CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad secundum videtur esse opinio Avicennae, 9. Metaphys. cap. A. quod secunda Intelligentia immediate producit tertiam, quantum ad suum esse. Quam opinionem diffusius pertractat Doctor in 4. d. 1. q. 1. et ideo voluit, quod quando aliquis effectus secundum totum suum esse dependet ab alio in esse et conservari, natus est perfecte quietari in illo, a quo sic dependet. Et probat per propositionem Proculi 35. quia naturaliter effectus redit ad suam causam, hoc est, quod sicut producitur in esse a tali causa, ita habet naturalem inclinationem redeundi ad illam et quietari in illa.
(b) Contra istud. Hic Doctor intendit probare, quod tantum in ente perfectissimo intellectus creatus natus est perfectissime quietari, et rationes sunt satis clarae in littera, et maxime prima et secunda ratio. Primo arguit sic : Quando potentia habet aliquod commune pro objecto, non perfecte quietatur nisi in perfectissimo contento, patet ista. Tum, quia in isto perfectissimo contento, perfectissime reperitur ratio illius objecti communis: si ergo potentia naturaliter inclinatur ad proprium objectum, tunc perfectissime inclinatur ad perfectissimum contentum.
Patet hoc per consequentiam Philosophi 1. Metaph. in prooemio, si omnes homines natura scire desiderant, ergo maximam scientiam maxime desiderabunt. Maxima autem scientia est circa maxime scibilia quae sunt substantiae separatae, ut patet 6. Metaph. Sic arguo de voluntate, quae naturaliter inclinatur ad bonum; ergo ad summum bonum summe inclinatur: ergo in illo tantum summe quietatur. Tum etiam, quia perfectio ultimata potentiae est in actu secundo, quo unitur optimo contento sub objecto illius potentiae, ut patet a Doctore infra dist. 2. parte 1. quaest. 1. ergo potentia non erit perfectior in actu secundo nisi illo actu attingat, sive uniatur perfectissimo contento. Cum ergo voluntas secundum Avicennam 1. Metaph. cap. 1. habeat ens inquantum ens pro objecto, saltem in ratione terminativi, sequitur quod voluntas non poterit perfecte quietari nisi actu suo terminetur perfectissimo enti, et per illum uniatur sibi.
Secunda ratio supponit unum, scilicet quod potentia dicatur perfici in hoc, quod attingit objectum per se illius potentiae. Potentia enim visiva perficitur in hoc, quod actu suo attingit visibile, et quot sunt objecta per se, id est, quae per se includunt rationem primi objecti, tot nata sunt perficere potentiam modo praedicto, scilicet pro quanto attinguntur a tali potentia, praesertim si talia per se objecta includunt perfectionem ; quod dico propter relationes divinas et forte creatas, quae nullam formaliter includunt perfectionem, quae tamen per se continentur sub ente. Tunc arguo sic : Potentia, quae plura per se respicit objecta, (id est, quae respicit plura objecta quae per se continentur sub primo objecto illius potentiae) non potest in uno illorum proprie quietari, nisi eminenter vel virtualiter contineat perfectionem Illorum objectorum, patet, quia dum respicit unum illorum diminute perficitur, quia non continet perfectionem alterius quam etiam respicit, ideo singulum semper diminute perficit. Si ergo unum illorum debeat ultimate et completive perficere, oportet ipsum continere perfectionem aliorum virtualiter vel eminenter: sed voluntas creata respicit sive inclinatur ad omne ens, sicut ad per se objecta, quia habet ens commune pro objecto, ut patet a Doctore infra dist. 3. quaest. 3. et in 4. dist. 49. et praecipue inclinatur ad entia quae includunt aliquam bonitatem, quia objectum fruibile sive amabile semper includit vel bonitatem essentialem vel attributalem, ut exposui supra q. ult. prologi et infra magis patebit d. praesenti, q. 3. ergo talis voluntas non potest ultimate perfici, et completive et perfecte quietari seu satiari nisi a perfectissimo ente; et tale est primum ens, quod coutinet virtualiter et eminenter perfectionem omnium aliorum.
Tertia ratio clara est, quia si Intelligentia inferior videt superiorem ut finitam ; ergo potest appetere perfectiorem et sic non quietari in illa finita. Si videt eam vel credit infinitam, et non sit, ergo decipitur, et sic non beata ; aut videt eam, nec finitam, nec infinitam ; ergo non perfecte videt, et sic non beata.
Quarta ratio stat in hoc, quia secunda Intelligentia finit actum fruitionis tertiae non virtute propria, sed virtute alterius, scilicet primae, id est, quod habet a prima entitatem talem, quae possit esse objectum fruitionis ; et tunc illa quae dat talem entitatem videtur magis habere rationem objecti fruibilis, et sic te rtia magis quietabitur in prima quam in secunda. Et haec quarta ratio tenet, supponendo quod prima Intelligentia contineatur sub primo objecto tertiae Intelligentiae.
In hoc passu voluerunt quidam dicere dist. 1. q. 4. quod Doctor intendit hoc probare rationibus naturalibus, et dicunt quod istae rationes hoc non concludunt via naturali.
Ad quod dico primo, quod Doctor supponit unum in prima et secunda ratione, quod intellectus creatus et similiter voluntas creata, habent ens inquantum ens pro objecto adaequato ; et si hoc esset notum via naturali, rationes Doctoris evidenter et naturaliter concluderent, ut patet intuenti supponendo unum, quod duplex est perfectio potentiae, videlicet intrinseca et extrinseca. Intrinseca ut operatio ipsius ; extrinseca ut objectum terminans illam operationem. Hoc patet a Doctore in ista quaestione, et in 4. dist. 49. Sicut ergo potentia non dicitur perfectissime quietari in aliqua perfectione intrinseca, nisi in perfectissima operatione nata sibi convenire, sic non dicitur perfectissime quietari perfectione extrinseca, nisi in objecto perfectissimo nato attingi a tali potentia ; cum ergo sub ente inquantum ens contineatur ens infinitum, sequitur quod potentia habens ens inquantum ens pro objecto, non potest perfectissime quietari nisi in ente infinito. Et ideo admitto distinctionem, quam facit Gulielmus Occham de objecto adaequato intellectus, scilicet quod talis adaequatio sic intelligatur, quod quodlibet contentum in particulari et sub propria ratione est apprehensibile ab intellectu, vel talis adaequatio sit alicujus communissimi inter omnia, quae possunt apprehendi ab aliqua potentia, nec potest apprehendi aliquid a tali potentia nisi de quo ipsum praedicatur. Et dicit quod intellectus creatus non habet ens inquantum ens pro objecto adaequato primo modo, sed bene secundo modo. Et sic non sequitur, quod si cognoscam ens in sua maxima communitate, quod possim cognoscere quodlibet contentum sub ratione propria. Modo rationes Doctoris praesupponunt de adaequatione entis primo modo, et in hoc non deviat a Doctore, tamen forte posset probari via naturali ens inquantum ens, esse objectum adaequatum intellectus creati, et hoc ex natura intellectus, ut patebit infra a Doctore dist. 3. et dist. 8. et in 2. d. 2. et in quolib. q. 14.
Ad secundam rationem respondet idem, quod ista propositio deberet probari, videlicet quod potentia non quietatur nisi in perfectissimo, contento sub objecto communi, quia si sensus potest habere delectationem respectu plurium sensibilium, si esset aliquod sensibile minus perfectum, quod semper approximaretur illi sensui, necessario semper quietaret illum sensum, quia excluderet omnem tristitiam contrariam illi delectationi.
Respondeo, quod licet ratio illius habeat aliqualem apparentiam, non tamen concludit contra rationem Doctoris, quia bene conceditur quod stante tali approximatione quietaretur, non tamen sequitur quod perfectissime, quia in perfectiori objecto sibi approximato magis quietaretur. Et quod dicit, quod talis delectatio excludit tristitiam oppositam, conceditur, sed ex hoc non sequitur, quod excludat omnem tristitiam. Et ultra, posito etiam quod excluderetur omnis tristitia, adhuc non sequitur quod perfectissime quietaretur quietatione, de qua loquimur in proposito, nam aliquid quietari in alio contingit dupliciter. Uno modo positive, scilicet per positionem objecti perfectissime quietativi. Alio modo per exclusionem actualem tristitiae. De prima quietatione intendit loqui Doctor, et patebit infra.
(c) Tertio arguit Doctor contra opinionem Avicennae ibi : Item intelligentia inferior videns superiorem, etc. Et ratio clara est. Ad hanc rationem respondet qui supra dupliciter, concedendo quod tertia Intelligentia videat secundam etiam finitam, et quod videat aliquid perfectius ea, et tamen non sequitur, quin sit perfecte quietata in secunda. Et cum dicitur a Doctore quod tertia Intelligentia potest appetere illud perfectius, dicit ille, quod non ostenditur quod possit recte appetere.
Sed judicio meo hoc nihil est, supponendo mihi unum, quod aliud est loqui de beatitudine quam potentia est apta nata habere; et aliud est loqui de beatitudine quae tantum est in potestate dantis, et certum est quod isto secundo modo potentia tamen potest recte appetere, quantum voluntas recta dantis vult eam appetere et non plus, ut patebit in 4. dist. 49. Sed loquendo primo modo, hoc est evidens quod voluntas potest recte velle illud quod est objectum quietativum, et sic responsio illa data contra Doctorem, parum concludit.
Dat aliam responsionem, quod Intelligentia non cognoscit primam, et per consequens non potest appetere. Dico, quod si via naturali probari posset aliquod ens esse infinitum, illud maxime intelligeretur a tertia Intelligentia. Dico secundo, quod si tertia Intelligentia videndo secundam, aut videt ipsam esse primam, et sic decipitur: aut videt ipsam esse secundam et productam ab alia, ergo potest intelligere producentem ; et producens aequivocum est simpliciter nobilius producto, et per consequens potest appetere illam.
(d) Ultimo arguit Doctor ducendo rationem Avicennae ad oppositum ibi : Item duco rationem ad oppositum. Ad hanc rationem respondet idem, ubi supra, dicens quod non sequitur: Intelligentia secunda finit ratione alterius finis ; ergo non quietat, sicut diceretur, sensibile non delectat nisi in virtute alterius, quod tamen non delectat, et tamen quietat appetitum sensitivum.
Hoc nihil est contra rationem Doctoris, supponendo primo, quod tertia Intelligentia possit intelligere primam, ut etiam Philosophi concederent. Secundo, quod ratio formalis objecti quietativi dicit entitatem perfectam et absolutam, ut patebit infra a Doctore ; sequitur ergo, quod si secunda Intelligentia causat tertiam, in virtute primae (cum entitas illius dependeat a prima in esse et conservari) quod non potest quietare, nisi in virtute primae (cum ratio quietativa dependeat in esse et conservari a prima Intelligentia.) Et ultra sequitur, quod ratio quietativa secundae est imperfectior ratione quietativa primae, et tertia Intelligentia est capax illius potentiae, ut probatum est supra ; ergo stat ratio Doctoris quod non potest quietari nisi in prima. Quaedam alia adducuntur per supra arguentem contra Doctorem, quae ex dictis supra facile solvuntur. Et quia rationes Scoti probant etiam, quod intellectus noster non potest perfecte quietari, et hoc ex natura potentiae nisi in perfectissimo ente, et hoc in se et in particulari, cum non sit major ratio de intellectu nostro ex natura intellectus quam de intellectu Intelligentiae secundae. Et istae duae rationes, quas facit Doctor in 4. d. 49. quaest. 8. etiam pro ista via, ideo hic adduxi eas, ut clarius videatur opinio ista et evidentior sit.
Insuper ut appareat, quod improbatio quam facit quidam novus interpres Philosophi, nihil contra Scotum valeat, qui novus expositor sic dicit, quod Scotus probat ratione naturali intellectum nostrum non posse quietari nisi in cognitione intuitiva summi intelligibilis, et adducit duas rationes quas dicit esse Scoti in 4. d. 49. q. 8. Prima, quia totum ens est objectum intellectus nostri: igitur non quietatur nisi in cognitione summi intelligibilis in se. Declaratur, quia non quietatur in cognitione illius in universali, quia sic illum cognoscere non est illum cognoscere; igitur in cognitione ipsius Dei in se.
Secundo arguitur, quia quod est simpliciter perfectionis in aliquo genere, si competit inferiori in illo genere, etiam oportet ut superiori competat, sed cognitio intuitiva competit sensui; igitur multo magis intellectui. Haec Scotus. Sed istae rationes, ut dicit ille expositor, frivolae sunt. Prima quidem, quia sive ens sit objectum intellectus sive non, semper conceptus entis cujusvis, causatus est a quidditate materiali per phantasmata repraesentata, et ita ens est objectum intellectus, ut causatum a quidditate materiali per phantasmata repraesentata.
Ad secundam, concedo quod cognitio intuitiva est possibilis intellectui, sed non respectu omnis cognoscibilis, quia non respectu substantiae, nec respectu materiae, solum autem respectu objecli proportionabilis. Et sic non oportet esse ita in omnibus si est de uno, quia potest intellectus aliquod cognoscibile cognoscere intuitive et abstractive, non autem omne propter defectum proportionis. Amplius contra exterorum principem argui potest, quia ipse tenet non posse naturali ratione demonstrari intellectum esse perpetuum: igitur nec ipsum esse capacem talis beatitudinis, quia ut ipse dicit in alia quaestione ejusdem libri, mortalitas repugnat saltem effectualiter felicitati, quia si exteri tenent ratione naturali non posse probari animae immortalitatem, coguntur dicere non posse probari ratione naturali, animam posse tali modo beatificari. Haec expositor ille, super secundo Metaphysicae.
Respondeo ad novum expositorem. Primo, quod non recte intelligit Scotum, quia non dicit Scotus quod pro statu isto possit naturali ratione probari intellectum humanum non posse beatificari, nisi in cognitione intuitiva summi intelligibilis: sed Scotus dicit quod loquendo de intellectu ex natura intellectus, potest naturali ratione demonstrari, ipsum non posse beatificari nisi in tali cognitione intuitiva objecti summi. Et ideo dicit dist. in 4.49. quaest. 4. sic videtur tamen mihi, quod per rationem naturalem potest probari, sublata imperfectione status istius quoad cognitionem, etc. Et sic apparet quomodo non recitatur fideliter opinio Scoti, et quod sic intelligat de intellectu ex natura potentiae, et non de intellectu ut pro isto statu, patet expresse ab ipso Scoto in prolog. quaest. 1. et in 1. dist. 3. quaest. 3. ubi vult quod ens in quantum ens non sit objectum adaequatum intellectus nostri pro statu isto, sed bene est objectum adaequatum intellectus nostri ex natura intellectus, ut patet d. 3. quaest. 3. primi, et ideo non potest quietari nisi in perfectissimo contento. Et sic patet quod loquendo de tali intellectu ex natura intellectus, non habet quidditatem rei materialis pro objecto adaequato. Sed hoc diffusius exposui infra, dist. 3. quaest. 3.
Ad secundum, quando dicit quod cognitio intuitiva non est possibilis intellectui respectu omnis intelligibilis, hoc patet esse manifeste falsum, loquendo de summo intelligibili, cum illud sit summae existentiae, et cognitio intuitiva terminetur ad rem existentem, inquantum existens est, ut patet a Scoto in pluribus locis. Et similiter falsum est, quod intellectus humanus ex natura intellectus, non possit intuitive cognoscere substantiam et materiam primam ut posset faciliter deduci, cum includant propriam existentiam.
Et quod addit de immortalitate animae, hoc nihil est, quia licet sit tantum creditum, animam esse immortalem, nec hoc possit ratione naturali probari, ut patet a Scoto in quarto dist. 43. sublata tamen imperfectione hujus status quoad cognitionem, (quia tantum pro statu isto natus est moveri intellectus a sensibilibus, ut patet a Scoto dist. 3. quaest. 3.1.) si anima intellectiva duraret tantum per diem, ex quo ex natura potentiae intellectivae habet ens pro objecto adaequata, non posset quietari ultimate, nisi in ente perfectissimo et hoc in se viso. Non enim est de essentia beatitudinis quod sit perpetua, ut probat Scotus in 4. distinct. 49. Posset enim quis esse perfecte beatus, loquendo de beatitudine essentiali, tantum per instans, ut patet a Scoto ubi supra. Et quod addit secundum Scotum, quod mortalitas repugnat beatitudini saltem effectualiter, dico quod non intelligit mentem, nec verba Scoti ut patet intuenti ipsum in 4. d. 49. quaest. 12. ubi pertractat hanc materiam. Vult enim ibi, quod non sit repugnantia formalis, sed tantum virtualis, quia si esset repugnantia formalis, scilicet mortalitatis ad beatitudinem, tunc in Christo non potuissent fuisse simul; quod non est verum, fuit enim perfecte beatus et tamen mortalis. De hoc vide ibi.
Et ultra dico, quod positio istius novi interpretis Philosophi multa falsa continet. Primo, quia dicit quod phantasmata causant conceptum entis. Hoc improbatum est infra, dist. 3.q. 7. a Scoto et in quolib. quaest. 15. et vide ibi expositionem. Secundo, quia hoc posito, statim sequitur (ut Scotus arguit in 4. dist. 49. quaest. 8.) quod felicitas intellectus nostri esset in aliquo conceptu, qui est imperfectior conceptu rei sensibilis per actum sensitivum; patet, quia conceptus causatus de Deo ex sensibilibus est imperfectior eis quam actus cognitionis sensitivae; patet, quia impossibile est intellectum agentem cum objecto suo causare conceptum perfectiorem suo perfecto verbo, quia realiter est effectus sibi adaequatus, sed unus effectus est adaequatus uni causae; ergo non potest perfectiorem illo causare de Deo. Et si sic, tunc ista positio destruit Philosophum, qui ponit in perfectissima cognitione beatitudinem, et hanc ponit illius primae substantiae. Ad istam objectionem respondet ille expositor, quod haec cognitio de Deo, quae compositione plurium conceptuum habetur, est perfectior sensitiva, quia phantasma non principaliter concurrit, sed instrumentaliter, et ita potest effectus esse perfectior sua causa, quia esse potest virtute perfectioris agentis. Sed haec responsio parum valet, tum quia oportet ipsum assignare illud agens perfectius; aut ponitur intellectus, aut res sensibilis, aut phantasma, aut species intelligibilis, et quocumque istorum dato, stat ratio Scoti. Si enim ponitur intellectus, sequeretur quod non esset differentia cognitionum inter se, cum sint aeque omnes ab intellectu, ut patuit a Scoto in 1. dist. 3. quaest. 7. si phantasma vel res sensibilis, vel materialis, patet in tantum. Si species intelligibilis, patet etiam quod talis species non causat conceptum perfectiorem conceptu sui primi objecti, ut ostensum est in 1. d. 3. quaest. 2. et 1. vide ibi expositiones quas feci.
Dico etiam secundo principaliter, quod si loquamur de objecto, ad quod potentia habet naturalem inclinationem (quod est ens inquantum ens, ut patet a Scoto in prolog. quaest. 1. et in quolib. quaest. 14.) quod rationes Scoti concludunt via naturali, intellectum humanum non posse quietari perfecte nisi in ente perfectissimo, sublata tamen imperfectione hujus status quoad cognitionem, quia pro statu isto non potest videre in se objectum perfectissimum, sed tantum habet aliquam cognitionem abstractivam alicujus communis illi perfectissimo et sensibilibus. Et stat ratio prima, quod habens aliquid commune pro objecto adaequato ad quod habet naturalem inclinationem,non potest perfecte quietari nisi in perfectissimo contento, attingendo illud in se, ut patet: hoc idem dico de secunda ratione, et sic patet quomodo rationes Scoti non sunt frivolae, ut dicit iste expositor, sed non sunt bene intellectae, etc. Sed quomodo rationes illae factae in quarto concludant de Angelo vel de anima separata, existentibus in puris naturalibus: vide quae ibi exposui.