Dominus. Hic assignat rationem suae inhaesionis soli deo, quia scilicet ipse solus est hereditas sua; quasi dicat: ideo solum huic inhaereo, quia haec est hereditas mea. Primo dicit deum esse suam hereditatem. Secundo commendat eam, quod est contentus de ea, ibi, etenim hereditas mea etc.. Ipsa est bonum nostrum quo fruimur: homines in mundo isto quaerunt possessiones et usus earum, sed possessio sua est deus; unde dominus, pars hereditatis meae, intransitive, idest hereditas quae venit mihi in partem. Quidam habent pro hereditate delectationes carnis. Sap. 2: haec est pars et haec sors nostra. Alii autem alia delectabilia mundi; sed deus est sors mea.
Thren. 3: pars mea dominus, dixit anima mea.
Sed non solum est hereditas mea, sed, pars calicis mei, idest calix meus veniens mihi in sortem; quia tota delectatio mea et potus est deus. Ps. 22: calix meus inebrians quam praeclarus est. Vel christus habet hereditatem fideles; et hujusmodi hereditatis, scilicet fidelium, deus est pars, sicut dictum est, dominus pars calicis mei, quia passio mea ordinatur ad deum. Ipse etiam est dator hujus hereditatis: tu es qui restitues hereditatem meam mihi, scilicet aeternae gloriae. Et sic christus loquitur ex persona suorum, qui eam perdiderunt peccante primo parente. Vel, hereditatem, idest claritatem corporis, quam perdidit homo peccando.
Funes extenderunt mihi in praeclaris. Divites terram mensurant fune. Deut. 32: Jacob funiculus hereditatis ejus. Et ideo portio dicitur quasi funiculus funis, idest portio mea cedit mihi in rebus optimis, quia nihil melius ipso deo. Hier. 3: tribuam tibi terram desiderabilem, praeclaram hereditatem.
Secundo ostendit quod sit ea contentus: etenim hereditas mea praeclara est mihi; quasi dicat: non solum hereditas mea in se praeclara est; sed est ita praeclara mihi, quod nullo modo mutarem eam. Ps. 131: haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam.