LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De malo in genere suo.
Malus Graeco nomine sic vocatur, eo quod ponum ejus sit rotundum. Est autem nomen generis arborum multarum convenientium in dispositione ligni et figura foliorum, et dispositione aliqua fructuum : omnis enim malus minus solidi ligni est quam pyrus in genere suo, et etiam mollioris corticis, et latioris folii et mollioris, et fructus rotundioris, et levioris et laxioris carnis est fructus ejus quam pyri in genere suo, quasi proprietates foeminae sint in malo, et proprietates masculi sint in pyro. Et quia omnes fructus arborum sunt aut laxae carnis, aut solidae, ideo dii caelestes in nuptiis mytholgiae in secundis mensis non nisi mala vel pyra esse determinaverunt.
Est autem haec arbor in genere suo fructifera, ferens fructus quasi omnis saporis, et valde diversae quantitatis : sed in figura conveniunt omnes et dispositionibus supra inductis, Et quia qualitas ejus et calor insufficiens est, ideo fructum suum non usque ad maturitatem perfectam deducit : et ideo inflativa sunt mala, et de facili putrescunt in corporibus comedentium, et indigestiones faciunt, et malum sanguinem corruptum. Dantur autem quibusdam in principio tum ad provocandum appetitum, tum quia de facili exeunt a comedentibus propter multum humidum quod est in eis. Meliora sunt assata quam elixata. Succus autem inde expressus bullit sicut mustum, et aliquando convertitur in acetum. Sed vinum sumptum de silvestribus acidis, et parvis malis, delectabilius efficitur ad bibendum, et efficitur ex ipso nobilius et melius acetum quam ex domesticis quae delectabilem habent saporem.
Pomum autem ipsum quod malum vocatur, constat ex quinque substantiis. Quarum prima est substantia sui corticis, quae est terrestris aliquid habens humidi viscosi Secunda autem est substantia suae carnis, quae habet humiditatem aqueam et aeream : et terreum suum molle est et laxum. Tertia autem est substantia lignea, quae est theca exterior nucleorum, licet interior sit pomo, et distinguitur hoc per quinque cameras : et in qualibet illarum formantur nuclei plures. Adhaeret autem haec substantia, et compaginata est quandoque venis coctilidonis, et inferius quidem contrahitur ad punctum unum, et distenditur in coctilidonem. Su-
perius autem similiter contrahitur in unum,et colligitur ad buccam quae vocatur sedes floris. In modio autem dilatatur, et est unaquaeque quinque casarum, sicut duo trianguli unam habentes basim communem : quorum unus hypothemisam dirigit supra ad sedem floris, et alter inferius ad porum coctilidonis, ita quod cum omnes quinque trianguli componuntur, media linea in qua sibi applicantur, est una. Quarta autem substantia est corticis nucleorum. Et quinta est substantia nucleorum, quae vocatur farina nuclei : et in illa est virtus seminativa, et sunt nuclei pyramidales praeterquam basis pyramidis non est superficies plana, sed potius hemisphaerium quoddam compressum praetendit, sicut est in ante habitis libris determinatum.
Haec autem sufficiant de natura malorum : quoniam causae eorum jam supra determinatae sunt. Culturam autem eorum et incisionem determinabimus in libro sequenti.