In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) Secunda opinio ponit quod corpus et anima Christi fuerunt prius natum, et non tempore unita ad constitutionem naturae humanae, et sic a Verbo simul fuerunt assumpta. Deinde ponit quod persona Verbi post incarnationem facta est composita, quia prius erat simplex, sic intelligendo quod persona Verbi, quae ante incarnationem subsistebat tantum in una natura, post incarnationem subsistit in duabus: et ista opinio quantum ad primam partem tenetur, sed non quoad secundam, quia talis compositio sonat imperfectionem.
Tertia opinio ponit primo, quod anima Christi, et corpus Christi divisa ab invicem sine ulla compositione inter se Verbo fuerunt unita, seu a Verbo assumpta ; et sic cum dicitur, Verbum assumpsit naturam humanam, debet intelligi, quod assumpsit partes naturae humanae, sicut partes domus dicuntur domus.
Secundo dicit, quod anima et corpus fuerunt Verbo unita, solum accidentaliter per modum extranei habitus, sicut vestis unitur corpori. Haec opinio non tenetur.