CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit opinionem Avicennae: Intelligentiam (id est, spiritum, non Deum) esse objectum fruitionis bonae, quam refutat efficaciter quatuor rationibus. Tres primae sumuntur ab insufficientia boni creati vel finiti, ad satiandam potentiam fruitionis capacem ; quarta ducit rationem Avicennae ad oppositum.
Quantum (a) ad secundum videtur esse opinio Avicennae quod ordinata fruitio potest esse circa aliud a fine ultimo, quod probatur ex dictis ejus 9. Metaph. cap. 4. ubi vult, quod Intelligentia superior per actum suum intelligendi producit inferiorem ; tunc autem videtur productum esse perfectum, quando attingit suum principium productivum, secundum illam propositionem 35. Proculi, quod unum quodque natum est converti ad illud a quo procedit. In tali autem reditu videtur esse circulus completus, et ita perfectio: ergo Intelligentia producta perfecte quietatur in Intelligentia producente.
Contra istud (b), potentia non quietatur nisi ubi est objectum suum perfectissime et in summo: objectum potentiae fruentis est ens in communi secundum Avicennam 1. Metaph. cap. 5. ergo non quietatur potentia fruens nisi ubi est perfectissimum ens, hoc est, summum tantum.
Item, potentia quae inclinatur ad multa objecta per se non quictatui In aliquo uno perfecte, nisi illud includat omnia per se objecta, quantum possunt includi in aliquo uno. Sed potentia fruens inclinatur ad omne ens, sicut ad per se objecta, ergo non quietatur in aliquo uno ente, nisi illud includat omnia entia, quantum possunt includi in aliquo uno: possunt autem tantum perfectissime includi in uno ente infinito, ergo potentia potest tantum quietari ibi in summo.
Item, Intelligentia (c) inferior videns superiorem, aut videt eam esse finitam, aut credit eam esse infinitam, aut nec videt ejus finitatem nec infinitatem. Si credit eam esse infinitam; ergo non beatificatur in ea, quia stultius nihil potet dici quam quod falsa opinione anima sit beata, secundum Augustinum 11. de Civit. Dei, cap. 4.
Si autem nec videt ejus finitatem nec infinitatem, non videt eam perfecte, nec sic est beata. Si autem videt eam esse finitam ; igitur potest intelligere aliquid posse eam excedere. Ita enim experimur in nobis, quod possumus apprehendere ultra quodcumque bonum, aliud quod ostenditur majus bonum, et per consequens potest appetere vel amare illud majus bonum, et ita non quietatur in illa Intelligentia.
Item duco (d) rationem ejus ad oppositum, quia secunda Intelligentia si concedatur sibi quod causat tertiam, non causat eam in virtute propria, sed virtute primae; ergo non finit eam virtute propria, sed in virtute aliena. Quod autem finit aliquid in virtute alterius finis ut ultimus finis, non quietat illud: ergo, etc.