In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda ?
Mensis 3. part. quaest. 6. membr. 2. art. I . Divus Bonav. hic art. I . quaest. i. Richardus art. 2. quaest. 3. D. Thom. 3. part. qua st. 2. art. 4. Ubi. Cajet. et hic quaest. 2. art. 3. Durandus quaest. 3. Gabriel. quaest. I . art. 3. Alm. q. I. Marsil. q. 6 Videntur.cum Scoto negare propriam compositionem in Christo. Suarez 3. part. disp. 1. sect. 4. et disp. 8. sect. i. Vasquez ibid. 16. late probant oppositum.
Ultimo quaeritur sine argumentis, quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda.
(b) Respondeo, quod prima non tenetur communiter, quia assumens non est illud, quod assumitur ; Verbum autem est ille homo. Utrum autem ille homo possit stare pro aliquo singulari naturae humanae praecise, et non pro supposito Verbi, sicut album potest stare pro hoc albo, quod est singulare albi in concreto, quomodo haec est vera : album est coloratum, et non pro subjecto vel supposito subsistente, tangetur d. 11. q. 3. Utrum Christus incepit esse.
Tertia opinio tempore Magistri non fuit haeretica, sed postea tempore Alexandri est condemnata, sicut patet Extra de Haereticis, cap. Cum Christus. Et auctoritates, quae adducuntur pro ea, quae videntur sonare Christum assumpsisse naturam humanam, ut habitum, exponendae sunt propter quamdam similitudinem hujus naturae ad habitum ; sicut enim habens habitum non mutatur, sed magis mutatur habitus, et ille sub habitu occultatur, ita persona divina non mutabatur in ista unione, sed natura humana, quae quasi occultavit personam Verbi.