IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum parvuli baptizati recipiant effectum Baptismi?
Alens. 4. part. quaest. 17. m. 2. D. Thom. D. Bonavent. Richard. et alii citati pro quaest, praeced.
Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod parvuli baptizati non recipiunt effectum Baptismi, quia talis effectus est gratia; parvuli non recipiunt gratiam, quia non infunditur sine fide, quia sine fide impossibile est placere Deo, ut habetur Hebr. 11. sed parvuli non recipiunt fidem. Quod probo, primo, auctoritate Apostoli Rom. 10. Fides est ex auditu; parvuli non possunt sic accipere fidem. Secundo, probo ratione, quia habens habitum, potest uti eo cum voluerit non impeditus: parvulus baptizatus cum venerit ad usum rationis, non potest uti habitu fidei, quia non potest exire in actum credendi articulos fidei. . Et confirmatur istud, quia habens habitum se habet aliter ad actum, quam non habens, aliquo enim modo habitus se habet ad actum, et secundum illum modum differt habens a non habente; sed parvulus baptizatus nullo modo aliter se habet ad actum credendi, quam si non fuisset baptizatus, quia si baptizatus nutriatur inter infideles, et ab eis doceatur, similiter acquiescet errori eorum, sicut alius non baptizatus ; si etiam non baptizatus nutritur inter fideles, et in lege eorum doceatur, similiter acquiescet illi legi, sicut aliquis baptizatus. Si ergo nullo modo aliter se habet ad actum credendi baptizatus, quam non baptizatus, nullo modo habet habitum fidei.
Si vero respondeatur, quod habitus acquisitus aliquo modo se habet ad actum, non sic autem infusus. Contra hoc, et ad confirmationem principalis argumenti, quia si Deus infunderet alicui habitum Geometriae concurrentibus sibi rationibus terminorum Geometralium, posset ex illo habitu assentire veritatibus Geometricis: ergo a simili in proposito, ex fide infusa, si adesset, posset habens assentire occurrentibus rationibus terminorum, et ita apprehensa ratione mortui et resurrectionis, posset aliquis assentire huic veritati, mortui resurgent, cujus oppositum experimur.
Tandem confirmatur propositum, quia cum habitus det aliquam facilitatem et delectationem in opere, ex secundo Ethicor. nullus autem facilius, nec delectabilius operatur contra habitum suum quam secundum eum ; sed parvulus baptizatus postquam fuerit adultus, facilius dissentit a credibilibus quam consentiat, ut experimur: ergo, etc.
Item ad principale : nullus recipit gratiam a Deo, nisi aliquo modo sibi conjungatur, nam actualiter averso, et omnino indisposita, Deus non dat gratiam. Prima autem conjunctio ad Deum fit per fidem ; ergo non habenti illam, non datur gratia ; parvulus non habet eam ante Baptismum: ergo non datur ei in Baptismo.
Contra, Augustinus in Enchiri dio :A parvulo recenter nato, usque ad decrepitum, sicut nullus prohibetur a Baptismo, ita nullus est qui non moriatur peccato in Baptismo; sed nullus moritur peccato, nisi recipiat gratiam ; ergo, etc.