In severis autem et senibus etc..
Postquam philosophus distinxit diversas amicitiae species, hic determinat de huiusmodi amicitiis per comparationem ad subiectum, quod sunt ipsi amici. Et circa hoc tria facit.
Primo enim agit de aptitudine et ineptitudine quorumdam ad amicitiam. Secundo agit de multitudine amicorum, ibi: multis autem esse etc.; tertio de distinctione eorum, ibi: qui autem in potestatibus etc..
Dicit ergo primo, quod in hominibus severis et senibus tanto minus fit amicitia quanto magis sunt discoli, quia scilicet de se ipsis praesumentes sensum suum sequuntur. Et ideo cum aliis concordare non possunt; minus etiam gaudent colloquiis aliorum; tum quia sibiipsis intendunt; tum propter suspicionem quam de aliis habent. Ista autem maxime videntur esse amicitiae opera et causativa ipsius; scilicet concordia et colloquium amicorum.
Et inde est, quod iuvenes, qui multum in colloquiis gaudent et de facili aliis assentiunt, cito fiunt amici. Quod non contingit de senibus. Non enim possunt fieri amici illis, de quorum convictu et colloquio non gaudent. Et eadem ratio est de severis, qui scilicet sunt litigiosi, et mordaces eorum quae ab aliis aguntur. Tales autem, scilicet senes et severi, possunt esse benevoli, inquantum aliis bona volunt in affectu, et etiam in effectu subveniunt in necessitatibus; non tamen fiunt vere amici, propter hoc quod non convivunt, neque gaudent in societate amicorum, quae maxime videntur esse amicitiae opera.
Deinde cum dicit: multis autem esse amicum etc., agit de multitudine amicorum.
Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit, quod secundum perfectam amicitiam, quae est bonorum, non contingit habere multos amicos.
Secundo ostendit quod hoc contingit in aliis duabus amicitiis, quae scilicet sunt propter utile et delectabile, ibi, propter utile autem etc.. Tertio comparat utrosque amicos ad invicem, ibi: horum autem magis etc..
Ostendit ergo primo, quod secundum perfectam amicitiam, quae est propter bonum virtutis, non contingit aliquem esse multis amicum, tribus rationibus. Quarum prima est, quia cum talis amicitia sit perfecta et maxima, habet similitudinem cuiusdam superabundantiae in amando, si scilicet consideretur quantitas amoris; sed si consideretur ratio amandi, non potest ibi esse superabundantia, non enim contingit virtutem et virtuosum ab alio virtuoso, qui ratione ordinat suos affectus, nimis amari. Superabundans autem amor, non est natus fieri ad multos, sed ad unum tantum; sicut patet in amore venereo, secundum quem non contingit quod unus homo simul multas mulieres superabundanter amet. Ergo perfecta amicitia bonorum non potest haberi ad multos.
Secundam rationem ponit ibi: multos autem etc..
Quae talis est. Secundum perfectam amicitiam amici valde invicem sibi placent. Sed non est facile, quod simul eidem multi valde placeant. Quia non multi inveniuntur, in quibus non inveniatur aliquid quod displiceat homini aliqualiter affecto, propter multos defectus hominum et contrarietates eorum adinvicem.
Ex quo fit, ut dum unus multum placet, alius multum placere non possit. Forte etiam non esset bonum et expediens, ut uni homini multi valde placerent; quia dum multis conviveret, non posset sibiipsi intendere. Non ergo secundum perfectam amicitiam sunt multi amici.
Tertiam rationem ponit ibi, oportet autem etc..
Quae talis est. In amicitia perfecta oportet ex assuetudine experientiam accipere de amico.
Hoc autem est valde difficile; et sic non potest in multis contingere. Non ergo secundum perfectam amicitiam sunt plures amici.
Deinde cum dicit: propter utile autem etc., ostendit, quod in aliis duabus amicitiis, quae scilicet sunt propter utile et delectabile, contingit, quod homo habeat multos amicos, quibus placeat: et hoc propter duo. Primo quidem, quia multi inveniuntur tales, qui possunt esse utiles et delectabiles. Secundo, quia non requiritur experientia longi temporis; sed sufficit ad tales amicitias ut etiam in pauco tempore sibi invicem subministrent delectationem vel etiam aliquam utilitatem.
Deinde cum dicit: horum autem etc., comparat amicos duarum amicitiarum adinvicem.
Et primo proponit quod intendit. Et dicit, quod inter amicos praedictos, qui possunt esse multi, magis videtur esse amicitia (amicitia) eorum qui propter delectabile sunt amici. Si tamen idem fiat ab ambobus, ut scilicet uterque alteri exhibeat delectationem. Sic enim in eisdem adinvicem gaudent, quod est proprium amicitiae.
Est enim signum quod sit eorum una (anima) qui in eisdem gaudent. Sed hoc non contingit quando ex una parte exhibetur delectabile et ex alia parte utile. Sunt autem tales amicitiae iuvenum, qui scilicet utrimque propter delectabile se amant.
Secundo ibi: magis enim in his etc., probat propositum duabus rationibus. Quarum prima est quia in amicitia delectabilis amici magis se liberaliter amant quam in amicitia utilis, in qua requiritur recompensatio lucri et sic huiusmodi amicitia videtur esse quasi negotiatio quaedam. Et ita amicitia quae est propter delectabile est potior, utpote similior perfectae amicitiae, quae est maxime liberalis, inquantum secundum ipsam propter se amici amantur.
Secundam rationem ponit ibi: et beati autem etc..
Quae talis est. Homines beati, id est bonis abundantes, non indigent utilibus amicis, quia beati sunt sibi sufficientes: indigent autem amicis delectabilibus, quia oportet quod aliquibus convivant; quod non potest fieri sine delectatione. Sustinent enim homines aliquid triste per modicum tempus, sed continue nullus posset aliquid cum tristitia sustinere, neque etiam ipsum bonum honestum si esset ei triste.
Et inde est quod homines qui non delectantur in operibus virtutis non possunt in eis perseverare.
Sic ergo patet quod amicitia delectabilis potior est quam amicitia utilis, utpote pluribus et melioribus necessaria.
Tertio ibi: propter quod amicos etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Quia enim etiam bonum honestum, si sit triste, non potest aliquis continue sustinere, inde etiam est quod amicos propter virtutem oportet esse delectabiles invicem. Oportet etiam insuper, quod sicut sunt boni in se, ita etiam sint boni sibi invicem, sic enim habebunt quaecumque requiruntur in amicitia.
Deinde cum dicit: qui autem in potestatibus etc., agit de divisione amicorum et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit: scilicet quod homines qui sunt in potestatibus constituti utuntur divisis amicis, ita scilicet quod alii amicorum sunt eis utiles et alii delectabiles. Non autem contingit de facili quod iidem homines sint eis amici utroque modo.
Secundo ibi: neque enim delectabiles etc., probat propositum; quia scilicet huiusmodi potentes non quaerunt delectabiles secundum virtutem. Haec enim delectatio habet utilitatem annexam. Neque etiam quaerunt utiles ad bona honesta; quae quidem utilitas habet delectationem adiunctam. Sed ad delectationem appetunt quosdam eutrapelos, idest lusivos, puta histriones. Causa vero utilitatis appetunt amicos quosdam dimos, idest industrios ad exequendum quodcumque praeceperint, sive sit bonum sive malum. Ista autem duo non fiunt in eodem, scilicet industria et iocularitas, quia homines industrii non dant se iocis, sed seriis; unde patet quod potentes habent amicos divisos.
Tertio ibi: delectabilis autem etc., respondet cuidam obiectioni. Posset enim aliquis dicere quod potentibus sunt amici iidem et delectabiles et utiles, quia, sicut supra dictum est, studiosus, idest virtuosus, est simul et delectabilis et utilis. Sed ipse respondet quod virtuosus non fit amicus homini superexcellenti in potentia vel divitiis, nisi etiam virtuosus superexcellatur a potentiori etiam in virtute.
Sed si hoc non contingat, ille potentior qui est superexcessus in virtute, non adaequat secundum analogum, id est non recompensat virtuoso secundum proportionem; ut scilicet, sicut virtuosus defert ei ut potentiori, ita ipse deferat virtuoso ut meliori.
Plerumque enim homines, quantum excellunt in potentia et divitiis, tantum aestimant se meliores. Non autem consueverunt inveniri tales potentes, qui etiam in virtute excedant, aut virtuoso deferant tamquam melioribus.
Deinde cum dicit: sunt autem etc., ostendit quod praedictae amicitiae species in aequalitate consistunt.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum; concludens ex praemissis, quod praedictae amicitiae in aequalitate consistunt. Et quia de amicitia quae est propter bonum hoc est manifestum, probat propositum in amicitia utilis et delectabilis, quia scilicet vel eadem volunt et faciunt sibiinvicem, scilicet recompensantes delectationem delectationi aut utilitatem utilitati; vel commutant alterum pro altero, scilicet utilitatem pro delectatione aut e converso.
Secundo ibi: quoniam autem etc., ostendit quomodo duae species se habeant ad rationem amicitiae: et dicit manifestum esse ex praedictis quod sunt minus amicitiae et minus permanent quam perfecta amicitia quae est bonorum, secundum cuius similitudinem et dissimilitudinem videntur esse amicitiae et non esse. Inquantum enim habent similitudinem ad perfectam amicitiam, videntur esse amicitiae, prout scilicet una earum habet delectabile et alia utile. Perfecta autem amicitia habet et utrumque.
Sed quantum ad alia sunt dissimiles, prout scilicet perfecta amicitia est immutabilis et permansiva, aliae autem velociter transmutantur. Differunt etiam in multis aliis, ut ex praedictis patet. Et propter hanc dissimilitudinem non videntur esse verae amicitiae.