Cyrillus. Certificaverat deus per prophetas quod evangelii praedicatio salutaris comprehensura erat non solum Israel, sed etiam gentium greges: et ideo a christo post duodecim apostolos et alii septuaginta duo sunt instituti; unde dicitur post haec autem designavit dominus et alios septuaginta duos. Beda. Bene septuaginta duo mittuntur, quia totidem mundi gentibus evangelium praedicandum erat: ut quomodo duodecim primo, propter duodecim tribus Israel; ita et hi propter exteras gentes destinarentur imbuendas.
Augustinus de quaest. Evang..
Sicut etiam viginti quatuor horis totus orbis peragitur atque lustratur, ita mysterium illustrandi orbis per evangelium trinitatis in septuaginta duobus discipulis intimatur: ter enim viginti quatuor septuaginta duo faciunt. Beda. Sicut autem duodecim apostolos formam episcoporum praemonstrare nemo est qui dubitet; sic et hos septuaginta duos figuram presbyterorum, idest secundi ordinis sacerdotum, gessisse sciendum est; tametsi primis ecclesiae temporibus, ut apostolica Scriptura testis est, utrique presbyteri, utrique vocabantur et episcopi; quorum unum sapientiae maturitatem, aliud industriam curae pastoralis significat. Cyrillus.
Huius etiam forma in verbis Moysi figurabatur, qui iubente deo septuaginta elegit, quibus deus spiritum infundebat.
In numeris etiam scriptum est de filiis Israel, quod venerunt in helim, quod interpretatur ascensus; et erant ibi duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae. Convolantes enim ad augmentum spirituale reperiemus duodecim fontes, scilicet sacros apostolos, a quibus haurimus salutis scientiam sicut a fontibus salvatoris; et septuaginta palmas, hos scilicet qui nunc destinati sunt a christo.
Est enim palma arbor bonae medullae, bene radicata et fertilis, et semper nascens in aquis, alta simul, et frondes porrigens sursum.
Sequitur et misit illos binos. Gregorius in evang.. Binos in praedicatione discipulos mittit, quia duo sunt praecepta caritatis, dei scilicet amor, et proximi; et minus quam inter duos caritas haberi non potest: quatenus in hoc nobis tacitus innuat, quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Origenes.
Sicut etiam ex duodecim bini et bini numerati fuerunt, ut in eorum catalogo matthaeus ostendit: quod enim bini famularentur dei verbo antiquum esse videtur: eduxit enim deus Israel de Aegypto per manus Moysi et Aaron: iosue quoque et caleb concordantes pacaverunt provocatum a duodecim exploratoribus populum; unde dicitur: frater a fratre adiutus ut civitas vallata.
Basilius. Simul etiam per hoc indicavit quod si aliqui pares sunt in spiritualibus donis, hoc non sinet in eis praevalere propriae opinionis passionem. Gregorius in evang.. Bene autem subditur ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus: praedicatores enim suos dominus sequitur: quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum dominus venit quando verba exhortationis praecurrunt, atque per hoc veritas in mente suscipitur.
Hinc praedicatoribus Isaias dicit: parate viam domini, rectas facite semitas dei nostri.
Theophylactus. Designaverat autem dominus discipulos propter multitudinem doctoribus indigentem: sicut enim agri spicati multos messores desiderant, sic qui credituri erant innumerabiles existentes, multis doctoribus indigebant; unde sequitur messis quidem multa. Chrysostomus.
Sed qualiter messem vocat, cum res ad praesens exordium sumant? nondum iacto aratro aut sulcis productis, de messibus tractat. Poterant enim discipuli vacillare et secum meditari, et dicere: qualiter nos numerus brevis emendare poterimus totum mundum, idiotae sophistas, munitos nudi, dominantes subiecti? ne igitur consideratione talium turbarentur, vocat evangelium messem; quasi dicat: parata sunt omnia, mitto vos ad paratam collectionem fructuum; eodem die et serere potestis et metere. Sicut ergo colonus exiens ad messes laetatur, sic etiam vos multo amplius et alacrius necessarium est exire in mundum: nam hoc negotium messis est, agros nobis exhibens praeparatos.
Gregorius. Sed non sine gravi moerore loqui possumus quod subditur operarii vero pauci: quia etsi sunt qui bona audiant, desunt qui dicant.
Ecce mundus sacerdotibus plenus; sed tamen in messe dei rarus valde reperitur operator: quia officium quidem sacerdotale suscipimus, sed opus officii non implemus.
Beda. Sicut autem messis multa est omnis turba credentium, ita operarii pauci sunt apostoli et imitatores eorum, qui mittuntur ad messem. Cyrillus. Sicut autem agri spatiosi messores multos exigunt, sic et multitudo crediturorum in christum; unde subdit rogate autem dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Illud autem attende, quod cum dixisset rogate dominum messis ut mittat operarios in messem suam, ipse postmodum hoc peregit. Ipse igitur est dominus messis, ac per eum et cum eo deus pater omnibus dominatur. Chrysostomus in matthaeum. Multiplicavit autem postmodum eos, non addens ad numerum, sed concedens virtutem.
Insinuat autem quam magnum donum est operarios mitti in messem divinam, per hoc quod dicit, dominum messis super hoc esse rogandum. Gregorius in evang.. Per hoc etiam inducendi sunt subditi ut pro suis pastoribus rogent, ut digna eis operari valeant, nec ab exhortatione torpeat lingua; saepe enim pro sua nequitia praedicantium restringitur lingua: saepe vero ex subiectorum culpa agitur ut eis qui praesunt, praedicationis sermo subtrahatur.