IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Teneo ergo oppositum, etc. Hic duas conclusiones oppositas eidem erroribus breviter comprehendit Doctor. Prima est: peccatum originale esse in parvulis. Secunda : parvulos necessitate salutis esse baptizandos, quia originale in lege Evangelica, in iis nequit deleri, nisi per Baptismum, etc. Per legem Evangelicam intelligit ordinariam, quae est praesentis status, non comprehendit casum Martyrii aut sanctificationis per Baptismum flaminis. Utraque conclusio est de fide. Prima conclusio supponitur ex materia de gratia et peccato originali. Eam definiunt Diospolitanum. Milevitanum, et reliqua Concilia habita in Africa contra Pelagium, Lateranense, Florentinum, Tridentinum ; et patet ad . Romanos 5. Per unum hominem peccatum intravit, etc.
Secunda conclusio quae ad praesentem materiam spectat, probatur ex Scriptura : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei, etc. Joannis 3. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, etc. Matthaei ultimo. An ignoratis, quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ? Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem, etc. nemo autem salvatur, nisi qui est in Christo Jesu ; ad Romanos 8. Nihil nunc damnationis est in his, qui sunt in Christo
Jesu, etc. salvos nos fecit per lavacrum regenerationis ; ad Titum 3. In quo et circumcisi estis, Circumcisione non manufacta, in expoliationem veteris carnis, sed in Circumcisione Christi, consepulti ei in Baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operis Dei, qui suscitavit illum a mortuis, etc. ad Coloss. 2. Sic etiam Baptismus 1 Petri 1. appellatur Circumcisio spiritualis : Mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ad Ephesios 5. per Baptismum induimus Christum ad Galatas 3. et plura similia ; ergo supposita priori veritate de originali peccato in omnibus, qui descenderunt per naturalem propagationem ex Adamo, necessarius est Baptismus per quem induimus Christum, exuimus veterem hominem, liberamur, mundamur, salvamur, circumcidimur a peccato et illuminamur, ut habetur ad Hebraeos 6.
Secundo eadem veritas ex Patribus patet, Syricius Papa epist. 1. cap. 2. supponit eum, qui absque Baptismo decedit, perdere vitam et regnum. Irenaeus lib. 3. contra haereses, cap. 19. aquam et spiritum esse,necessaria, ut homo in vitam Dei perficiatur. Leo Papa epist. 78. alias 80. qui Baptismo privatur, necessaria liberatione privari, etc. Hieronymus dial. 3. contra Pelagium. Augustinus de peccat. meritis et remiss. contra duas epist. Pelagianorum, cap. 4. lib. 1. de Anima, et ejus origine, cap. 10. lib. 2. cap. 12. lib. 3. cap. 9. epist. 28. et alibi passim contra Pelagianos. Concilium Constantinopolitanum : Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum.
Tertio probatur specialiter de parvulis ex communi Patrum et Ecclesiae sensu et definitione. Clemens Romanus lib. 6. cap. 15. constit. Apost. id docet : Baptizate, inquit, pueros infantes, etc. Sinite enim, ait Dominus, pueros venire ad me, et ne prohibete eos. Dionysius Eccl. hier.
cap. 7. Iustinus in quaest. 56. Infantes digni sunt Baptismi commodis, fide eorum, qui illos ad Baptismum offerunt. Irenaeus lib. 2. c. 39. Origenes hom. 8. in Levit. asserens Baptismum Ecclesiae dari in remissionem peccatorum etiam infantibus ob peccatum originale homil. 14. in eadem et lib. 5: in cap. 6. ad Boman. Athanasius quaest. 124. Basilius homil. 13. quae est exhortatio ad Baptismum, docens omne tempus et totam aetatem hominis esse accommodatam Baptismo. Nazianzenus orat. 40. Cyprianus epist. 59. Ambrosius lib. 10. epist. 84. in cap. 1. Lucae de mysterio Paschae, cap. 5. Syricius epist. 5. c. 1. Hieronymus loco citato, et epist. 7. ad Laetam. Augustinus variis in locis, ut lib. 1. contra Donatistas, c. 23. et 24. et locis supra citatis epist. 28. ad Hieron. de Gen. ad litteram, lib. 10. c. 23. Concilia et omnes Patres, tam Graeci quam Latini, quotquot scripserunt de hac materia Baptismi, Carthaginem. V. Millevitanum, Bracharenss II. Matisconense II. Toletanum XII. Concilium Metense, Lateranense, Viennense, ac Tridentinum sess. 7. de Baptismo can. 14. et sess. 5. can. 4. Priori loco damnatur sententia eorum, qui negant baptizandos parvulos. Et certe veritas haec ita passim a Doctoribus, Patribus, Conciliis atque Pontificibus continua traditione definitur, ut mirum sit qua fronte aliqui fuerint ausi contradicere. Ex dictis autem tam necessitas quam congruentia Baptismi parvulorum patet.
An Baptizari parvulos sit in praecepto ? Aliqui dubitant asserentes, circa hoc non inveniri aliquod praeceptum positivum Ecclesiae, sed consuetudinem obtinere vim praecepti. Caeterum videtur consuetudo fundata esse in praecepto, quod ad traditionem Apostolicam referri debet. Unde Nazianzenus sumit fundamentum baptizandi parvulos ex praecepto de Circumcisione, quod post septimum diem urgebat. Idem docet Augustinus lib.sig. 1. de Baptismo, cap. 24. et epist. 28. ad Hieronymum, et de Gen. ad litteram, lib. 10. cap. 13. dicens esse traditionem (Apostolicam : Consuetudo, inquit, matris Ecclesiae in baptizandis parvulis, nequaquam spernenda est,neque ullo modo superflua deputanda, nec omnino credenda, nisi Apostolica esset traditio. Et epist. illa 28. Beatus Cyprianus non aliquod decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmissimam servans, ad corrigendos eos, qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, non carnem, sed animam dixit esse perdendam, et mox natum rite baptizari posse cum suis quibusdam Coepiscopis censuit.
Hoc decretum habetur apud Cyprianum epist. 59. argumentum sumentem a Circumcisione, quae die octavo fiebat ex praecepto ; Can. 85. in Trullo decernit pueros baptizandos, de quorum Baptismo non constat, neque testimonium haberi potest; id ipsum decrevit prius Concilium Carthaginense V. cap. 6. cujus ille est Canon, ut recte advertit Theodorus Balsamon. Idem decrevit Concilium Wormatiense cap. 70. Hincmarus Rhemensis ad Hincmarum Laudunensem, prohibentem infantes baptizari, improperat id nunquam in Ecclesia ab ullo tentatum esse, proponens ei regulam Ecclesiasticam a Beato Syricio Papa in hos prolatam. Haec autem regula habetur in epistola Syricii ad eumdem Hincmarum Rhemensem. Unde merito Tridentinum docet esse traditionem Apostolicam sess. 5. can. 4.
Statutis autem diebus, extra periculum, in quibusdam Ecclesiis Baptismus parvulorum fiebat, ut patet ex decreto Matisconensi cap. 3. Omnes omnino, inquit, a die quadragesima cum infantibus suis ad Ecclesiam observare praecipimus, ut impositionem manus certis diebus adepti, et sacri Olei liquore peruncti, legitimi diei festivitate fruantur, et sacro Baptismate regenerentur, etc. Intelligit autem Concilium exorcismos et unctiones, quae ante Baptismum praemittuntur, certis diebus fieri debere in infantibus ante Baptismum, qui in die resurrectionis ministrabatur.
De his lvo Carnotensis in sermone de Sacramentis dedicationis. In lib. 6. Caroli Magni cap. 185. habetur : Placuit ut populus infantes ad Baptismum non afferat, nisi duobus temporibus, si infirmitas non occupaverit, etc. Aethiopes, ut docet Zaga Zabo Aethiops, in confessione fidei, quadragesimo die masculos, octogesimo vero foeminas, baptizant, nisi antea sit periculum. Moscovitae etiam quadragesimo die Baptismum conferunt, ut docet Sigismundus, de rebus Moscovitarum, cap. de Baptismo. In Ecclesia tamen Latina, ut notavit Rupertus de divinis officiis, lib. 4. c. 18. Ecclesia propter pericula mortis dedit indulgentiam Baptismi, solemnitate Baptismi in paucis, usque ad resurrectionem retenta.
His ergo fidei suppositis fundamentis, facilis est probatio conclusionis, quam probat Doctor ex illo de fide ad Petrum : Firmissime tene, parvulos, qui sine Sacramento Baptismi de hoc saeculo transeunt, aeterno supplicio puniendos, quia originale peccatum in carnali conceptione contraxerunt, etc. Haec auctoritas continet fidem Ecclesiae, ut patet ex dictis. Sub nomine Augustini proponitur a Doctore, liber tamen est Fulgentii ; communis autem error fuit antiquorum Scholasticorum, qui ipsum Augustino tribuebant, quia inter opera ejus habetur. Accedit etiam ratio, quam Doctor insinuat, quia parvuli contrahunt originale, cujus remedium necessarium in illis est Baptismus ; ergo non limitatur ex sui institutione ad solos adultos, sicut neque morbus ad eosdem limitatur ; Deus autem omnes homines vult salvos fieri, ergo etiam remedium illud contra morbum voluit esse commune.
Ex quo sequitur quod neque ex praecepto divino excluduntur parvuli, quia neque praeceptum Sacramenti conformatur ejus institutioni, quae ad infantes indigentes salute extenditur ; non praecepto Ecclesiastico, ut patet ex dictis, excluduntur a Baptismo ; non excluduntur etiam ex defectu dispositionis, et ratione status, quia sicut ex Adamo, sine actu proprio contrahunt peccatum, sic etiam salutem habere possunt in Christo per Baptismum sine actu proprio, ut patet ad Romanos 5. Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratioe et donationis, etc. accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum, etc. Igitur sicut per. linius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitoe, etc. Vide quae sequuntur.
Sicut ergo condemnatio et peccatum ex primo parente regnat in infantibus, ita etiam justitia per Christum, et salus ad eosdem extenditur, qui venit salvum facere, quod perierat; et primario ad redemptionem peccati originalis, alias non esset vere redemptor infantum, si vel ipsi peccatum non haberent, vel si habent, non posset eis applicari remedium. Qui salvantur in Christo, fiunt membra ejus et Ecclesiae, quod non contingit lege in infantibus, nisi per Baptismum ; et sicut condemnantur ex peccato, quod voluntate Adami, non propria, commiserunt, sic etiam salvantur per Christum in fide Ecclesiae, ac virtute Baptismi. Deinde Joannis 3. ubi ostenditur necessitas Baptismi non fit mentio fidei, quae quidem in adulto exigitur, non tamen in infante haberi potest, qui non est ejus capax, bene tamen Baptismi.
Argumenta Anabaptistarum bene solvunt Doctores moderni, ut Bellarminus lib. 1. de Sacr. Baptismi, cap. 8. quia nullius sunt difficultatis; urgent enim ea quae de necessitate fidei ad salutem loquuntur, quae nequit in parvulis. Respondent Patres quantum ad effectum Baptismi et salutis in infantibus, sufficere fidem aliorum, vel Ecclesiae, quia non sunt sui arbitrii, sed in potestate aliorum, qui pro ipsis respondere, et spondere jure possunt ; et ut respondet Doctor, parvuli cre. dunt habitu, licet non actu ; ita Innocentius cap. Majores, de Baptismo, recipientes enim justitiam mediante Baptismo, recipiunt fidem, spem et charitatem, ex quibus integratur justitia; ex Tridentino sess. 6. cap. 7. unde infantes habent hanc post Baptismum, et essentialiter requiritur, ideo a Graecis Patribus dicitur Baptismus illuminatio.
Aliam vero, quae consistit in actu, estque dispositio praevia in adultis, quibus proponuntur primum credenda, (dispositio, inquam, ad Baptismum,) non habent infantes, neque requiritur in ipsis; sed ipsa susceptio Baptismi est professio fidei et legis novae ex natura actus. Unde Augustinus lib. 1. de peccator. meritis, et remiss. cap. 27. Quis autem nescit, inquit, credere, esse infantibus baptizari, non credere autem non baptizari, etc. Ubi late probat ex Evangeliis et Scriptura, et epistolis Apostolorum, necessitatem Baptismi quoad infantes. Videatur epistola 23. 57. 105. serm. 10. et 14. de verbis Apostoli, lib. 3. de lib. arbitrio, c. 23. lib. 4. de Baptismo, c. 24. et 25. et multis aliis locis, ubi hanc veritatem ex instituto probat contra Pelagianos.