REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ponit primo descriptionem meriti. Secundo, Christum meruisse per actum voluntatis, et ex affectione justitiae, non commodi ; et explicat has affectiones, de quo in Oxon. 2. d. 6. quaest. 2. Tertio, quomodo Christus (quia fuit secundum corpus viator) potuit aliqua velle contra affectionem commodi, quod alii Beati nequeunt. Quarto, quod meruit per actus portionis inferioris, id est, qui sunt circa ea quae sunt ad finem, de quibus supra dist. 15. et 2. dist. 24.
In ista quaestione primo videndum est quomodo Christus meruit ? Difficile tamen videtur posse salvari quod meruit, cum fuerit beatus, et perfectioni conjunctus. Si enim secundum voluntatem in primo instanti, vel in aliquo alio posset mereri, videtur quod alii possent mereri in infinitum, et ita eorum praemium nunquam suam perfectionem haberet.
Sed tamen in primis videndum quid sit meritum. Et dico quod meritum est aliquid acceptum, vel acceptandum in alio pro quo ab acceptante est aliquid retribuendum illi, in quo aliquid acceptatur, quasi debitum illi pro suo merito vel alteri pro quo meruit. Et tunc meritum semper dicit actum, qui est in potestate illius cui fit retributio, et hoc est certum quando aliquis meretur sibi ipsi ; sed quando unus meretur alteri per orationes, vel alias afflictiones acceptas Deo, quamvis ista sint in potestate facientis, non tamen in potestate illius pro quo facit. Sic ergo meritum dicit formaliter ordinem alicujus operis laudabilis in merente ad acceptantem, quod acceptans acceptat, ut retribuat ei pro quo acceptatur. Ex hoc arguitur quod unus pro alio potest mereri ; quia tamen nihil in Deo est acceptandum, quod non est acceptatum, ideo in meriti descriptione non oportet addere acceptandum in ordine ad Deum ; Deus igitur acceptans bonum suum, vel bonum velle alicujus, retribuit, scilicet volenti, si indigeat. Si tamen sit ita perfectus, quod non indiget perfectione, sicut Christus, retribuit alteri, pro quo meretur.
Tunc ad propositum loquendo de merito, prout consistit in bono velle voluntatis, dico quod Christus meruit nobis, et hoc potest exponi uno modo sic : Radix omnis meriti, loquendo proprie de merito, consistit in affectione justitiae voluntatis, non autem in affectione commodi. Hoc patet, quia primum objectum, circa quod aliquis meretur primo, est ipse Deus, secundum quod affectione justitiae vult Deo bonum, ut esse et bene esse, scilicet justum et sapientem. Sed affectio commodi respicit proprium bonum, et ideo meritum non consistit primo in affectione justitiae, ut ordinat et moderatur affectionem commodi circa bonum proprium. Sed sicut demeritum primum Angelorum fuit inordinatus motus, et desiderium beatitudinis citra Deum, ita meritum est ordinatus motus circa Deum volendo sibi bonum, et volendo cum debitis circumstantiis sibi conjungi ipsum in se et in aliis ; et ideo velle affectione commodi, si non ordinetur, et moderetur affectione justitiae, est demeritum. Quia immoderatus affectione justitiae non meretur secundum quod praevenit affectionem justitiae, et ideo in affectione commodi, nisi referatur ad ultimum finem affectione justitiae, non consistit meritum. Sed alii Beati a Christo, quia secundum totam voluntatem conjuncti sunt Deo affectione justitiae perfectissime, etiam habent similiter commodum sibi, quod appetitur affectione commodi, scilicet conjunctionem cum summo bono, ideo non possunt habere actum oppositum affectioni commodi, ut libere velint quod non sit eis commodum affectione commodi. Nullum enim est objectum in patria, quod sit incommodum eis, ut possint id velle, quod affectione commodi nolunt.
Sed Christus, quia secundum aliquid fuit viator et passibilis, secundum virtutem sensitivam et portionem inferiorem voluntatis, ideo habuit multa objecta sibi praesentata sensibus, et portione inferiori, circa quae potuit libere velle aliquid citra affectionem commodi, quae semper estad conveniens illi cujus est ; ideo jejunando, vigilando, orando, et in multis talibus meruit, vel exercendo hujusmodi exterius, vel interius volendo talia propter Deum exercere.
Tunc dico quamvis Angeli habeant bonas operationes circa nos, vel alii Beati, quia tamen illi actus sunt inclusi in beatitudine istorum, hoc est ratione beatitudinis, et ex ejus plenitudinis collatione nobis obligantur a Deo, potest dici quod ipsi non merentur. Sed hujusmodi operationes Christi non includuntur in sua beatitudine ; ideo per istos actus meruit, quia quantum ad tales actus fuit viator, non comprehensor, ita quod radicaliter includantur in beatitudine sua.
Secundum igitur istam viam, Christus meruit secundum portionem inferiorem, sed non secundum omnes actus portionis inferioris, sed secundum illos, qui contrariantur affectioni commodi, et ideo ponitur meritum Christi communiter in passionibus.
Si non placet ista via, quod meruit istis actibus partis sensitivae imperatis a voluntate secundum primam opinionem, ita quod non potuit secundum partem intellectivam, tunc potest dici quod quantum ad omnes actus portionis inferioris potuit mereri, dico de his actibus, qui respiciunt ea quae sunt ad finem. Sed quomodo ? Dico quod, etsi portio superior fuit perfecte conjuncta Deo secundum actum beatificum, fuit tamen eadem voluntas passibilis secundum portionem inferiorem, quia ut sic, fuit viatrix, et potuit per consequens mereri.
Sed contra, illud quod est in termino simpliciter, non potest mereri ; sed portio inferior luit simpliciter in termino, quia non potuit habere actum inordinatum circa aliquid ad finem ; ergo fuit quieta et beata quantum potuit, quia non est ipsius, ut portio inferior, habere actum circa objectum aeternum immediate, sed circa alia ordinata in illud objectum.
Praeterea, sicut meritum in nobis respicit partem intellectivam, sic in Christo ; sed in nobis non est meritum in portione inferiori complete, sicut nec peccatum ; ergo Christus non potest mereri secundum portionem inferiorem tantum, nisi mereatur secundum portionem superiorem.
Ad primum, cum dicitur quod portio inferior fuit in termino, et ideo non potuit mereri, dico quod esse in termino est dupliciter ; uno modo quantum ad affectionem justitiae ; alio modo quantum ad affectionem commodi. Primo modo inferior portio conjungebatur Deo perfecte, ita quod affectione justitiae non potuit velle nisi ordinatum et justum, et ideo non potuit peccare. Sed tamen non fuit secundum portionem inferiorem in termino sic, quod habuerit impassibilitatem, quia nec tunc omne quod potuit habere, habuit secundum affectionem commodi, quia non habuit commodum conjunctum, quantum potuit conjungi, sicut est in Beatis simpliciter, et in Christo modo existente in patria. Quia igitur sic fuit, potuit aliquid pati contra affectionem commodi, quod tamen acceptavit, et ita mereri ; fuit igitur in termino secundum affectionem justitiae, licet non secundum affectionem commodi, et portio inferior meruit eliciendo circa creaturas, ut diligendo matrem, et alios bonos in Deum, et malos propter Deum ; ideo quando dicitur quod fuit in termino secundum portionem inferiorem, si intelligatur omni modo in termino, falsum est.