REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum Christus meruit in primo instanti suae conceptionis ?
Alens. 3. p. q. 16. m . 2. art. I. 2. D. Thom. 3 p. quaest, 19. art. 3. et hic q. I. art . 2. D. Bonavent. art . 1. quaest. 2. Richard. art. I. quaest. 2. Durand. q . 2. Gabr. q . I. Saar. 3. p. tom. I. d . 39. sect. 3. etd . 41. Vasq. d . 74. et 75. Haec quaestio huc translata est ex Ozoniensi.
Circa distinctionem decimam octavam quaeritur : Utrum Christus meruit in primo instanti conceptionis suae ?
Videtur quod non, quia tunc non potuit peccare ; ergo nec mereri. Antecedens patet dist. 12. quod Christus peccare non potuit. Probatio consequentiae, quia voluntas existens in termino, non potest mereri, quia oportet merentem distare ab instanti, vel termino praemiationis, aliter enim Beati mereri possent, quod falsum est ; sed voluntas Christi fuit in termino, quia tunc beata fuit ; ergo, etc. Peccare enim et mereri sunt voluntatis, ut a termino distantis.
Secundo sic, fruitio et meritum non stant simul in eodem ; sed in primo instanti conceptionis fuit beatus. Probatio antecedentis, quia fruitio et meritum vel sunt duo actus vel unus. Si duo, non possunt esse simul in eadem potentia, quia respectu ejusdem objecti non possunt in eadem potentia esse duo actus, quorum unus sit in summo, et alius non, quia primus adaequat totam capacitatem potentiae. Item non sunt idem, quia actus meriti est contingens, et contingenter elicitus, et potest non elici ; sed actus fruitionis est semper stans et necessarius, et non potest non elici, quia aliter posset esse non beatus, quod est inconveniens.
Tertio sic, praemium excedit meritum, quia meritum ordinatur ad praemium, sicut ad finem ; sed actu quo Christus fruebatur, non potest esse melior in creaturis ; ergo per ipsum non merebatur.
Quarto sic, quia omne quod est, quando est, necesse est esse ; ergo nullus actus, quando est,est contingens, ut est in potentia, quae est prior actu, et potest illum elicere et non elicere. Sed si in primo instanti meruit, non praecessit voluntas actum illum ; ergo non fuit contingens hujusmodi actus, et per consequens nec meritorius, et per idem probatur quod Angelus non peccavit in primo instanti suae creationis.
Praeterea, quando sunt duae mutationes, quarum una praesupponit aliam, et terminus praesupponit terminum, et e converso ; ergo terminus meriti praesupponit terminum creationis ; ergo Christus primo fuit conceptus et formatus, quam meruit.
Praeterea, si Christus potuit mereri in primo instanti, Angelus potuit peccare in primo instanti creationis, quod falsum est. Consequentia patet, quia eadem mensura mensuratur meritum et peccatum. Falsitas consequentis probatur primo sic, quia si Angelus potuit peccare in primo instanti, tunc Deus esset causa mali et peccati, quia quidquid convenit effectui a primo instanti suae creationis et sui esse, convenit sibi a Deo. Confirmatur hoc per Anselmum de Casu diaboli, ubi dicitur ex intentione, quod Angelus non potest habere primum velle a se, quia omne movens se, prius vult movere se quam moveat ; ergo si Angelus vult aliquid in primo instanti, ita quod illud sit ab ipso, ergo prius vult se velle illud, et ita non est primum velle. Et iterum falsitas consequentis probatur secundo sic : In primo instanti fuit motus naturalis rectus, qui praecessit motum liberum saltem natura ; sed motus naturalis rectus non compatitur secum motum inordinatum liberum ; ergo non potuit Angelus in primo instanti peccare.
Contra, in primo instanti in quo fuit viator, habuit principium merendi, scilicet gratiam, et non fuit impeditus ; ergo, etc. Confirmatur per Augustinum 6. de Trin. cap. 1. si ignis fuisset ab aeterno, splendor fuisset coaevus, ita quod in primo instanti in quo fuit ignis, splendor diffundebatur et causabatur ab eo ; ergo similiter in primo instanti in quo fuit voluntas Christi. Et hoc est sic arguere, et planius : Ad actum meritorium sufficit potentia, quae potest mereri, et dispositio gratuita in potentia, cujusmodi est gratia, et praesentia objecti per intellectum, et usus potentiae circa illud. Omnia ista fuerunt in Christo primo instanti, gratia, objectum apprehensum, et usus potentiae. De duobus certum est ; de tertio, quod potentia potest uti gratia eliciendo actum, patet secundum Augustinum citatum : Splendor genitus ab igne esset aeternus, si ignis esset aeternus ; ergo res et operatio sua possunt simul esse pro quocumque instanti.