CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod propter singularia in quibus est actus, hoc maxime difficile est venire ad medium.
Difficillimum autem est venire ad medium, maxime propter hoc, quia operationes et passiones nostrae in singularibus sunt circumstantiarum, qui nulli uni communes sunt cum alio. Non enim facile determinare est qualiter et in quibus hominibus et delectationibus et in qualibus et ubi et in quanto tempore determinandum sit unicuique. Etenim nosipsi quandoque quidem laudamus eos qui in ira intra deficiunt, et vocamus eos mansuetos : cum tamen deficiens in medio non sit. Quandoque autem laudamus eos qui aggravant injurias sibi illatas et ulciscuntur eas, et vocamus eos viriles : cum tamen aggravans superabundans sit et non in medio. Hoc enim ideo facimus, quia qui quidem parum ad bene medietatis transgreditur, non vituperatur, sive transgrediatur ad magis, sive ad minus : sed vituperamus eum qui transgreditur plus et plus, ita quod elongatio a medio notabilis est, nec latere potest. Alius autem qui parum transgreditur, usquequo et in quantum transgredi possit, quod vituperabilis, non facile est sermone determinare communi et doctrinali : sicut nec facile est determinare aliud aliquid sensibilium particularium : talia onim omnia in singularibus et in sensu habent judicium, et in talibus parva elongatio a medio, licet peccatum sit, non tamen simpliciter malum est, sed potius dispositio ad malum quae apud omnem legislatorem venia digna est. Conversatio enim humana propter sui instabilitatem ad regulam recti non penitus redigi potest, sicut nec aedificatio Lesbia '': et ideo sufficit juxta rectum esse. Omnia autem haec quae dicta sunt, tantum ostendunt
quod medius habitus in omnibus laudabilis est, et quod declinare oportet, quandoque quidem ad superabundantiam magis, quandoque autem ad defectum magis, non longe tamen a recto : sic enim facile adipiscemur medium, et id quod est bene in qualibet operatione et passione. Et quod in tali determinatione minima malorum oportet tolerare. Minima enim malorum sunt in parva a medio declinatione.