REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Non reputat improbabile Christum meruisse actibus beatificis, quia sunt laudabiles, et eliciens fuit viator, licet fuerit in termino, quoad impeccabilitatem, seu (ut loquitur Doctor) quoad effectionem justitiae. Secundo, in nobis meritum est secundum portionem superiorem. Ita Aliis. lib. 3. Summ. tract. I. cap. 7. Gabriel hic quaest, unio. art. 2. Major. quaest. 2. Bolchot et Alm. hic. Gapreol. quaest, I. dicens fuisse sententiam D. Thom. hic. Pitigianis hic, art. 3. et Fab. d. 44. respondent argumentis Vasq. 1. 2. dist. 214. contra Scotum, quatenus ait acceptationem esse rationem completivam meriti, et merito reprehendunt immodestam ejus censuram. Doctor nihil asserit de merito per actus bcatificos, sed tantum quod hoc potest dici, quod tamen (inquit) valde difficile videtur. Admittit consequenter fruitionem quatenus tendebat in alia relucentia in Verbo, ut in Matrem et alios, fuisse meritoriam ; et hoc minus habet difficultatis.
Propter secundum argumentum potest dici alia tertia via, quod Christus meruit etiam secundum portionem superiorem, et secundum omnem actum ejus. Hoc tamen est difficile tenere, propter alios Sanctos, qui tunc videntur posset mereri infinitum. Hoc tamen dico, et probo, quia omnis actus alicujus, qui acceptatur a Deo tanquam actus bonus et laudabilis, pro quo Deus vult aliquid retribuere illi, cujus actum acceptat, vel alteri pro quo sic acceptatur, est meritorius ; hujusmodi est omnis actus Christi secundum naturam humanam, etiam actus beatificus, quo secundum portionem superiorem fruitur Deo, quia persona illa secundum omnem conditionem sui non fuit simpliciter in termino. Ideo potuit Deus omnem actum creatum illius personae acceptare tanquam dignum retributione alicujus boni pro eo illi personae, si indiguisset, vel alteri, scilicet nobis pro quibus meruit. Et hoc tenendo, oportet dicere quod si actus beatificus Christi secundum portionem superiorem fuit meritorius, quod non includit contradictionem quare actus beatificus Michaelis, vel alterius Sancti non posset acceptari tanquam aliquid dignum retributione, quod retributum esset datum propter meritum, scilicet ut daret aliquid Michaeli propter meritorium actum custodiae, quem exercet ; tamen de facto non sic acceptat Deus actum illum, quia persona illa est totaliter extra statum merendi secundum totum sui ; non sic Christus, sed secundum aliquid fuit in statu viatoris, et propter hoc omnis actus illius personae creatus fuit acceptus, et meritorius illis pro quibus offerebatur Deo.
Sed quomodo fuit hoc possibile, ex quo fuit extra viam secundum portionem superiorem ?Non videtur quod secundum illam plus possit mereri, quam Beatus alius in patria.
Respondeo, quod sicut meritum non consistit solum in actu, sed in conditionibus aliquo modo personae elicientis, sic acceptio divina non solum respicit actum, sed conditiones accidentales suppositi elicientis. Exemplum, aliquis offendit me modo: duo veniunt, et rogant veniam pro offensa tertii offendentis, pono quod uterque supplicando aeque gratiose et aeque affectuose roget, et quod sint aeque pulchri, tantum quod unus sit inimicus, et alius non ; rogatio est causa quare dimitto offensam, formaliter loquendo, tamen alia potest esse accidentalis conditio suppositi, quare citius et magis dimittam offensam propter rogationem unius quam alterius, ut quia est amicus, vel aliquid tale, et ideo supplicatio est causa praecipua quare offensam dimitto. Sic accidentalis conditio, scilicet quod persona sit extra terminum simpliciter, et viator, est causa quare actus ejus est meritorius, quamvis sit beatificus, non alterius, scilicet Angeli, vel animae Petri, et maxime cum tales dependeant a libertate divina acceptante unum actum, non alium ; tamen non est contradictio, si uterque acceptetur, et sit meritorius secundum viam istam, quod tamen difficile videtur.
Sed tunc ultra potest esse dubium, an fruitio respectu Verbi in se sit meritorius actus, ut tendit in alia objecta relucentia in Verbo, scilicet ut dilexit Matrem visam in Verbo, et aliquos electos visos in Deo, et inimicos propter Deum ? Et posset dici quod utroque modo, et maxime ut actus tendit in alia a Deo visa, et dilecta ibi ; sic igitur patet primum, quomodo potest teneri quod Christus meruit.