter non praedicatur de ipso, vel de quo ipse formaliter non praedicatur ; et sic patet quod est falsa, quia Deus non praedicatur de homine formaliter, nec e contra, quae tamen praedicatur de Christo, quod tunc non contingeret, si haec esset vera : Christus est tantum homo, vel quod exclusio excludat a forma importata per praedicatum, nam ly homo importat humanitatem, et sensus est, Christus est tantum homo, id est, Christus est tantum habens humanitatem, et sic excluditur ab humanitate omne illud de quo formaliter non praedicatur, nec e contra, et tunc sequeretur quod haec esset falsa : Christus habet deitatem.
(i) Non autem a supposito. Dicit quod si ista exclusio excluderet tantum a supposito habente formam, non esset falsa, et ratio est, quia quando exclusio solum excludit a parte subjecti, excludit praedicatum ab omni eo de quo non praedicatur ipsum subjectum nec per se, nec per accidens, ut patet supra, quia ergo Christus praedicatur de homine et de Deo, sive suppositum, in Christo praedicatur de utroque, et ideo si exclusio se tenet ex parte suppositi divini habentis deitatem et humanitatem, non excludit Deum ab homine, nec e contra, sed bene excludit ipsum hominem a quolibet, de quo suppositum divinum, nec per se, nec per accidens praedicatur, et ideo si haec esset vera : tantum Christus est homo, non excluderet hominem a Deo, quia suppositum divinum, pro quo supponit Christus, est vere Deus, et e contra, quia Deus est Filius, ut patet in I . dist. 4. quaest. 2. Et similiter si diceretur : tantum Christus est Deus, non excluderetur Deus ab homine, quia suppositum, pro quo supponit Christus, vere praedicatur de homine, et e contra, quia Verbum est homo, et e contra. Dicit ergo Doctor quod cum dico : Christus est tantum homo, si exclusio excludit tantum a supposito, propter hoc non excluditur deitas. Si vero excludit a parte praedicati, tunc excluditur deitas, quia ut sic, excludit omne illud quod non praedicatur formaliter de homine, nec e contra.
(k) Et ratio istius acceptionis. Nota istam litteram, cum enim dico : Christus est tantum homo, ly Christus, supponit pro supposito divino habente humanitatem et deitatem, ut patet supra per Damascenum: ideo Christus supponit pro supposito divino, ut habente humanitatem et deitatem. Et cum dico : Christus est tantum homo, ly homo praedicat humanitatem importatam per subjectum, quod Christus dicit humanitatem in supposito divino, et sic tantum praedicet formam, puta humanitatem, et per consequens exclusio addita homini excludit ab ipso homine omne illud quod non praedieatur formaliter de homine, nec e contra. Si vero ly homo praedicaret suppositum divinum, tunc non excluderet deitatem, patet, quia deitas convenit vere supposito divino ; et sic cum dico : Christus est tantum homo, si ly homo praedicaret suppositum divinum, et tunc illa exclusio excluderet tantum a supposito, et sic excluderet solum illa, quae formaliter non praedicantur de supposito, nec e contra.
(1) Quia licet subjectum, etc. puta ista : Christus est tantum homo, ly Christus supponit pro Filio Dei. Praedicatum tamen, supple homo in praedicato praedicat humanitatem importatam per ipsum subjectum, quia Christus importat humanitatem et deitatem, quia supponit pro supposito divino, ut habente utramque naturam: et quia praedicat ipsam humanitatem, et exclusio ponitur a parte ipsius praedicati, sequitur quod excludit deitatem a Christo. Sequitur :
Et non suppositum, id est, quod hoc praedicatum homo non praedicat suppositum divinum, quia si sic, tunc exclusio posita a parte praedicati excluderet a supposito praedicato per ipsum hominem, et tunc solum excluderet illa, quae non praedicantur formaliter de supposito divino ; et quia Deus formaliter praedicatur de supposito divino, tunc non excluderetur, et sic dicendo : Christus est tantum homo, ly homo tantum praedicat suppositum divinum, illa exclusio posita non excluderet Deum, quia formaliter praedicaretur de supposito divino ; ista tamen : Christus est tantum Deus, si exclusio excludit a parte praedicati praedicantis Deitatem, patet quod est falsa, quia, ut sic, excludit omne illud quod formaliter non praedicatur de Deo, nec e contra. Si vero ly Deus in praedicato, nec praedicaret Deitatem, sed suppositum divinum, esset manifeste falsa, quia tunc excluderet a Christo omne illud, quod formaliter non praedicatur de supposito divino, nec e contra ; et quia homo formaliter non praedicatur de supposito divino, nec e contra, tunc sequeretur quod ista esset falsa : Christus est homo, ista tamen esset vera : Christus est tantum homo, ut ly homo praedicat suppositum divinum, quia tunc non excluderet a Christo deitatem, quia ipsa formaliter praedicatur de supposito divino.
Istae tamen propositiones sunt incongruae : Christus est tantum homo, vel tantum Deus, si praedicant suppositum in praedicato ; homo enim et Deus de rigore sermonis praedicant tantum formam.
(m) Ad aliud de quinto Metaphysicor. etc. Quia bene conceditur quod quae differunt specie, differunt etiam numero, et sic natura divina et natura humana, quae differunt specie, differunt etiam numero. Et ultra conceditur, quod quae differunt numero, sunt plura numero, ut comparantur ad invicem, sed postea, ut comparantur ad aliquod suppositum, non sequitur quod habens illa plura numero, sit plura numero, sicut non sequitur, decem albedines sunt decem entitates numeraliter distinctae ; ergo habens decem albedines, erit decem entitates, non sequitur.
(n) Ad ultimum patet, etc. Argumentum stat in hoc, neutrum pertinet ad naturam, ergo duae naturae possunt dici duo neutraliter: sed in Christo fuerunt duae naturae, ergo Christus fuit duo neutraliter, et si duo neutraliter, ergo absolute duo.
Nota tamen in hoc, quod dicit quod masculinum pertinet ad suppositum, et neutrum ad naturam, debet sic intelligi quod neutrum pertinet ad naturam, quia proprie loquendo secundum naturam dicitur aliud et aliud, ut puta, homo est aliud bia sano; suppositum vero vel persona, sive secundum personam vel secundum suppositum non important aliud et aliud, sed alius et alius, quia non dicimus quod in divinis una persona sit aliud ab alia, sed alia ab alia.
Respondetur primo quoad materiam, quia non sequitur, natura divina et natura humana sunt duo neutraliter inter se ; ergo habens illa est duo neutraliter, patet hoc esse falsum supra. Unde ad concludendum hoc praedicatum, formetur sic syllogismus, accipiendo naturam pro medio : Quidquid est duae naturae est duo, Christus est duae naturae, quia est natura divina et humana, ergo Christus est duo. Patet quod minor est falsa. Si vero formatur sic : Quidquid includit duas naturas est duo, Christus includit duas naturas ; ergo Christus est duo. Major est falsa. Si vero formatur sic : Quidquid est duae naturae est duo, haec est vera, Christus habet duas naturas, haec est vera, ergo, etc. Negatur syllogismus, quia est in quatuor terminis, quia medium variatur, quia in majori naturae accipiuntur in abstracto, et in minori accipiuntur in concreto.
(o) Per hoc patet ad simile, etc. Ista littera clara est, quia bene concedimus istam: Tres personae divinae sunt unum, quia unus Deus formaliter praedicatur de illis, quia haec est vera : Pater est Deus, etc.
Dico enim sic, quod quia Deus dicit unum neutraliter, quia unam essentiam ; et sensus est, cum dico, tres personae sunt unum, quod sunt unum, in natura vel in essentia, non tamen concedimus hanc, tres personae sunt unus, ut patet in primo distinctione duodecima, quia ly unus non stat pro natura, sed pro aliqua persona.
Sed quando forma non potest praedicari in recto de pluribus, tunc non sequitur quod si plura habeant unam formam, quod sint unum, ut si tres homines haberent unam animam intellectivam, non essent unum, quia anima intellectiva non est nata de illis praedicari in recto, quia haec est falsa : Franciscus est anima intellectiva, dicerentur ergo tres homines non aliquid unum secundum animam intellectivam, sed vere habentes unum.