IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Rejectis prima et tertia sententia, quas videre potes in littera, Mag. tenet secundam sententiam asserentem personam Verbi subsistere in duabus naturis, quarum una dat ei primum, altera secundum esse, et quoad hoc, est de Fide. Tamen quoad aliam partem illius sententiae, putat Doctor personam Christi non esse compositam, proprie loquendo, scilicet ex actu et potentia per se, vel ex materia et forma, quae est communis sententia veterum Theologorum, ut fatentur Suarez et Vasquez. Ita omnes Scotistae hic. Ratio est, quia non compositio Physica essentialis, nec Metaphysica essentialis, nec integralis ; et non datur compositio ex essentia et existentia, nec ex essentia et subsistentia. Praeterea, Verbum non potest se habere ut partem. Tertio, ex eo et natura humana non resultat una natura tertia. Concilia ergo et Patres, dum dicunt personam Christi esse compositam, tantum volunt naturam humanam esse hypostatice unitam personae Verbi, et hoc sensu esse compositam, ut opponitur illi simplicitati, quam ante Incarnationem habebat ; hoc enim contra Haereticos tantum intendunt, ideoque interdum vocant compositionem ineffabilem, quasi dicerent non esse secundum conditiones Philosophiae requiri ad propriam compositionem.
Secunda ergo opinio est tenenda, quod persona Verbi subsistit in duabus naturis ; in una, a qua habet primum esse: in alia quasi adventitia, qua habet secundum esse, et ita habet duo esse, sicut aliquo modo si Socrates diceretur subsistere in humanitate et albedine. Sed illa opinio in hoc quod dicit personam Christi esse compositam, non tenetur communiter, proprie loquendo de compositione, scilicet ex actu et potentia, sicut ex materia et forma, vel ex duobus potentialibus, qualia sunt ista, quae apud Philosophum dicuntur elementa et integrantia naturam totalem.
Auctoritates ergo Damasceni, quae sonant illam personam esse compositam, debent exponi, quod ita vere est ibi ista natura tam divina quam humana, ac si componerent personam ; sed non componunt, nec aliquod tertium fit ex eis, sed distincte et inconfuse manent. Et hoc idem dicit ipsemet Damascenus lib. 3. c. 3. Si secundum Haereticos unius naturae compositae Christus extitit, ex simplici natura versus est in compositam, et neque Deus vocatur, neque homo ;quemadmodum ex anima et corpore hominem esse animus, vel ex quatuor elementis corpus, et neutrum componentium est. Debet ergo exponi et dici personam compositam propter unionem duarum naturarum, in quibus subsistit, sed verius negari potest compositio, quia una non perficit aliam, nec ex eis est aliqua natura tertia.