Rei, sunt concomitantes finem # quod autem est in potentia fit actu per omnia inquantum per ipsum in eo recipiatur; sicut forma, vel aliquid eius, sicut similitudo agentis. Intelligere autem est per hoc quod res intellecta est in ipso intelligente, vel similitudo eius. Intellectus enim in actu est intellectum in actu, ut ex superioribus patet. Velle autem non fit per hoc quod res volita fiat in voluntate. Immo e converso, ipse volens inclinatur in rem volitam. Ultimus igitur finis intellectualis substantiae est in eo quod est intelligere, non in eo quod est velle # secundum quod iam habet # ut nempe sit locus habitationis # proponebat.
Non enim respondet pro fine desiderio voluntatis et ipsi voluntati secundum suam naturam. Desiderium enim est quasi quidam motus voluntatis ad aliquid tendentis. Finis autem motus inquantum huiusmodi est quies, quae terminat motus; licet finis mobilis proprie sit illud in quo quiescit, sicut finis quo inclinatur. Nam finis gravis est locus deorsum, finis autem descensionis est quies in termino. Et quia motus inclinationi naturae adiungitur, utpote ex ea proveniens, oportet quod in duos fines coniungantur. Nam finis gravis quod movetur est ut sit deorsum et ibi quietetur. Est igitur principaliter finis esse deorsum, quietatio autem concomitans et faciens ad bene esse ipsius; et sic est quasi perfectio. Similiter autem inclinatio voluntatis secundum suam naturam est in ultimum finem, finis autem desiderii est quietatio voluntatis in finem, quae non est aliud quam delectatio. Delectatio ergo non est principalis finis, sed concomitans finem principalem et faciens ad bene esse ipsius; unde et perfectio eius esse dicitur. Sed tamen, quia est finis desiderii per se, desiderans inquantum huiusmodi non refert eam in ulteriorem finem; immo ultimus finis cuiuslibet desiderii inquantum huiusmodi est ut per delectationem quietetur in finem.
Natura vero refert et delectationem et omnia alia in finem principalem naturae, quae est operatio. Unde et ratio principii naturaliter instituta delectationem ultimam determinat ad operationis continuationem, et delectationem unius operis ordinat ad aliam operationem; sicut delectatione ludi interdum utimur, ut per hanc delectationem natura recreata attentius valeat intendere operationibus studiosis # ex hoc etiam patet ratio, quare plures delectationes quaerunt, quod quarta ratio proponebat; quia desiderium, quod secundum se in delectationem tendit, omnibus adest, ratio vero sequens naturae ordinem non omnibus inest. Et haec est quae animam ad principalem naturae finem ordinat, ut dictum est # et praecipue intellectum # motus a fine # quod autem sexta ratio proponebat, delectationem profundius intrare ad deum quam cognitionem, et propter hoc delectationem eminentiorem et maiorem esse; si recte consideretur, hoc ipsum ostendit etiam intellectum esse altiorem voluntate, et beatitudinem magis substantialiter in actu intellectus consistere. Primum quidem, quia ad nobilitatem intellectus pertinet, quod sua obiecta in suam operationem trahantur ad ipsum, inquantum intellectus in actu fit intellectum in actu, cum in voluntate sit econverso. Nam voluntas in sua operatione trahitur ad suum obiectum: vult enim rem ipsam, non autem speciei trahi rei autem ad illud ignobilioris est virtutis. Quia vero unumquodque receptum est in recipiente non per modum suum, sed per modum illius, ex hoc sequetur quod res altiores intellectu sunt inferiori modo in