Non. Hic ponit modum conversionis. Et primo ostendit ad quem ritum convertantur; secundo, quomodo perfecte, ibi, nec memor ero etc.. Dicit ergo, acceleraverunt. Sed quomodo convertentur? in veteri lege illi qui convertebantur, offerebant diversa sacrificia. Sed ego adunabo ex diversis partibus ad fidem; sed non ut effundant sanguinem: quia, ut apostolus dicit Hebr. 10, impossibile est per sanguinem taurorum aut hircorum, auferri peccata. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, idest de ritu legis: sed haec congregatio est de sanguine novo, idest christi.
Hebr. 9: christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Heb. 10: una oblatione consummavit in aeternum sanctificatos etc.. Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti tui eruisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua etc.. Sed quomodo perfecta erit ista congregatio? quia non ero memor nominis illorum, quod habebant in statu peccati, quia unus dicebatur fornicator, alius latro. Sed nullus post conversionem debet sic nominari, quia hujusmodi nomina sunt deleta. Vel, non ero memor peccatorum in judicio, cum congregabo justos, venite benedicti, Matth. 25. Et hoc per labia mea, vel per praedicatores meos. Sed dicetur eis, ite maledicti etc..
Hier. 15: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Hieronymus habet: multiplicata sunt idola eorum: post tergum sequentium non libabo libamina eorum de sanguine, neque assumam nomina eorum in labiis meis; quasi dicat, te colo, non idola. Sed illorum idola multa sunt. Oseae 8: multiplicavi post dorsum recedentes a te. Hierem. 2: verterunt ad me tergum et faciem, nec ero particeps libaminum eorum. Deut. 33: de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum.
Nec jurabo per illa idola.