In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Unde dicit : " Et exivit, " scilicet, de occulta machinatione ad apertam persecutionem. Psal. VII, 15 : Concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Vel, " Exivit " ab amicitia Dei in odium et persecutione, " alius, " quia praecedenti contrarius, " equus, " scilicet " rufus, " id est, diaboli corpus peccatis cruentatum, et necibus hominum sanguinolentum. Isa. I, 15 : Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Tales dicuntur " equus rufus, " propter colorem sanguinis quem effundunt.
" Et qui sedebat, " ut rector et mansionarius, " super eum, " id est, super totum exercitum malorum, sanguine Sanctorum, cruentatum, " datum est illi, " id est, permissum, " ut sumeret pacem de terra, " id est, tolleret pacem illata persecutione.
Nota, quod dicit: " De terra, " non de caelo : caelum enim Sanctos significat qui sunt alti per vitae eminentiam, concavi per humilitatem, stellati per virtutum varietatem, luminosi per conversationem bonam. Ab his non potest diabolus pacem tollere quantumcumque eos persequatur : quia Dominus pacem eis reliquit. Joan. XIV, 27 : Pacem relinquo vobis, etc. Sed, " de terra, " id est, de terrenis qui terrena diligunt, tollit pacem : quia pacem Dei non recipiunt, vel receptam abjiciunt. Isa. lvii, 21 : Non est pax impiis. Ex hoc sequitur quod se invicem interficiunt.
Unde sequitur : " Et ut invicem se interficiant, " gladio materiali ad litteram. Matth. x, 21 : Tradet autem frater fratrem in mortem. Vel, gladio pravae persuasionis, qui jugulat animam. Psal. xxxvi, 15 : Gladius eorum intret in corda ipsorum.
Et nota, quod crudelitas hujus persecutionis incepit a tempore Neronis, et duravit usque ad tempora Constantini magni, et tunc caesa sunt multa millia martyrum gloriose coronatorum.
" Et datus est ei gladius magnus, "
Id est, potestas magna interficiendi : et spiritualiter sic interfecit infideles, et corporaliter sic martyres. Et dicitur : " Magnus gladius, " tum pro multitudine occisorum : quia tempore Diocletiani infra paucos dies quindecim millia Romae caesa sunt: tum pro occisorum magnitudine, vel qualitate, quia majores et fidelium sustentatores, ut Apostolos et excellentissimos Doctores interfecit.
" Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger : et qui sedebat super illum habebat stateram in manu sua. "
Supra determinavit de apertione primi et secundi sigilli, hic agitur de apertione tertii.
Apertio vero hujus sigilli est cognitio persecutionis Ecclesiae factae ab haereticis. Diabolus enim videns se per aperiam persecutionem nen posse proficere, sed Ecclesiam per martyrum patientiam roborari, quae sunt argumenta contra infideles, per haereticorum occultam malitiam tentavit fideles decipere, quos non poterat per apertam malitiam vincere. Et quia fere omnis haeresis est contra incarnationem Filii Dei, ideo fuit necessarius tertius ordo Praedicatorum qui Christi incarnationem praedicaret, et intelligitur per tertium animal, in quo Matthaeus figuratur, qui scribit specialiter de Christi incarnatione.
Et dividitur haec pars in quinque. Primo, dicit se vidisse equum nigrum, per quem signantur haeretici. Secundo, quis erat sessor ejus, ibi, " Et qui sedebat. " Tertio, quid tenebat in manu, ibi,
" Habebat stateram. " Quarto, ponitur fideliura consolatio, ibi, v. 6 : " Et audivi vocem. " Quinto, hostium cohibitio, ibidem, " Bilibris tritici, etc. "