In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Secundum fidem certum est, gratiam infundi, sicut originale dimitti parvulis in Baptismo, de quo citati pro quaest, praeced, est de fide ex cap. Majores de Bapt. Trident. sess. 7. can. 6. 7. et 8. et Florent. decret. Bugen. Ambros. lib. 2. in Luc. August. 5. contra Donat. c. 21. vide Coactum et Bellarm. citatos.
Ad quaestionem (a)dico,quod sicut est creditum parvulo in Baptismo originale dimitti, ita et creditum est sibi gratiam infundi, quia, ut dictum est in quaestione de Circumcisione, Deus pro statu naturae lapsae, nulli remittit culpam, nisi cui dat gratiam ; nullum enim liberat a perditione, nisi quem ordinat ad hoc ut sit filius regni.
Ad primum (b) argumentum, licet Deus de potentia absoluta, posset dare gratiam sine fide (ponendo quod sint duo absoluta simpliciter distincta), tamen quia Dei perfecta sunt opera, Deuteron. 32. et quando hominem sanat, totaliter sanat, ideo conceditur, quod non infunditur gratia parvulo sine fide et sine spe.
Illae autem probationes, quae sunt contra hoc de fide, locum habent in 3. lib. dist. 23. probant enim nullam esse fidem infusam, et ideo ibi habent solvi, sicut ibi habet declarari propter quid ponenda est fides. Vel enim ponitur habere aliquam causalitatem respectu actus, et tunc actus non posset esse talis, sine ea qualis est,ipsa posita ; vel nullam, et tunc manifestum est, quod ex actu non potest perpendi fides inesse.
Sed etsi aliquam causalitatem habeat, adhuc hoc potest esse dupliciter : vel praecisam scilicet, quod nulli alii possit competere: vel non praecisam, puta si talis causalitas possit competere fidei acquisitae. Et si primum istorum poneretur, posset forte certitudinaliter fides cognosci inesse, per hoc quod aliquis cognosceret talem conditionem suo actui inesse, quae non posset inesse sine fide infusa.
Si secundum ponatur, simpliciter non potest cognosci fidem infusam inesse ex actu, neque ex aliqua conditione ipsius actus, et tunc esset dicendum, quod licet nihil sit in actu, nec pertinens ad actum, in quo distinguatur habens fidem a non habente, ac per hoc non posset esse notum secundum rationem naturalem, fidem inesse, tamen hoc est creditum: et sic posset dici generaliter, quod nulla virtus supernaturalis potest probari inesse, neque ex actu aliquo, neque ex aliqua conditione alicujus actus; sed nec forte in universali potest probari per rationem naturalem, aliquam virtutem supernaturalem inesse. De istis amplius in 3. lib. in materia de virtutibus, dictum est.
Ad secundum (c) principale dicitur, quod parvulus conjungitur Deo per fidem parentum.
Contra, pone parentes haereticos vel infideles, dicitur adhuc quod per fidem Ecclesiae. Contra, esto quod in Ecclesia militante nullus esset fidelis, tamen intenderet facere, quod Christus fecit, parvulus adhuc vere baptizaretur, et reciperet gratiam.
Dico ergo ad argumentum, quod de facto nulli datur gratia, nisi per aliquam causam meritoriam, quae meretur conjunctionem ejus primam cum Deo, et haec causa meritoria est Christus: sed praeter istam non oportet dare aliam intrinsecam in recipiente, qua conjungatur Deo, antequam recipiat gratiam.