CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod quia difficillimum est venire ad medium, documentis intendendum est quibus ad medium veniatur.
Difficillimum autem est invenire medium, et valde studiosum et bonum. In unoquoque enim medium accipere est difficile. Verbi gratia circuli medium non accipere cujuslibet idiotae,sed est accipere scientis geometriam. Ille enim vel per triangulum aequilaterum statim accipiet, suppositione facta quod lineae ab eodem centro ad. circumferentiam sunt aequales : vel si non per aequilaterum accipiet, accipiet per orthogonum. In or- thogoni enim latere quod recto angulo subtenditur, de necessitate erit centrum. : eo quod angulus in semicirculo rectus est. Sic autem irasci quidem in genero et qualiterumque cujuslibet est et facile est, et similiter qualitercumque dare et consumere facultatem expensis valde facile est. Cui autem oportet dare et quantum et quando et cujus gratia et qualiter, non adhuc facile est neque cuilibet. Hoc enim est bene propter esse in medio, et est rarum propter difficultatem, et est laudabile propter virtutem, et est bonum propter finem. Ad hoc igitur homo indiget documentis qualiter accipiat medium.
Primum documentnm sit, quod propter hoc quod oportet coniectantem esse , medium, oportet studiosum niti ad recedendum ab extremo quod est magis contrarium. Si enim recedit ab ipso, appropinquat ad medium. Propinquorum autem et similium facilior est transmutatio ad invicem : quemadmodum Circes monebat fieri hoc dicens suo discipulo : " Custodi navem extra fumum et extra undam " Fumus enim et unda magis navigationi sunt contraria. Metaphorice autem hoc dixit, Intendens quod extremorum vitiorum unum est majus peccatum, et alterum minus : et quia medium sumendo attingere est difficile, ideo dixit Calypso . , quoniam in secunda navigatione minima malorum sumenda et toleranda sunt. Hoc autem maxime erit hoc modo quo diximus, quod scilicet a magis contrario magis removeamur
Calypso autem iste meo judicio nauticas artis fuit peritissimus, et Ideo praecepta dedit, quod inter procellas undarum longitudo navis ad navigandum non
disponeretur. Ratibus enim navis, quae
sunt lata longitudiiiaria navis, inter procellas dispositis, procella anterior ratem elevat sibi conjunctam, et ratis reliqua sorbet aquam a procella anteriori, et navis mergitur in profundum. Si autem prora inventum disponitur, anterior pars navis scandit undam : et dum ab altera parte descendit, ab anteriori unda excipitur et iterum scandit, et scandens undas evadit.
Quod autem Calypso dixit a fumo removendam esse navem, opinor quod propter navigantem dixit, non propter navigationem. Navigans enim in fumo, angulos horizontis considerare non poterit : et ideo nescit navem dirigere. Nautica enim ars necesse habet considerare angulos horizontis, qui sunt duo poli, et Oriens et Occidens, ut peritioribus consideratis in quartis et quartarum partibus sciat ad portum dirigere navem, periculis caute evitatis.
Eustratius autem dicit, quod Calypso iste poeta fuit, et metaphorice loquitur de moribus ad similitudinem navigationis : sicut enim in navigatione, ita in moribus oportet recedere ab involutionibus procellarum, quas movent ea quae maxime contraria sunt virtuti : et resistendo oportet scindere procellas et sustinere hoc malum, ne ex ipsis submergamur. In mari etiam scaiidendo procellas forte intima conturbantur usque ad vomitum : hoc tamen melius est sustinere, quam submergi. Et quia hoc sufficit ad navigationem secundam. Et ideo etiam dicit Eustratius, quod Calypso non dixit navem removendam esse a fumo, sed a posterioribus additum est praeceptoCalypsi Super procellas autem directa prora et tenta fortiter secunda vocatur navigatio : quia tunc impulsus procellarum secundum motum procellarum navis evadit.
Secundum documentum est, quod oportet intendere maxime contra ea ad quae nos ipsi secundum naturae inclinationem vel consuetudinis facile mobiles sumus, sicut sanguinei, hilares, lusivi fa- cile moventur ad venerea : graves autem et maturi, melancholici melancholia accidentali facillime moventur ad ambitiosa et superba : et sic in omnibus est, quod diversi ad diversa apti nati sumus, et ex naturae inclinatione, et ex consuetudine. Ad quid autem quisque inclinatus sit, notum potest esse ex delectatione obvenientibus in his quae fiunt circa nos. Delectatio enim cito oboritur in his quae fiunt ad quae sumus inclinati, et tristitia statim oritur in opposito. Oportet igitur nos ipsos attrahere in contrarium ejus ad quod sumus inclinati. Multum enim abducentes nos in contrarium, a peccando recedimus, et ad medium veniemus, per similitudinem eorum qui tortuosa lignorum dirigunt. In recto enim omnes partes recti quaelibet in situ suo ordinata disponitur, nulla alteram comprimente. In curvato autem quaelibet utriusque extrema comprimitur et coarctatur in mediam : ita utriusque intra situm medium trahun-. fur quam violenter et tenentur intra situm ejus. Cujus signum est, quod omne curvatum in concavo rugatur, et rugae omnes comprimuntur ad mediam. Et hoc est in potentia curvi quantum ad concavum : in corpore autem naturali si curvum fiat potentia curvi quantum ad concavum : in corpore autem naturali si curvum fiat potentia curvi confortatur duro sicco. Materia autem in convexo secundum potentiam convexi una pars extra aliam extenditur, et quaelibet extra situm suiipsius. Cujus signum est, quod saepe in convexo frangitur et dividitur, et nullo modo rugatur. Curvum ergo et tortuosum quantum ad ea quae compressa sunt intra seipsa, non redit ad situm debitum recti, nisi quod intra se compressum est, extra se extendatur : extra se autem non extenditur per rectum, sed per convexum. Oportet igitur, quod in oppositum incurvetur ut curvum fiat convexum : tunc enim duabus potentiis curvi et convexi in opposita operantibus redit ad rectum, recte secundum situm dispositis omnibus partibus ejus. Similiter autem
est in moribus, quod in quibuscumque curvi sumus secundum inclinationem naturae et consuetudinis, omni studio oportet in oppositum extendere, et sic ad rectitudinem redire.
Inter omnia autem maxime hoc observandum est circa delectabile et delectationem quae sunt innata nobis et concorporata. Illa enim nunquam judicamus nisi acceptemus ea per interiorem naturae concursum. Cogitata enim et disposita in corde, et judicata sive ponderata per rationem, statim placent et adhaerent. Quod igitur plebis senes patiebantur ad Helenam, hoc oportet etiam nos pati ad delectationem nobis innatam, et in omnibus illorum dicere vocem. Sic enim abjicientes delectationem, minus peccabimus : et sic facientes, ut in capitulo sive summatim dicamus, maxime poterimus medium adispisci. Helena enim pulchritudine sua et Thesea et Menelaum et Paridem stulos allexit : quam sapientes plebis non nisi averso vultu terga vertentes evaserunt. Et vox earum fuit Helenam esse fugiendam, ne considerata pulchritudine ejus et judicata alliceret et ligaret. Et sic oportet averti a delectatione innata, et nec quidem cogitare vel judicare aliquid de delectationibus, sed in omnibus fugere : quia mox concepta delectatio illicit et ligat.
Eustratius autem dicit, quod sapientes plebis consideraverunt Helenam, et pulchritudinem judicaverunt et laudaverunt: sed a concupiscentiis ejus dixerunt esse abstinendum. Hoc tamen improbabile est : quia, sicut diximus, delectabile conceptum mox tentat et afficit : et ideo medicinam non habet nisi per fugam, qua cogitatus et verba et opera retrahantur ab ipso. Cujus signum est, quod in fabulis dicit Ovidius, quod Perseus caput Gorgonis aversa facie abscidit, eo quod. Gorgon pulchritudine sua ligavit et immobiles fecit transeuntes : et idcirco Perseus si faciens ad Gorgonem convertisset, caput praescindere non potuisset.
Sic igitur habere nos debemus ad concupiscentiae delectationes.