De divina cognitione participet # ulteriori fine # item, uniuscuiusque motus quiescit in suo fine ultimo. Ibi igitur est ultimus finis humanus, ubi quiescit motus suae inquisitionis. Inquisitio autem intellectus nostri non quiescit nisi postquam pervenit in deum.
Quaerit enim ex causatis causam, et ab hac inquisitione non cessat quousque perveniat ad primam causam; hac autem habita non ulterius procedit. Per hanc autem inquisitionem tendit in suam perfectionem.
In contraria autem inquisitione, qua ex causis procedit in effectus, utitur sua perfectione iam habita. Scientia enim in nobis acquiritur per hoc quod effectuum causas via resolutoria invenimus; si quis autem ex causa alterius effectus considerat, utitur scientia iam habita. Patet igitur quod ultima perfectio et felicitas hominis est in dei cognitione # hinc enim admiratio venit quae fuit philosophandi principium # adhuc ultimus finis et felicitas intellectualis substantiae est ut attingat ad deum, sicut dictum est.
Hoc autem magis fit delectatione quam cognitione. Dicit enim Hugo a sancto victore: delectatio semper scientiae supereminet, et maior est quam intelligentia. Plus enim diligitur deus quam intelligatur, et intrat delectatio ubi scientia foris est. Est igitur ultimus finis et felicitas in actu voluntatis magis quam intellectus # in actu voluntatis consistat # moveri autem in aliud # a substantia separata # ut ex praemissis patet # propter labores et taedium quod praecedit et sequitur. Unde patet quod operationes etiam darentur illis in quibus non sunt necessariae ad fines praemissos # amplius, cuiuslibet entis in potentia finis est ut fiat in actu; sicut bonum quod desiderat materia prima, est forma per quam fit actu.
Unde et forma substantialis est finis, quae est transmutatio materiae; aliae autem formae accidentales, quae faciunt ad perfectionem et decorem