Soluta dubitatione quam moverat de motu proiectionis, ex cuius solutione accepit quod non est unus motus continuus qui est a pluribus moventibus, hic accedit ad principale propositum, ut scilicet ostendat unitatem primi motoris.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit propositum; secundo movet quandam dubitationem et solvit, ibi: habet autem dubitationem etc..
Circa primum tria facit: primo ostendit unitatem primi motoris per continuitatem motus; secundo ostendit quomodo ab uno motore procedit motus continuus, ibi: si quidem igitur motus etc.; tertio ubi sit principium motus continui, ibi: necesse est autem etc..
Quod autem necesse sit esse unum motorem, probat per continuitatem motus, accipiens quod supra probaverat, quod necesse est aliquem motum continuum semper esse. Motus autem continuus est unus, ut dictum est in quinto: ergo necesse est semper esse aliquem motum unum. Ad hoc autem quod motus sit unus, necesse est quod sit unius magnitudinis motae (quia non potest moveri aliquod impartibile, ut probatum est in sexto); et etiam oportet quod sit ab uno motore. Sive enim sint diversa mobilia, sive diversi motores, non erit unus motus, et per consequens nec continuus: sed erit unus motus divisus ab alio, divisione mobilis vel motoris, et consequenter se habentes.
Necesse est igitur movens esse unum, quod vel moveat motum, vel moveat immobile existens.
Deinde cum dicit: si quidem igitur etc., ostendit quomodo ab uno motore possit esse motus continuus.
Et circa hoc duo facit: primo enim ostendit quomodo ab uno motore possit esse motus semper continuus; secundo quomodo sit regularis, ibi: et regularis etc..
Dicit ergo primo, quod motus unus, qui est ab uno motore, sicut dictum est, aut est a motore moto, aut a motore non moto. Si quidem igitur sit movens motum, sequitur quod movetur ab aliquo, secundum ea quae supra probata sunt. Sed hoc non potest procedere in infinitum, ut supra probatum est: quare stabit iste processus motorum et mobilium, et pervenietur ad aliquod primum mobile, quod movetur ab immobili motore; quod quidem non habet necessitatem ut moveat, quia non movetur ab alio. Quod enim ab alio movetur, ex necessitate movet, secundum quod imponitur ei necessitas a suo motore. Et quia mutatur a sua dispositione, non potest semper movere uniformiter, quia variatur dispositio eius.
Sed moventi non moto non imponitur necessitas ab alio, nec mutatur dispositio eius: unde non ex necessitate movet, sed potest semper movere; quia sic movere, scilicet absque sui mutatione, est infatigabile. Ex hoc enim accidit fatigatio in movendo aliquibus motoribus, quia simul et ipsi moventur; et ex fatigatione contingit quod non possunt semper movere. Unde relinquitur quod movens non motum potest movere motu continuo sempiterno.
Et quia ad perfectam motus continuitatem et unitatem requiritur quod motus sit regularis et uniformis, ut in quinto habitum est, ideo consequenter cum dicit: et regularis hic motus etc., ostendit quod motus qui est a motore immobili sit regularis.
Et dicit quod vel solus iste motus qui est a motore immobili, est regularis; vel si aliqui alii sunt regulares, iste est maxime regularis.
Utitur autem hac disiunctione, quia dispositio moventis moti quandoque per aliquod tempus manet eadem, non variata, ad minus secundum sensum; et secundum hoc videtur per aliquod tempus movere motum uniformem.
Sed id quod semper est tale, maxime motum uniformem movet; quia tale movens non habet nec unam mutationem. Quod dicit ad ostendendum quod quaedam moventia sunt, quae non moventur eo motu quo movent, sicut corpus caeleste non movetur motu alterationis, sed movetur quodam alio motu, scilicet motu locali. Sed primum movens omnino immobile nulla mutatione movetur.
Nec solum requiritur ad hoc quod motus sit regularis et uniformis, quod movens sit omnino immobile; sed etiam oportet ad hoc quod sit motus similis, idest uniformis, quod id quod movetur non habeat aliquam mutationem iuxta hanc qua movetur a motore immobili; sicut corpus caeleste movetur a motore immobili motu locali, et iuxta illam mutationem non habet aliquam. Si enim alteraretur, non remaneret semper eadem dispositio eius ad motum, et sic non esset motus uniformis.
Deinde cum dicit: necesse est autem etc., ostendit ubi sit principium motus primi continui. Et quia ostensum est quod primus motus est circularis, qui quidem motus competit magnitudini circulari, necesse est quod primum principium huius motus sit aut in medio, idest in centro, aut in circulo; quia ista sunt principia magnitudinis circularis. Lineae enim in magnitudine circulari a centro ad circumferentiam ducuntur: unde necesse est quod alterum horum accipiatur sicut principium, et alterum sicut terminus.
Ostendit autem consequenter quod principium primi motus est in circulo, tali ratione.
Omnis motus quanto est propinquior principio moventi, tanto est velocior, quia magis recipit impressionem moventis: sed ita videmus in motu totius firmamenti, qui est a primo motore immobili, quod quanto aliquod mobile magis appropinquat supremae circumferentiae, tanto citius movetur: ergo movens est in circulo et non in centro.
Huius igitur rationis maior manifesta est.
Sed ad evidentiam minoris propositionis, considerandum quod in corporibus caelestibus invenitur duplex motus: unus qui est totius firmamenti, quo scilicet totum firmamentum revolvitur ab oriente in occidentem motu diurno; et iste est primus motus: alius motus est quo stellae moventur e converso ab occidente in orientem.
In hoc autem secundo motu, tanto unumquodque caelestium corporum velocius movetur, quanto propinquius est centro; ut patet secundum computationem astrologorum, qui motui lunae deputant tempus unius mensis, soli vero, mercurio et veneri unum annum, marti autem duos, iovi duodecim, Saturno triginta, et stellis fixis triginta sex millia annorum.
Sed secundum motum totius firmamenti est e converso. Nam quanto aliquod caelestium corporum est remotius a terra, tanto velocius movetur; quia pertransit maiorem magnitudinem in eodem tempore. Maiores enim sunt circumferentiae circulorum magis a centro distantes; et tamen omnia corpora caelestia secundum motum totius eodem tempore revolvuntur; et sic oportet superiora esse velociora.
Unde relinquitur quod principium primi motus non sit in centro, sed in circumferentia.
Sed tunc oritur dubitatio de conclusione. Primum enim movens, ut infra concludet, est indivisibile et nullam habens magnitudinem; nec eius potentia est potentia in magnitudine. Quod autem est huiusmodi, non videtur habere determinatum situm in corpore: non ergo convenit primo motori esse magis in una parte primi mobilis, quam in alia.
Sed dicendum est quod dicitur primum movens esse in aliqua parte sui mobilis, non per determinationem suae substantiae, sed per efficientiam motus, quia ex aliqua parte sui mobilis movere incipit; et ideo potius dicitur esse in caelo quam in terra, et potius in oriente, unde incipit. Quod non potest intelligi secundum aliquam affixionem motoris illius ad partem determinatam mobilis, cum non sit aliqua pars determinata mobilis semper in oriente, sed quae nunc est in oriente, postmodum est in occidente. Et sic patet quod dicitur esse virtus movens in oriente per influentiam motus, et non per determinationem suae substantiae.
Est etiam considerandum in motu sphaerae, quod simul cum motu habet quandam immobilitatem: partes enim moventur mutando locum et subiecto et ratione, sed totum movetur mutando locum ratione et non subiecto, ut in sexto habitum est. Et haec duo attribuuntur duobus principiis magnitudinis sphaericae de quibus hic fit mentio: nam principium motus est ex parte circumferentiae, principium autem immobilitatis est ex fixione centri.
Deinde cum dicit: habet autem dubitationem etc., movet quandam dubitationem circa praedicta.
Et primo movet eam; secundo solvit, ibi: aut enim ipsum oportet etc..
Dixerat enim supra quod movens immobile potest causare motum continuum: et ideo hic consequenter inquirit utrum aliquod movens motum possit causare aliquem motum continuum; ita scilicet quod sit vere continuus sine aliqua intercisione, sicut accidit quaedam intercisio, cum aliquis impellit aliquod corpus et iterum impellit alia vice. Manifestum est enim quod iste motus qui sic continuatur ex parte mobilis, non est vere continuus, eo quod motiones non sunt continuae, sed una se habet consequenter ad aliam: non enim continue impellit, sed intercise, ita quod impulsio consequenter se habet ad impulsionem.
Deinde cum dicit: aut enim ipsum oportet etc., solvit praedictam dubitationem: et ostendit quod nullum movens motum potest causare continuum motum.
Necesse est enim dicere, quod mobile quod continue videtur moveri, aut moveatur immediate per totum motum ab ipso movente moto; aut per multa media, quorum unum contingatur ab alio, sicut dictum est in motu proiectionis. Et ista divisio habet aequaliter locum, sive movens motum moveat impellendo, sive trahendo, sive utroque modo, ut accidit in motu vertiginis, ut supra in septimo habitum est. Nec contingit pluribus modis aliquid localiter moveri a movente moto, per se et non per accidens (quod enim vehitur, movetur per accidens)p et quia dixerat quod in his quae proiiciuntur, est aliud et aliud movens; et hoc videtur esse falsum, propter hoc quod corpus proiectum continue videtur moveri ab aere uno existente: ideo ad hoc excludendum, subiungit quod cum aer aut aqua sit facile divisibilis, ex hoc movet quasi aliud et aliud movens; sed tamen movet sicut semper motus quamdiu durat motus corporis proiecti; et quamvis videatur esse unus aer, tamen est alius et alius per divisionem.
Utrobique autem, idest sive movens motum moveat impellendo sive trahendo, non potest esse unus motus, sed oportet quod sit habitus, idest consequenter se habens, propter rationem quae supra posita est in motu proiectionis, scilicet ex diversitate moventium.
Relinquitur ergo quod solus motus qui est a motore immobili, possit esse semper continuus: quia movens se habet semper similiter secundum eandem dispositionem in seipso; et ideo semper et continue potest se similiter habere ad mobile, ut scilicet semper uniformiter moveat ipsum.
Est autem hic attendendum quod sempiternitatem continui motus attribuit hic philosophus immobilitati motoris, supra autem infinitae potentiae eius. Nam sempiternitas motus continui, si attendatur secundum reiterationem motus, respicit immobilitatem moventis; quia si semper similiter se habet, poterit semper reiterare eundem motum. Sed infinita virtus moventis respicit ad totam motus sempiternitatem vel infinitatem per se, sicut supra dictum est.
Est etiam attendendum quod, quia nullum movens motum potest causare motum continuum sempiternum, ideo in XI metaphys.
Probare intendit multitudinem motorum immobilium secundum multitudinem caelestium motuum, quasi illa consideratio sequatur ad istam.
Deinde cum dicit: determinatis autem his etc., ex praemissis demonstratis concludit principale intentum.
Et dicit quod ex praedeterminatis manifestum est, quod impossibile est primum movens immobile habere aliquam magnitudinem, vel ita quod ipsum sit corpus, vel quod sit virtus in corpore. Quia si haberet aliquam magnitudinem, aut esset finita aut infinita.
Ostensum est autem supra in tertio, in communibus naturae, quod non est possibile esse aliquam magnitudinem infinitam. Relinquitur ergo, si habet magnitudinem, quod habeat magnitudinem finitam. Sed quod non habeat magnitudinem finitam, ex hoc probatur, quod impossibile est finitam magnitudinem habere potentiam infinitam. Primum autem movens immobile necesse est habere potentiam infinitam: ergo non potest habere magnitudinem finitam.
Quod autem primum movens immobile necesse sit habere potentiam infinitam, probat per id quod demonstratum est supra, quod impossibile est a potentia finita moveri aliquid secundum infinitum tempus. Primum autem movens causat perpetuum motum et continuum, et tempore infinito unus et idem existens: alioquin motus ille non esset continuus.
Ergo habet potentiam infinitam. Et sic non habet magnitudinem finitam; nec infinitam magnitudinem possibile est esse. Manifestum est itaque quod primum movens est indivisibile: et quia nullam partem habet, sicut etiam est indivisibile punctum; et etiam sicut omnino nullam habens magnitudinem, quasi extra genus magnitudinis existens.
Et sic terminat philosophus considerationem communem de rebus naturalibus, in primo principio totius naturae, qui est super omnia deus benedictus in saecula. Amen.