CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod dissimiliter opponuntur extrema medio, ita quod, unum plus, et alterum minus.
Ad medium autem magis opponitur in quibusdam defectio, et in quibusdam magis opponitur superabundantia secundum praedicta, scilicet longior distantia et dissimilior majoris contrarietatis est causa : puta fortitudini quidem non magis opponitur audacia quae est superabundantia, sed timiditas magis opponitur quae est defectio, eo quod fortitudini magis dissimilis est quam audacia. Temperantiae autem non magis opponitur insensibilitas quae est indigentia, sed magis opponitur luxus intemperantiae quae superabundantia est.
Hoc autem contingit propter duas causas : quarum una est sumpta ex ipsa re secundum quod virtus est medium. Altera autem sumpta est ex nobis. Illa autem quae ex ipsa re sumitur, haec est, quod in hoc quod alterum extremorum medium proximius est et similius est, non possumus illud opponere, sed potius id quod dissimilius est ad medium : puta quia similius esse videtur fortitudini audacia et proximius, quam timiditas : timiditas autem dissimilior est, et magis opponimus fortitudini timiditatem quam audaciam. Cujus ratio est, quia quaecumque plus a medio distant secundum se, haec etiam magis contraria medio esse videntur. Haec igitur est una causa ex ipsa re sumpta, quare una extremitatum magis medio videtur esse contraria quam reliqua. Quia medium est quoad nos simpliciter, ideo alia causa ex nobisipsis est : quia ad quaecumque nosipsi ex dispositione naturali magis nati sumus aliqualiter per inclinationem naturae vel consuetudinis, haec magis dicimus esse medio contraria : eo quod magis nos inclinant ad deviandum a medio : puta quia nos ipsi per inclinationem naturae magis nati sumus ad delectationes innatas nutrimenti et venereorum, ad quae etiam per consuetudinem inclinamur : ideo facilius mobiles sumus ad intemperantiam luxuriae, quam ad temperantiam vel insensibilitatem. Quaecumque igitur talia sunt, magis contraria esse dicimus : quia ad illa secundum naturae et consuetudinis inclinationem facilius fit augmentum, quam ad medium quod est temperantia, vel ad insensibilitatem. Et propter hoc dicimus, quod luxuria intemperantiae quae est superabundantia, magis opponitur temperantiae quam insensibilitas quae est defectus : et haec causa sumitur per esse quod habet virtus in nobis.
Jam igitur probavimus et ostendimus quod virtus moralis est medietas, et qualiter est medietas : et ostendimus quomodo est medietas duarum malitiarum. Unius quidem secundum superabundantiam dictae, alterius autem secundum defectum. Et ostendimus quod virtus medietas est per hoc, quia est coniectatrix medii : medii dico quod est in passionibus et operationibus. De his igitur sufficienter dictum sit.
Si autem quis considerare velit, quod extremorum similius sit medietati, consideret quod extremorum magis ponit potentiam operativam in ultimo sui et maximo. Hoc enim similius est medietati : quia medietas est extremum in bono et ultimum in posse : sicut potentia irascibilis quae insurgit in arduum, ultimum
sui habet magis in audendo. Et per illud determinatur quantum ad sui ultimum. Per timiditatem autem non determinatur potentia, sed defectus ejus. Et ideo audacia similior est fortitudini quam timiditas. In temperantia autem oppositum est. Temperantia enim determinatur in tenendo et abstinendo. Et ideo ultimum potentiae, magis determinatur per insensibilitatem quae ab omnibus abstinet, quam per intemperantiam luxuriae quae a nullis abstinet : propter quod insensibilitas similior est temperantiae, quam luxus intemperantiae.