Postquam determinavit magister ea quae pertinent ad unitatem essentiae, hic determinat ea quae pertinent ad distinctionem personarum, et dividitur in partes duas: in prima determinat de personis distinctis; in secunda de nominibus, quibus et personarum distinctio et essentiae unitas designatur, 22 dist.: post praedicta, disserendum videtur de nominum diversitate. Prima in duas: in prima determinat de personis quantum ad ipsarum distinctionem; in secunda quantum ad earum aequalitatem, 19 dist.: nunc postquam coaeternitatem trium personarum pro modulo facultatis nostrae insinuavimus, jam de earumdem aequalitate aliquid eloqui superest. Prima in duas: in prima determinat de generatione filii, per quam distinguitur a patre; in secunda de processione spiritus sancti, per quam distinguitur ab utroque, 10 distinct.: nunc vero post filii aeternitatem, de spiritu sancto...
Disseramus. Prima in duas: in prima asserit veritatem; in secunda excludit errorem, ibi: sed contra hoc inquit haereticus. Est autem error Arii, qui posuit, generationem non esse ab aeterno: unde sequebatur quod per eam distinguitur filius a patre essentialiter.
Sed contra hoc inquit haereticus, haec pars dividitur in duas. In prima ponit errorem, et rationem erroris, quae talis est. Omne quod nascitur, aliquando non fuit; ad hoc enim nascitur ut sit.
Sed filius est natus a patre. Ergo aliquando non fuit; et ita non est coaeternus patri. In secunda excludit, ibi: qui hoc dicit, non intelligit etiam natum esse de deo, sempiternum esse; et dividitur in tres partes: primo obviat per rationes Augustini; secundo per Ambrosii rationes, ibi: eidem quoque arianicae quaestioni Ambrosius in hunc modum respondet; tertio per rationes Hilarii, ibi: et, ut ait Hilarius in 12 Lib. De Trinit., aliud est sine auctore semper esse aeternum, aliud patri, idest auctori, esse coaeternum. Circa primum duo facit: primo Augustinus solvit rationem, secundo improbat positionem, ibi: item si dei filius, inquit Augustinus, virtus et sapientia dei est, nec unquam fuit deus sine virtute et sapientia, coaeternus est ergo deo patri filius. Solvit autem rationem interimendo hanc: omne quod natum est, aliquando non fuit; quod manifestatur per simile in corporalibus; quia splendor oritur ab igne, nec ignis est prius tempore quam splendor. Improbat autem positionem tali argumento. Christus est dei virtus et sapientia, 1 corinth., 1. Sed deus pater nunquam fuit sine virtute et sapientia. Ergo deus pater nunquam fuit sine filio.
Eidem quoque arianicae quaestioni Ambrosius in hunc modum respondet. Hic excludit praedictum errorem per verba Ambrosii, et dividitur in duas: in prima excludendo errorem, astruit divinae generationis aeternitatem; in secunda inquirit quibus verbis aeternitas convenientius designetur, ibi: hic quaeri potest... Utrum debeat dici: filius semper gignitur vel semper genitus est, vel semper gignetur.
Prima in duas: in prima probat positionem; secundo respondet ad rationem, ibi: sed quaeris a me, inquit Ambrosius, quomodo si filius sit, non priorem habeat patrem. Improbat autem positionem duabus viis. Prima est per auctoritatem isa. 43, 10: ante me non est formatus deus, et post me non erit; et patet in littera. Secunda est per rationem, ibi: item dic, inquam, mihi, haeretice, fuitne quando omnipotens deus pater non erat, et deus erat? et talis est. Quandocumque est pater, est filius.
Si igitur non semper fuit filius, deus omnipotens non semper fuit pater, et aliquando factus est pater. Hoc autem non potest esse sine sui mutatione.
Ergo ipse mutatus est: quod haereticus non concessit.
Sed quaeris a me, inquit Ambrosius, quomodo si filius sit, non priorem habeat patrem. Hic solvit objectionem, et circa hoc duo facit: primo obviat, ostendendo incomprehensibilitatem divinae generationis; in secunda arguit magister praesumptionem quorumdam nitentium comprehendere, et solvit auctoritatem quam pro se inducunt, ibi: quidam tamen de ingenio suo praesumentes, dicunt illam generationem posse intelligi. Obviatio Ambrosii habet hunc modum. Illa probatio nihil valet quae non magis se habet ad unam partem quam ad aliam. Sed ratio haeretici innitebatur huic quod non poterat inveniri ab homine modus generationis divinae, si ponatur ab aeterno esse. Sed eadem dubitatio remanet, si ponatur non ab aeterno esse, quia generatio illa est inenarrabilis et incomprehensibilis.
Ergo objectio haeretici nihil probat.
Hic quaeri potest... Utrum debeat dici: filius semper gignitur, vel semper genitus est, vel semper gignetur. Hic ostendit quibus verbis aeternitas generationis designari debeat, et circa hoc quatuor facit: primo probat per auctoritatem Gregorii et Augustini, quod debet signari per verba praeteriti temporis, propter perfectionem ipsius; secundo inducit contrarietatem per verba Origenis, ibi: Origenes vero super hieremiam ait; tertio solvit, ibi: sed ne tanti auctores sibi contradicere in re tanta videantur, illa verba Gregorii benigne interpretemur; quarto confirmat solutionem per verba Hilarii, ibi: Hilarius quoque dicit filium natum ex patre; et ultimo concludit quaestionis veritatem, ibi: dicamus ergo filium natum de patre ante tempora.
Et, ut ait Hilarius in 12 Lib. De Trinit., aliud est sine auctore semper esse aeternum, aliud patri, idest auctori, esse coaeternum. Hic excludit errorem per verba Hilarii, et duo facit: primo improbat positionem; secundo solvit objectionem, ibi: sed inquiet haereticus. Improbat autem hoc modo. Sicut pater se habet ad generationem, ita pater aeternus ad aeternam generationem. Sed deus est pater aeternus, ut haeretici concedunt. Ergo et generatio qua generat, fuit semper, et ab aeterno.
Sed ab aeterno generare est aeternum nasci. Ergo et filius ab aeterno est natus. Et per hoc etiam respondet ad rationem ipsorum, distinguendo hanc: omne quod natum est, coepit esse. Si enim intelligatur de eo quod nascitur a non semper gignente, sicut est in creaturis, verum est; si de eo quod nascitur a semper gignente, falsum est.
Circa hanc partem quaeruntur duo: primo de distinctione filii a patre. Secundo de aeternitate.
Circa primum duo quaeruntur: 1 utrum propter distinctionem possit dici filius alius a patre; 2 utrum pater et filius propter eamdem distinctionem possint dici plures aeterni.