DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria cisterna.
Cisterna sita ad portam Bethleem . Et bene ad portam : quia omnes transeuntes vult quantum in se est satiare. Unde clamat: Transite ad me, omnes, etc. . Hujus cisternae potum desideravit David. (Quaere titulo, Gratia plena, prope finem, ubi agitur de aqua ablutionis.)
Haec est cisterna vetus in solitudine, in qua occultatus est verus Joseph . Li- cet enim Maria juvencula esset aetate, vetus tamen erat in figuris. Et bene in solitudine: quia semper dilexit solitudinem. Unde Gabriel ipsam clausam in thalamo bene firmato solam creditur invenisse. Beatus Bernardus : " Suspicandum non est, etc. " (Quaere de horto, ubi hortus dicitur secretus.)