LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod differentia est intelligentiis, et quod intelligentia primi ordinis est divina.
In omnibus autem virtutibus istis infinitis pendentibus ex infinito primo ordo est. In intelligentiis enim ea quae primi ordinis est, intelligentia est et divina, eo quod bonitates quas recipit, recipit ut non intelligentias tantum formales, sed. recipit ut bonitates divinas : bonitas autem divina ut divina est, ex alio habet quod bonitas est, et ex alio quod divina est : ex eo enim quod a bono est, habet quod bonitas est : bonum autem a verbo boo, boas derivatur, quod idem est quod voco, vocas. Communicatione enim sui vocat ea quae sunt, ad esse substantiale : sicut lux sui communicatione vocat perspicuum terminatum ad illuminationis participationem : propter quod dicit Areopagita Dionysius, quod " bonum est communicativum suiipsius : " largitates autem sive processiones primi super omnes sunt maxime communicabiles : et ideo maxime sunt bonitates bonitatum habentes rationes. Divinae autem sunt ex eo quod sunt formatrices et creatrices et praeparatrices omnium, et esse perpetuum largientes.
Et ideo dicitur, quod divinum nec scit nec vult corruptionem. Et Dionysius dicit, quod non corrumpitur quid vere existentium, sed circa existens corrumpuntur aliquando modi et harmoniae. Quaecumque ergo intelligentia largitiones divinas participat sub maxima communicabilitate et simplicitate, quibus omnia quae sunt praeter ipsam solam ad. esse et constitutionem vocantur, quod esse est existentium non corruptum esse, haec prima participatione divinas participat bonitates : hae enim maxime constitutrices sunt et formatrices et omnis naturae praeparatrices. Secundum enim non agit nisi informatum a priori, sicut calor digestivus non agit nisi informatus ab hepate, hepar vero non agit nisi informatum a corde, et cor non agit nisi informatum ab anima : propter quod cor maxime participat animae bonitates : sicut elementum non agit nisi informatum motu caeli, et caelum non agit nisi informatum motu animae nobilis, et anima nobilis non agit nisi informata intelligentia, et intelligentia non agit nisi informata principio divino : propter quod intelligentia primi ordinis quae proxima est Deo, prima participatione largitates divinas participans, et ab ipsis proxime ad divinum esse formata, non tantum intelligentia est, sed secundum substantiam quidem est intelligentia, eo quod lumine primi intellectus constituta est : secundum modum autem formationis secundum aliquid est in forma divina, limpiditate scilicet et communicabilitate bonitatum et efficacia virtutis formatricis ad esse et constituentis in esse perpetuo. Intelligentia autem sequentis ordinis, quae non prima participatione divinas participat bonitates, et in ipsa occumbit divinum ut divinum, et remanet intellectibile ut intellectibile tantum, et non divinum quia licet divinum esse sit in ipsa, non tamen est in ea secundum formam divinam.
Cujus exemplum est, quod ea quae
simplicissime et sempiterne sunt, in forma divina sunt. Quae autem composite et ut frequenter sunt, a forma divina ceciderunt, tamen aliquid de esse divino retinentes. Similiter est in his quae raro sunt: haec enim cadunt ab his quae sunt frequenter. Eodem autem modo uniformiter participare bonitates divinas, divino modo participare est. Difformiter autem participare, distare est a forma divina.
Et hujus exemplum est in arte, et spiritu, et manu, dolabro, et lignis. Ars enim secundum quod ars est mens artificis, quae simplicissime et primitus formata, formas artis participat : spiritus autem easdem participat processive et potensive : manus autem mobiliter : dolabrum vero diversimode figurativas : lignum vero et lapides per figuras diversitatis et determinatas. Mens ergo inter omnia ista agentia principaliter maxime recipit formas artis, ut artis sunt, prout ars est primum principium cum ratione factivum, ut Aristoteles dicit. Intelligentia vero non eadem simplicitate recipiens, nec eadem virtute factiva, nec eadem perpetuitate et necessitate, non pertinget usque ad formam divinam, Quia cum factivum principium est secundum lumen intelligentiae agentis, et non secundum modum naturae, sine intellectu operantis, intelligentia est non vera.
Et hoc est quod determinatum est supra, quod intelligentia plena est formis, et quod formae quae in superioribus intelligentiis sunt universales, in inferioribus sunt particulares. In omnibus tamen his ordines sunt secundum omnes ordines et gradus intelligentiarum. Quaelibet enim inferiorum in supremo sui superiorem contingit, et contingitur in inferiori sui : sicut et quaelibet sphaerarum tam caelorum quam elementorum ad. invicem se habent, quod inferior contingit superiorem in sui inferiori.