Multiplicatae. Hic ostendit quomodo se habeat ad adversarios dei, sive ad peccatores. Et primo ponit eorum conversionem; secundo conversionis modum, ibi, non congregabo. Circa primum duo facit. Primo proponit statum praecedentis culpae; secundo ponit statum subsequentis gratiae, ibi, postea acceleraverunt. Dicit ergo, multiplicatae sunt infirmitates eorum, idest diversa peccata. Vel infirmitates, idest poenalitates ex peccato consequentes.
Thren. 1: multi gemitus mei. Et ex hoc sequitur, postea acceleraverunt, idest conati sunt ad curandum vitam, ut redimerent tempus perditum.
Et signanter hoc faciunt, quia, ubi abundat delictum superabundat gratia: ut dicitur Rom. 5. Item post tribulationes homo currit ad deum. Osee 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me, venite, revertamur ad dominum. Ps. 82: imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, domine.