In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et cum aperuisset tertium sigillum, " id est, ostendisset ea quae in tertio statu Ecclesiae ventura erant tempore haereticorum, " audivi tertium animal, " id est, tertium ordinem Praedicatorum designatum per tertium animal, qui tempore haereticorum praedicavit et instruxit homines circa incarnationem Domini, " dicens : Veni, " credendo, " et vide, " tibi et Ecclesiae providendo.
" Et ecce equus niger, " id est, caetus haereticorum peccatis denigratus. EI bene signantur haeretici per equum ni- grum : quia nigredo inter omnes colores minus participat de luce, et maxime ab ea recedit : sic haeretici peccatis denigratur, et a veritate, quae lux est, maxime recedunt. Thren. IV, 8 : Denigrata est super carbones facies eorum.
Nota : Iste equus est contrarius primo : quia ille albus per innocentiam, iste niger per malitiam : ille fidem adstruit, iste destruit.
" Et qui sedebat super eum, " id est, qui praesidebat congregationi haereticorum ut doctor et rector, " habebat stateram, " id est, Scripturam, " in manu sua, " id est, in potestate sua. Haec dicitur statera : quia sicut cognoscitur per stateram quanti ponderis sit corpus, sic per sacram Scripturam cognoscitur quanti ponderis sit spiritus. Et hanc stateram habent in manu sua : quia aliqua opera de genere bonorum ostendunt exterius.
Per hoc quod dicitur : " In manu sua, " potest cognosci eorum dolositas. Sancti enim Doctores habentur a scientia sacra, quia humiliter se Scripturae subjiciunt sensum suum illi coaptantes : sed haeretici habent scientiam in manu sua, quia quasi doctores illam suo sensui coaptant. Quod ergo dicit : " Habebat stateram in manu sua, " diabolo attribuitur quod convenit membris ejus, id est, haereticis, qui discretionem quam dicunt se habere in Scripturis opere monstrant, sed hoc faciunt dolose ad fideles decipiendum. Osee, XII, 7 : Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. i tem, sicut per astutiam falsi mercatoris statera male inclinatur, sic per astutiam haereticorum Scriptura male exponitur. Proverb. XI, 1 : Statera dolosa abominatio est apud Deum, et pondus aequum voluntas ejus. i tem, statera est diaboli persuasio (cum, Genes. III, 5, dixit : Eritis sicut dii, scientes, etc), quam in manu tenuit, quando Adae pomum obtulit, et sic totum mundum obtinuit, et ideo dictus est princeps hujus mundi . i tem, statera quam diabolus habuit in manu, est tribulatio qua bonos et malos Deo permittente affligit, et ponderat qui sunt graviores et qui leviores.
" Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium. "
Hic ponitur consolatio fidelium, quia promittitur eis auxilium.